[3,0] Liber tertius.
[3,1] Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta "Sero", inquit, "mihi,
Balbe, praecipis, quid defendam. Ego enim te disputante, quid contra
dicerem, mecum ipse meditabar neque tam refellendi tui causa quam ea, quae
minus intellegebam, requirendi. Cum autem suo cuique iudicio sit utendum,
difficile factu est me id sentire, quod tu uelis."
[3,2] Hic Velleius "Nescis", inquit, "quanta cum expectatione, Cotta, sim te
auditurus. Iucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit;
praebebo igitur ego me tibi uicissim attentum contra Stoicos auditorem.
Spero enim te, ut soles, bene paratum uenire."
[3,3] Tum Cotta "Sic mehercule", inquit, "Vellei; neque enim mihi par ratio
cum Lucilio est, ac tecum fuit". "Qui tandem?" inquit ille. "Quia mihi
uidetur Epicurus uester de dis immortalibus non magnopere pugnare:
tantummodo negare deos esse non audet, ne quid inuidiae subeat aut
criminis; cum uero deos nihil agere, nihil curare confirmat membrisque
humanis esse praeditos, sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere
uidetur satisque putare, si dixerit esse quandam beatam naruram et
aeternam.
[3,4] A Balbo autem animaduertisti, credo, quam multa dicta sint quamque,
etiamsi minus uera, tamen apta inter se et cohaerentiA- Itaque cogito, ut
dixi, non tam refellere eius orationem quam ea, quae minus intellexi,
requirere. Quare, Balbe, tibi permitto, responderene mihi malis de singulis
rebus quaerenti ex te ea, quae parum accepi, an uniuersam audire orationem
meam." Tum Balbus: "Ego uero, si quid explanari tibi uoles, respondere
malo; sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum
uoles, faciam, uel ad singula, quae requires, statim respondebo uel, cum
peroraris, ad omniA-"
[3,5] Tum Cotta "Optime", inquit; "quam ob rem sic agamus, ut nos ipsa ducit
oratio. Sed antequam de re, pauca de me. Non enim mediocriter moueor
auctoritate tua, Balbe, orationeque ea, quae me in perorando cohortabatur,
ut meminissem me et Cottam esse et pontificem; quod eo, credo, ualebat, ut
opiniones, quas a maioribus accepimus de dis immortalibus, sacra,
caerimonias religionesque defenderem. Ego uero eas defendam semper
semperque defendi nec me ex ea opinione, quam a maioribus accepi de cultu
deorum inmortalium, ullius umquam oratio aut docti aut indocti mouebit. Sed
cum de religione agitur, Ti- Coruncanium, P- Scipionem, P- Scaeuolam
pontifices maximos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum sequor
habeoque C- Laelium augurem eundemque sapientem, quem potius audiam
dicentem de religione in illa oratione nobili quam quemquam principem
Stoicorum. Cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia
diuisa sit, tertium adiunctum sit, si quid praedictionis causa ex portentis
et monstris Sibyllae interpretes haruspicesue monuerunt, harum ego
religionum nullam umquam contemnendam putaui mihique ita persuasi, Romulum
auspiciis, Numam sacris constitutis fundamenta iecisse nostrae ciuitatis,
quae numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse
potuisset.
[3,6] Habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat; fac nunc ego
intellegam, tu quid sentias; a te enim philosopho rationem accipere debeo
religionis, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita credere."
Tum Balbus "Quam igitur a me rationem", inquit, "Cotta, desideras?" Et ille
"Quadripertita", inquit, "fuit diuisio tua, primum ut uelles docere deos
esse, deinde quales essent, tum ab is mundum regi, postremo consulere eos
rebus humanis. Haec, si recte memini, partitio fuit." "Rectissume", inquit
Balbus; "sed expecto, quid requiras."
[3,7] Tum Cotta "Primum quidque uideamus", inquit, "et si id est primum, quod
inter omnis nisi admodum impios conuenit, mihi quidem ex animo exuri non
potest, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate
maiorum, cur ita sit, nihil tu me doces." "Quid est", inquit Balbus, "si
tibi persuasum est, cur a me uelis discere?" Tum Cotta "Quia sic
adgredior", inquit, "ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de
dis immortalibus, nihil cogitauerim; rudem me et integrum discipulum accipe
et ea, quae requiro, doce."
[3,8]"Dic igitur", inquit, "quid requiras." "Egone, primum illud, cur, quom
istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum et
inter omnis constaret deos esse, de eo ipso tam multa dixeris." "Quia te
quoque", inquit, "animaduerti, Cotta, saepe, cum in foro diceres, quam
plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi
daret causA- Atque hoc idem et philosophi faciunt et ego, ut potui, feci.
Tu autem quod quaeris, similiter facis, ac si me roges, cur te duobus
contuear oculis et non altero coniueam, cum idem uno adsequi possim."
[3,9] Tum Cotta "Quam simile istud sit", inquit, "tu uideris. Nam ego neque
in causis, si quid est euidens, de quo inter omnis conueniat, argumentari
soleo -- perspicuitas enim argumentatione eleuatur -- nec, si id facerem in
causis forensibus, idem facerem in hac suptilitate sermonis. Cur coniueres
autem altero oculo, causa non esset, cum idem optutus esset amborum et cum
rerum natura, quam tu sapientem esse uis, duo lumina ab animo ad oculos
perforata nos habere uoluisset. Sed quia non confidebas tam esse id
perspicuum, quam tu uelis, propterea multis argumentis deos esse docere
uoluisTi- Mihi enim unum sat erat, ita nobis maioris nostros tradidisse.
Sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas;
[3,10] patere igitur rationem meam cum tua ratione contendere. Adfers haec
omnia argumenta, cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam
argumentando dubiam facis; mandaui enim memoriae non numerum solum, sed
etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum fuit, cum caelum suspexissemus,
statim nos intellegere esse aliquod numen, quo haec regantur. Ex hoc illud
etiam: 'Aspice hoc sublime candens, quem inuocant omnes Iouem'
[3,11] quasi uero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iouem
appellet aut hoc perspicuum sit constetque inter omnes, eos esse deos, quos
tibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem esse concedant. Graue
etiam argumentum tibi uidebatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium
esset et cottidie cresceret: placet igitur tantas res opinione stultorum
iudicari, uobis praesertim, qui illos insanos esse dicatis? 'At enim
praesentis uidemus deos, ut apud Regillum Postumius, in Salaria Vatinius'
-- nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio. Quos igitur tu
Tyndaridas appellabas, id est homines homine natos, et quos Homerus, qui
recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum
cantheriis albis nullis calonibus obuiam Vatinio uenisse existimas et
uictoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni, qui
tum erat princeps, nuntiauisse? Ergo et illud in silice, quod hodie apparet
apud Regillum, tamquam uestigium ungulae Castoris equi credis esse?
[3,12] Nonne mauis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum
hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, diuinos esse et aeternos quam eos,
qui semel cremati essent, equitare et in acie pugnare potuisse. Aut si hoc
fieri potuisse dicis, doceas oportet, quomodo, nec fabellas aniles
proferas."
[3,13] Tum Lucilius "An tibi", inquit, "fabellae uidentur? Nonne ab A-
Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus
consultum de Vatinio uides? Nam de Sagra Graecorum etiam est uolgare
prouerbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt quam illa, quae apud
Sagram. His igitur auctoribus nonne debes moueri?" Tum Cotta "Rumoribus",
inquit, "mecum pugnas, Balbe; ego autem a te rationes requiro ---.
[3,14] Fati necessitate secuntur, quae futura sunt; effugere enim nemo id
potest, quod futurum est. Saepe autem ne utile quidem est scire, quid
futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei
quidem extremum et tamen commune solacium; praesertim cum uos idem fato
fieri dicatis omnia, quod autem semper ex omni aeternitate uerum fuerit, id
esse fatum: quid igitur iuuat aut quid adfert ad cauendum scire aliquid
futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista diuinatio, quis inuenit
fissum iecoris, quis cornicis cantum notauit, quis sortis? Quibus ego credo
nec possum Atti Naui, quem commemorabas, lituum contemnere; sed qui ista
intellecta sint a philosophis, debeo discere, praesertim cum plurimis de
rebus diuini isti mentiantur.
[3,15] 'At medici quoque' -- ita enim dicebas -- 'saepe falluntur.' Quid
simile medicina, cuius ego rationem uideo, et diuinatio, quae unde oriatur
non intellego? Tu autem etiam Deciorum deuotionibus placatos deos esse
censes. Quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non
possent nisi uiri tales occidissent? Consilium illud imperatorium' fuit,
quod Graeci strategema appellant, sed eorum imperatorum, qui patriae
consulerent, uitae non parcerent; rebantur enim fore, ut exercitus
imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod
euenit. Nam Fauni uocem equidem numquam audiui; tibi, si audiuisse te
dicis, credam, etsi, Faunus omnino quid sit, nescio. Non igitur adhuc,
quantum quidem in te est, Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo
esse, sed nil docent Stoici.
[3,16] Nam Cleanthes, ut dicebas, quattuor modis informatas in animis hominum
putat deorum esse notiones. Unus is modus est, de quo satis dixi, qui est
susceptus ex praesensione rerum futurarum; alter ex perturbationibus
tempestatum et reliquis motibus; tertius ex commoditate rerum, quas
percipimus, et copia; quartus ex astrorum ordine caelique constantiA- De
praesensione diximus. De perturbationibus caelestibus et maritimis et
terrenis non possumus dicere, cum ea fiant, non esse multos, qui illa
metuant et a dis inmortalibus fieri existument;
[3,17] sed non id quaeritur, sintne aliqui, qui deos esse putent: di utrum
sint necne sint, quaeritur. Nam reliquae causae, quas Cleanthes adfert,
quarum una est de commodorum, quae capimus, copia, altera de temporum
ordine caelique constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de
prouidentia deorum, de qua plurima a te, Balbe, dicta sunt;
[3,18] eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam
esset aliquid in rerum natura, quod ab homine effici non posset, esse
aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi
comparabas, et cum totius mundi conuenientiam consensumque adferebas;
Zenonisque breuis et acutulas confusiones in eam partem sermonis, quam modo
dixi, differemus; eodemque tempore illa omnia, quae a te physice dicta sunt
de ui ignea deque eo calore, ex quo omnia generari dicebas, loco suo
quaerentur; omniaque, quae a te nudius tertius dicta sunt, cum docere
uelles deos esse, quare et mundus uniuersus et sol et luna et stellae
sensum ac mentem haberent, in idem tempus reseruabo.
[3,19] A te autem idem illud etiam atque etiam quaeram, quibus rationibus
tibi persuadeas deos esse." Tum Balbus: "Equidem attulisse rationes mihi
uideor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse uideare et
ego me ad respondendum compararim, repente auertas orationem nec des
respondendi locum. Itaque maximae res tacitae praeterierunt, de
diuinatione, de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim, nostri
autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione, quae nunc in manibus
est, separantur; quare, si uidetur, noli agere confuse, ut hoc explicemus,
hac disputatione quod quaeritur."
[3,20] "Optime", inquit CottA-"Itaque quoniam quattuor in partes totam
quaestionem diuisisti de primaque diximus, consideremus secundam; quae mihi
talis uidetur fuisse, ut, cum ostendere uelles, quales di essent,
ostenderes nullos esse. A consuetudine oculorum animum abducere
difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil praestantius esset, non
dubitabas, quin mundus esset deus, quo nihil in rerum natura melius esset:
modo possemus eum animantem cogitare uel potius ut cetera oculis, sic animo
hoc cernere.
[3,21] Sed cum mundo negas quicquam esse melius, quid dicis melius? Si
pulchrius, adsentior; si aptius ad utilitates nostras, id quoque adsentior;
sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus
adsentior, non quod difficile sit mentem ab oculis seuocare, sed quo magis
seuoco, eo minus id, quod tu uis, possum mente comprendere. 'Nihil est
mundo melius in rerum naturA-' Ne in terris quidem urbe nostra; num igitur
idcirco in urbe esse rationem, cogitationem, mentem putas aut, quoniam non
sit, num idcirco existimas formicam anteponendam esse huic pulcherrumae
urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non modo sensus, sed etiam
mens, ratio, memoria? Videre oportet, Balbe, quid tibi concedatur, non te
ipsum, quod uelis, sumere.
[3,22] Istum enim locum totum ilIa uetus Zenonis breuis et, ut tibi
uidebatur, acuta conclusio dilatauit. Zeno enim ita concludit: 'Quod
ratione utitur, id melius est quam id, quod ratione non utitur; nihil autem
mundo melius; ratione igitur mundus utitur.'
[3,23] Hoc si placet, iam efficies, ut mundus optime librum legere uideatur;
Zenonis enim uestigiis hoc modo rationem poteris concludere: 'Quod
litteratum est, id est melius, quam quod non est litteratum; nihil autem
mundo melius; litteratus igitur est mundus' --isto modo etiam disertus et
quidem mathematicus, musicus, omni denique doctrina eruditus, postremo
philosophus erit mundus. Saepe dixisti nihil fieri sine deo nec ullam uim
esse naturae, ut sui dissimilia posset effingere: concedam non modo
animantem et sapientem esse mundum, sed fidicinem etiam et tubicinem,
quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur? Nihil igitur adfert
pater iste Stoicorum, quare mundum ratione uti putemus, nec cur animantem
quidem esse. Non est igitur mundus deus; et tamen nihil est eo melius:
nihil est enim eo pulchrius, nihil salutarius nobis, nihil ornatius aspectu
motuque constantius. Quod si mundus uniuersus non est deus, ne stellae
quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero reponebas. Quarum te cursus
aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim
admirabili incredibilique constantiA-
[3,24] Sed non omnia, Balbe, quae cursus certos et constantis habent, ea deo
potius tribuenda sunt quam naturae. Quid Chalcidico Euripo in motu
identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto
Siciliensi, quid Oceani feruore illis in locis, 'Europam Libyamque rapax
ubi diuidit unda'? Quid aestus maritimi uel Hispanienses uel Brittannici
eorumque certis temporibus uel accessus uel recessus sine deo fieri nonne
possunt? Vide, quaeso, si omnis motus omniaque, quae certis temporibus
ordinem suum conseruant, diuina dicimus, ne tertianas quoque febres et
quartanas diuinas esse dicendum sit; quarum reuersione et motu quid potest
esse constantius? Sed omnium talium rerum ratio reddenda est;
[3,25] quod uos cum facere non potestis, tamquam in aram confugitis ad deum.
Et Chrysippus tibi acute dicere uidebatur, homo sine dubio uersutus et
callidus -- uersutos eos appello, quorum celeriter mens uersatur, callidos
autem, quorum tamquam manus opere, sic animus usu concalluit --; is igitur
'Si aliquid est', inquit, 'quod homo efficere non possit, qui id efficit,
melior est homine; homo autem haec, quae in mundo sunt, efficere non
potest; qui potuit igitur, is praestat homini; homini autem praestare quis
possit nisi deus; est igitur deus'. Haec omnia in eodem, quo illa Zenonis,
errore uersantur.
[3,26] Quid enim sit melius, quid praestabilius, quid inter naturam et
rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si dei non sint, negat esse
in omni natura quicquam homine melius; id autem putare quemquam hominem,
nihil homine esse melius, summae adrogantiae censet esse. Sit sane
adrogantis pluris se putare quam mundum; at illud non modo non adrogantis,
sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem
Orionem et Caniculam non habere. Et 'Si domus pulchra sit, intellegamus eam
dominis', inquit, 'aedificatam esse, non muribus; sic igitur mundum deorum
domum existimare debemus'. Ita prorsus existimarem, si illum aedificatum,
non, quemadmodum docebo, a natura conformatum putarem.
[3,27] At enim quaerit apud Xenophontem Socrates, unde animum arripuerimus,
si nullus fuerit in mundo. Et ego quaero, unde orationem, unde numeros,
unde cantus; nisi uero loqui solem cum Iuna putamus, cum propius
accesserit, aut ad harmoniam canere mundum, ut Pythagoras existimat.
Naturae ista sunt, Balbe, naturae non artificiose ambulantis, ut ait Zeno
-- quod quidem quale sit, iam uidebimus --, sed omnia cientis et agitantis
motibus et mutationibus suis.
[3,28] Itaque illa mihi placebat oratio de conuenientia consensuque naturae,
quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas; illud non probabam,
quod negabas id accidere potuisse, nisi ea uno diuino spiritu contineretur.
Illa uero cohaeret et permanet naturae uiribus, non deorum, estque in ea
iste quasi consensus, quam synpatheian Graeci uocant; sed ea, quo sua
sponte maior est, eo minus diuina ratione fieri existimanda est.
[3,29] Illa autem, quae Carneades adferebat, quemadmodum dissoluitis? Si
nullum corpus inmortale sit, nullum esse corpus sempiternum: corpus autem
inmortale nullum esse, ne indiuiduum quidem nec, quod dirimi distrahiue non
possit; cumque omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum, quod
effugiat accipiendi aliquid extrinsecus, id est quasi ferendi et patiendi
necessitatem, et si omne animal tale est, inmortale nullum est. Ergo
itidem, si omne animal secari ac diuidi potest, nullum est eorum
indiuiduum, nullum aeternum; atqui omne animal ad accipiendam uim externam
et ferundam paratum est; mortale igitur omne animal et dissolubile et
diuiduum sit necesse est.
[3,30] Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum, quod
commutari non posset, item nihil argenteum, nihil aeneum, si commutabilis
esset natura argenti et aeris similiter igitur, si omnia, quae sunt, e
quibusdam rebus constant, et si ea, e quibus cuncta constant, mutabilia
sunt, nullum corpus esse potest non mutabile; mutabilia autem sunt illa, ex
quibus omnia constant, ut uobis uidetur; omne igitur corpus mutabile est.
At si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile; ita
efficitur, ut omne corpus mortale sit. Etenim omne corpus aut aqua aut aer
aut ignis aut terra est aut id, quod est concretum ex iis aut ex aliqua
parte eorum. Horum autem nihil est, quin intereat;
[3,31] nam et terrenum omne diuiditur, et humor ita mollis est, ut facile
premi conlidique possit; ignis uero et aer omni pulsu facillime pellitur
naturaque cedens est maxume et dissupabilis. Praetereaque omnia haec tum
intereunt, cum in naturam aliam conuertuntur; quod fit, cum terra in aquam
se uertit et cum ex aqua oritur aer, ex aere aether, cumque eadem uicissim
retro commeant. Quod si ita est, ut ea intereant, e quibus constet omne
animal, nullum est animal sempiternum.
[3,32] Et ut haec omittamus, tamen animal nullum inueniri potest, quod neque
natum umquam sit et semper sit futurum. Omne enim animal sensus habet;
sentit igitur et calida et frigida et dulcia et amara nec potest ullo sensu
iocunda accipere, non accipere contraria; si igitur uoluptatis sensum
capit, doloris etiam capit; quod autem dolorem accipit, id accipiat etiam
interitum necesse est; omne igitur animal confitendum est esse mortale.
[3,33] Praeterea, si quid est, quod nec uoluptatem sentiat nec dolorem, id
animal esse non potest; sin autem, quod animal est, id illa necesse est
sentiat, et, quod ea sentiat, non potest esse aeternum; et omne animal
sentit; nullum igitur animal aeternum est. Praeterea nullum potest esse
animal, in quo non et adpetitio sit et declinatio naturalis. Adpetuntur
autem, quae secundum naturam sunt, declinantur contraria; et omne animal
adpetit quaedam et fugit a quibusdam; quod autem refugit, id contra naturam
est, et quod est contra naturam, id habet uim interemendi. Omne ergo animal
intereat necesse est.
[3,34] Innumerabilia sunt, ex quibus effici cogique possit nihil esse, quod
sensum habeat, quin id intereat; etenim ea ipsa, quae sentiuntur, ut
frigus, ut calor, ut uoluptas, ut dolor, ut cetera, cum amplificata sunt,
interimunt; nec ullum animal est sine sensu; nullum igitur animal aeternum
est. Etenim aut simplex est natura animantis, ut uel terrena sit uel ignea
uel animalis uel umida, quod quale sit ne intellegi quidem potest, aut
concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat, quo
naturae ui feratur, alia infimum, alia summum, alia medium. Haec ad quoddam
tempus cohaerere possunt, semper autem nullo modo possunt; necessest enim
in suum quaeque locum natura rapiatur. Nullum igitur animal est
sempiternum.
[3,35] Sed omnia uestri, Balbe, solent ad igneam uim referre Heraclitum, ut
opinor, sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo; quem,
quoniam, quid diceret, intellegi noluit, omittamus; uos autem ita dicitis,
omnem uim esse ignem, itaque et animantis, cum calor defecerit, tum
interire, et in omni natura rerum id uiuere, id uigere, quod caleat. Ego
autem non intellego, quomodo calore extincto corpora intereant, non
intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum intereant etiam nimio
calore.
[3,36] Quamobrem id quidem commune est de calido; uerum tamen uideamus
exitum. Ita uoltis, opinor, nihil esse animal intrinsecus in natura atque
mundo praeter ignem: qui magis quam praeter animam, unde animantium quoque
constet animus, ex quo animal dicitur? Quomodo autem hoc, quasi concedatur,
sumitis, nihil esse animum nisi ignem; probabilius enim uidetur tale
quiddam esse animum, ut sit ex igni atque anima temperatum. 'Quodsi ignis
ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente natura, quoniam is, cum
inest in corporibus nostris, efficit, ut sentiamus, non potest ipse esse
sine sensu.' Rursus eadem dici possunt: quidquid est enim, quod sensum
habeat, id necesse est sentiat et uoluptatem et dolorem, ad quem autem
dolor ueniat, ad eundem etiam interitum uenire. Ita fit, ut ne ignem quidem
efficere possitis aeternum.
[3,37] Quid enim? Non eisdem uobis placet omnem ignem pastus indigere nec
permanere ullo modo posse, nisi alatur, ali autem solem, lunam, reliqua
astra aquis, alia dulcibus, alia marinis; eamque causam Cleanthes adfert,
cur se sol referat nec longius progrediatur solstitiali orbi itemque
brumali, ne longius discedat a cibo. Hoc totum quale sit, mox; nunc autem
concludatur illud: quod interire possit, id aeternum non esse natura; ignem
autem interiturum esse, nisi alatur; non esse igitur natura ignem
sempiternum.
[3,38] Qualem autem deum intellegere nos possumus nulla uirtute praeditum?
Quid enim? Prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum
bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum? Cui mali nihil est nec esse
potest, quid huic opus est dilectu bonorum et malorum, quid autem ratione,
quid intellegentia; quibus utimur ad eam rem, ut apertis obscura
adsequamur; at opscurum deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum
cuique distribuit, quid pertinet ad deos; hominum enim societas et
communitas, ut uos dicitis, iustitiam procreauit. Temperantia autem constat
ex praetermittendis uoluptatibus corporis: cui si locus in caelo est, est
etiam uoluptatibus. Nam fortis deus intellegi qui potest, in dolore an in
labore an in periculo: quorum deum nihil adtingit.
[3,39] Nec ratione igitur utentem nec uirtute ulla praeditum deum intellegere
qui possumus? Nec uero uolgi atque imperitorum inscitiam despicere possum,
cum ea considero, quae dicuntur a Stoicis. Sunt enim illa imperitorum:
piscem Syri uenerantur, omne fere genus bestiarum Aegyptii consecrauerunt;
iam uero in Graecia multos habent ex hominibus deos, Alabandum Alabandis,
Tenedi Tenen, Leucotheam, quae fuit Ino, et eius Palaemonem filium cuncta
Graecia -- Herculem, Aesculapium, Tyndaridas, Romulum nostrum aliosque
compluris, quos quasi nouos et adscripticios ciues in caelum receptos
putant.
[3,40] Haec igitur indocti; quid uos philosophi, qui meliora? Omitto illa,
sunt enim praeclara: sit sane deus ipse mundus. Hoc credo illud esse
'sublime candens, quem inuocant omnes Iouem'. Quare igitur pluris
adiungimus deos? Quanta autem est eorum multitudo: mihi quidem sane multi
uidentur; singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine
appellas, ut Capram, ut Nepam, ut Taurum, ut Leonem, aut rerum inanimarum,
ut Argo, ut Aram, ut Coronam.
[3,41] Sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem non modo concedi, sed
omnino intellegi possunt? Cum fruges Cererem, uinum Liberum dicimus, genere
nos quidem sermonis utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas, qui
illud, quo uescatur, deum credat esse? Nam quos ab hominibus peruenisse
dicis ad deos, tu reddes rationem, quemadmodum id fieri potuerit aut cur
fieri desierit, et ego discam libenter; quomodo nunc quidem est, non uideo,
quo pacto ille, cui 'in monte Oetaeo inlatae lampades' fuerint, ut ait
Accius, 'in domum aeternam patris' ex illo ardore peruenerit; quem tamen
Homerus apud inferos conueniri facit ab Ulixe sicut ceteros, qui
excesserant uitA-
[3,42] Quamquam quem potissimum Herculem colamus, scire sane uelim; pluris
enim tradunt nobis ii, qui interiores scrutantur et reconditas litteras,
antiquissimum Ioue natum -- sed item Ioue antiquissimo, nam Ioues quoque
pluris in priscis Graecorum litteris inuenimus: ex eo igitur et Lysithoe
est is Hercules, quem concertauisse cum Apolline de tripode accepimus.
Alter traditur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras
conscripsisse. Tertius est ex Idaeis Digitis; cui inferias adferunt Cretes.
Quartus Iouis est et Asteriae, Latonae sororis, qui Tyri maxime colitur,
cuius Carthaginem filiam ferunt; quintus in India, qui Belus dicitur,
sextus hic ex Alcmena, quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppiter, quoniam,
ut iam docebo, pluris Ioues etiam accepimus.
[3,43] Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me
didicisse de colendis dis inmortalibus iure pontificio et more maiorum
capedunculis his, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola
oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si enim uos sequar,
dic, quid ei respondeam, qui me sic roget: 'Si di sunt, suntne etiam
Nymphae deae? Si Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt; ne
Nymphae quidem igitur. At earum templa sunt publice uota et dedicatA- Ne
ceteri quidem ergo di, quorum templa sunt dedicatA- Age porro: Iouem et
Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater eorum deus, et illi, qui
fluere apud inferos dicuntur, Acheron, Cocytus, Pyriphlegethon; tum Charon,
tum Cerberus di putandi.
[3,44] At id quidem repudiandum; ne Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de
fratribus?' Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret -- quid enim
philosopho minus conueniens --, sed ut Stoicos nihil de dis explicare
conuinceret; itaque insequebatur: 'Quid enim', aiebat, 'si hi fratres sunt
in numero deorum, num de patre eorum Saturno negari potest, quem uolgo
maxime colunt ad occidentem? Qui si est deus, patrem quoque eius Caelum
esse deum confitendum est. Quod si ita est, Caeli quoque parentes di
habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis
antiquis sic nominantur -- Amor, Dolus, Metus, Labor, Inuidentia, Fatum,
Senectus, Mors, Tenebrae, Miseria, Querella, Gratia, Fraus, Pertinacia,
Parcae, Hesperides, Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. Aut
igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollendA-
[3,45] Quid Apollinem, Volcanum, Mercurium, ceteros deos esse dices, de
Hercule, Aesculapio, Libero, Castore, Polluce dubitabis? At hi quidem
coluntur aeque atque illi, apud quosdam etiam multo magis. Ergo hi dei sunt
habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus, qui oliuae dicitur
inuentor, Apollinis filius, Theseus, qui Neptuni, reliqui, quorum patres
di, non erunt in deorum numero? Quid quorum matres? Opinor etiam magis; ut
enim iure ciuili, qui est matre libera, liber est, item iure naturae, qui
dea matre est, deus sit necesse est. Itaque Achillem Astypalenses insulani
sanctissume colunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt, Musa
matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis anteponuntur. Si hi di
non sunt, quia nusquam coluntur, quomodo illi sunt?'
[3,46] Vide igitur, ne uirtutibus hominum isti honores habeantur, non
immortalitatibus; quod tu quoque, Balbe, uisus es dicere. Quomodo autem
potes, si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae matre Asteria est
sorore Latonae? An haec quoque dea est? uidimus enim eius aras delubraque
in GraeciA- Sin haec dea est, cur non Eumenides? Quae si deae sunt, quarum
et Athenis fanumst et apud nos, ut ego interpretor, lucus Furinae, Furiae
deae sunt, speculatrices, credo, et uindices facinorum et sceleris.
[3,47] Quodsi tales dei sunt, ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea
putanda est, cui, cum fana circumimus in agro Ardeati, rem diuinam facere
solemus; quae quia partus matronarum tueatur, a nascentibus Natio nominata
est. Ea si dea est, di omnes illi, qui commemorabantur a te, Honos, Fides,
Mens, Concordia, ergo etiam Spes, Moneta omniaque, quae cogitatione
nobismet ipsis possumus fingere. Quod si uerisimile non est, ne illud
quidem est, haec unde fluxerunt. Quid autem dicis, si di sunt illi, quos
colimus et accepimus, cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus?
Quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? Boues igitur et equos,
ibis, accipitres, aspidas, crocodilos, pisces, canes, lupos, faelis, multas
praeterea beluas in deorum numerum reponemus. Quae si reiciamus, illa
quoque, unde haec nata sunt, reiciemus.
[3,48] Quid deinde, Ino dea ducetur et Leukothea a Graecis, a nobis Matuta
dicetur, cum sit Cadmi filia, Circe autem er Pasiphae et Aeeta e Perseide
Oceani filia natae patre Sole in deorum numero non habebuntur? Quamquam
Circen quoque coloni nostri Cercienses religiose colunt. Ergo hanc deam
ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus dis auis, Sole et Oceano, Aeeta
patre, matre Idyia procreata est, quid huius Absyrto fratri -- qui est apud
Pacuuium Aegialeus, sed illud nomen ueterum litteris usitatius --? Qui si
di non sunt, uereor, quid agat Ino; haec enim omnia ex eodem fonte
fluxerunt.
[3,49] An Amphiataus erit deus et Trophonius? Nostri quidem publicani, cum
essent agri in Boeotia deorum inmortalium excepti lege censoria, negabant
inmortalis esse ullos, qui aliquando homines fuissent. Sed si sunt hi di,
est certe Erectheus, cuius Athenis et delubrum uidimus et sacerdotem. Quem
si deum facimus, quid aut de Codro dubitare possumus aut de ceteris, qui
pugnantes pro patriae libertate ceciderunt? Quod si probabile non est, ne
illa quidem superiora, unde haec manant, probanda sunt.
[3,50] Atque in plerisque ciuitatibus intellegi potest augendae uirtutis
gratia, quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque,
uirorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam. Ob eam enim
ipsam causam Erectheus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt,
itemque Leonaticuml est delubrum Athenis, quod Leokorion nominatur.
Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita,
quam quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane Stratonicus ut multa,
cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret, Herculem negaret,
'ergo', inquit, 'mihi Alabandus, tibi Hercules sit iratus'.
[3,51] Illa autem, Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam longe
serpant, non uides: solem deum esse lunamque, quorum alterum Apollinem
Graeci, alteram Dianam putant. Quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer
ceteraeque errantes numerum deorum optinebunt; igitur etiam inerrantes. Cur
autem arci species non in deorum numero reponatur; est enim pulcher et ob
eam speciem, quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur Iris esse
natA- Cuius si diuina natura est, quid facies nubibus; arcus enim ipse e
nubibus efficitur quodam modo coloratis; quarum una etiam Centauros
peperisse dicitur. Quod si nubes retuleris in deos, referendae certe erunt
tempestates, quae populi Romani ritibus consecratae sunt. Ergo imbres,
nimbi, procellae, turbines dei putandi; nostri quidem duces mare
ingredientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt.
[3,52] Iam si est Ceres a gerendo -- ita enim dicebas --, terra ipsa dea est
et ita habetur; quae est enim alia Tellus; sin terra, mare etiam, quem
Neptunum esse dicebas; ergo et flumina et fontes. Itaque et Fontis delubrum
Masso ex Corsica dedicauit, et in augurum precatione Tiberinum, Spinonem,
Anemonem, Nodinum, alia propinquorum fluminum nomina uidemus. Ergo hoc aut
in inmensum serpet aut nihil horum recipiemus; nec ilIa infinita ratio
superstitionis probabitur; nihil ergo horum probandum est.
[3,53] Dicamus igitur, Balbe, oportet contra illos etiam, qui hos deos ex
hominum genere in caelum translatos non re, sed opinione esse dicunt, quos
auguste omnes sancteque ueneramur. Principio Ioues tres numerant ii, qui
theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia; alterum
patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum
patre Caelo, qui genuisse Mineruam dicitur, quam principem et inuentricem
belli ferunt; tertium Cretensem Saturni filium; cuius in illa insula
sepulcrum ostenditur. Dioscoroe etiam apud Graios multis modis nominantur:
primi tres, qui appellantur Anactes Athenis, ex rege Ioue antiquissimo et
Proserpina nati Tritopatreus, Eubuleus, Dionysus; secundi Ioue tertio nati
et Leda, Castor et Pollux; tertii dicuntur a nonnullis Alco et Melampus et
Tmolus, Atrei filii, qui Pelope natus fuit.
[3,54] Iam Musae primae quattuor Ioue altero, Thelxinoe, Aoede, Arche,
Melete; secundae Ioue tertio et Mnemosyne procreatae nouem; tertiae Piero
natae et Antiopa, quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem
nominibus et eodem numero, quo proxumae superiores. Cumque tu solem, quia
solus esset, appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis
proferuntur. Unus eorum Ioue natus nepos Aetheris; alter Hyperione; tertius
Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii uolunt esse eam, quae Heliopolis
appellatur; quartus is, quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse
dicitur, pater Ialysi, Camiri, Lindi, unde Rhodii; quintus, qui Colchis
fertur Aeetam et Circam procreauisse.
[3,55] Volcani item complures: primus Caelo natus, ex quo et Minerua
Apollinem eum, cuius in tutela Athenas antiqui historici esse uoluerunt;
secundus Nilo natus Opas, ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti
uolunt; tertius ex tertio Ioue et Iunone, qui Lemni fabricae traditur
praefuisse; quartus Maemalio natus, qui tenuit insulas propter Siciliam,
quae Volcaniae nominantur.
[3,56] Mercurius unus Caelo patre, Die matre natus, cuius obscenius excitata
natura traditur, quod aspectu Proserpinae commotus sit; alter Valentis et
Phoronidis filius is, qui sub terris habetur idem Trophonius; tertius Ioue
tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt; quartus Nilo
patre, quem Aegyptii nefas habent nominare; quintus, quem colunt Pheneatae,
qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam in Aegyptum profugisse atque
Aegyptiis leges et litteras tradidisse: hunc Aegyptii Theyt appellant
eodemque nomine anni primus mensis apud eos uocatur.
[3,57] Aesculapiorum primus Apollinis, quem Arcades colunt, qui specillum
inuenisse primusque uolnus dicitur obligauisse; secundus secundi Mercuri
frater: is fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris; tertius
Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alui dentisque euolsionem, ut
ferunt, inuenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum er
lucus ostenditur. Apollinum antiquissimus is, quem paulo antea e Volcano
natum esse dixi custodem Athenarum; alter Corybantis filius natus in Creta,
cuius de illa insula cum Ioue ipso certamen fuisse traditur; tertius Ioue
tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Delphos ferunt aduenisse;
quartus in Arcadia, quem Arcades Nomion appellant, quod ab eo se leges
ferunt accepisse.
[3,58] Dianae item plures: prima Iouis et Proserpinae, quae pinnatum
Cupidinem genuisse dicitur; secunda notior, quam Ioue tertio et Latona
natam accepimus; tertiae pater Upis traditur, Glauce mater: eam saepe
Graeci Upim paterno nomine appellant. Dionysos multos habemus: primum Ioue
et Proserpina natum; secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse; tertium
Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse dicunt, cui Sabazia sunt
instituta; quartum Ioue et Luna, cui sacra Orphica putantur confici;
quintum Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae putantur.
[3,59] Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli delubrum uidimus; altera
spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus;
tertia Ioue nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea et Marte natus
Anteros dicitur; quarta Syria Cyproque concepta, quae Astarte uocatur, quam
Adonidi nupsisse proditum est. Minerua prima, quam Apollinis matrem supra
diximus; secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saietae colunt; tertia ilIa, quam
a loue generatam supra diximus; quarta Ioue nata et Coryphe Oceani filia,
quam Arcades Korian nominant et quadrigarum inuentricem ferunt; quinta
Pallantis, quae patrem dicitur interemisse uirginitatem suam uiolare
conantem, cui pinnarum talaria adfigunt.
[3,60] Cupido primus Mercurio et Diana prima natus dicitur; secundus Mercurio
et Venere secunda; tertius, qui idem est Anteros, Marte et Venere tertiA-
Atque haec quidem et alia eius modi ex uetere Graeciae fama collecta sunt.
Quibus intellegis resistendum esse, ne perturbentur religiones; uestri
autem non modo haec non refellunt, uerum etiam confirmant interpretando,
quorsum quidque pertineat. Sed eo iam, unde huc digressi sumus, reuertamur.
[3,61] Num censes igitur suptiliore ratione opus esse ad haec refellenda? Nam
mentem fidem, spem, uirtutem, honorem, uictoriam, salutem, concordiam
ceteraque huiusmodi rerum uim habere uidemus, non deorum. Aut enim in
nobismet insunt ipsis, ut mens, ut spes, ut fides, ut uirtus, ut concordia,
aut optandae nobis sunt, ut honos, ut salus, ut uictoria; quarum rerum
utilitatem uideo, uideo etiam consecrata simulacra; quare autem in iis uis
deorum insit, tum intellegam, cum ex te cognouero. Quo in genere uel maxime
est fortuna numeranda, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget,
quae digna certe non sunt deo.
[3,62] lam uero quid uos illa delectat explicatio fabularum et enodatio
nominum? Exsectum a filio Caelum, uinctum itidem a filio Saturnum, haec et
alia generis eiusdem ita defenditis, ut ii, qui ista finxerunt, non modo
non insani, sed etiam fuisse sapientes uideantur. In enodandis autem
nominibus, quod miserandum sit, laboratis: 'Saturnus, quia se saturat
annis; Mauors, quia magna uertit; Minerua, quia minuit aut quia minatur;
Venus, quia uenit ad omnia; Ceres a gerendo.' Quam periculosa consuetudo.
In multis enim nominibus haerebitis: quid Veioui facies, quid Volcano?
Quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen,
quod non possis una littera explicare, unde ductum sit; in quo quidem magis
tu mihi natare uisus es quam ipse Neptunus.
[3,63] Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno, post
Cleanthes, deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem,
uocabulorum, cur quidque ita appellatum sit, causas explicare. Quod cum
facitis, illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere, atque
hominum opinio sit; eos enim, qui di appellantur, rerum naturas esse non
figuras deorum. Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non modo
nomen deorum tribueretur, sed etiam sacra constituerentur. Febris enim
fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis
consecratam uidemus.
[3,64] Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis
inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus. De quibus habeo
ipse, quid sentiam, non habeo autem, quid tibi adsentiar. Neptunum esse
dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere; istam
autem intellegentiam aut maris aut terrae non modo comprehendere animo, sed
ne suspicione quidem possum attingere. Itaque aliunde mihi quaerendum est,
ut et esse deos, et quales sint dii, discere possim, quoniam, qualis tu eos
esse uis, agnoscere non possum.
[3,65] Videamus ea, quae secuntur: primum deorumne prudentia mundus regatur;
deinde, consulantne di rebus humanis. Haec enim mihi ex tua partitione
restant duo; de quibus si uobis uidetur, accuratius disserendum puto ."
"Mihi uero", inquit Velleius, "ualde uidetur; nam et maiora expecto et is,
quae dicta sunt, uehementer adsentior." Tum Balbus "Interpellare te",
inquit, "Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto, ut
fateare. Sed --- 'Nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. Nam ut
ego illi supplicarem tanta blandiloquentia, ni ob rem?'
[3,66] Parumne ratiocinari uidetur et sibi ipsa nefariam pestem machinari?
Illud uero quam callida ratione: 'Qui uolt, quod uolt, ita dat se res, ut
operam dabit', qui est uersus omnium seminator malorum. 'Ille trauersa
mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque
illi perniciem dabo; mihi maerores, illi luctum, exitium illi, exilium
mihi.' Hanc uidelicet rationem, quam uos diuino beneficio homini solum
tributam dicitis, bestiae non habent;
[3,67] uidesne igitur, quanto munere deorum simus adfecti? Atque eadem Medea
patrem patriamque fugiens, 'postquam pater adpropinquat iamque paene, ut
conprehendatur, parat, puerum interea optruncat membraque articulatim
diuidit perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia, ut, dum nati
dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror
tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio'.
[3,68] Huic ut scelus, sic ne ratio quidem defuit. Quid ille funestas epulas
fratri conparans nonne uersat huc et illuc cogitatione rationem: 'Maior
mihi moles, maius miscendumst malum, qui illius acerbum cor contundam et
conprimam.' Nec tamen ille ipse est praetereundus, 'qui non sat habuit
coniugem inlexe in stuprum.' De quo recte et uerissume loquitur Atreus:
'Quod re in summa summum esse arbitror periclum, matres coinquinari regias,
contaminari stirpem, admisceri genus.' At id ipsum quam callide, qui regnum
adulterio quaereret: 'Addo', inquit, 'huc, quod mihi portento caelestum
pater prodigium misit, regni stabilimen mei, agnum inter pecudes aurea
clarum coma quondam Thyestem clepere ausum esse e regia, qua in re
adiutricem coniugem cepit sibi.'
[3,69] Videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione? Nec uero
scaena solum referta est his sceleribus, sed multo uita communis paene
maioribus. Sentit domus uniuscuiusque, sentit forum, sentit curia, campus,
socii, prouinciae, ut, quemadmodum ratione recte fiat, sic ratione
peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et semper et a plurimis,
ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam esse rationem
quam tanta cum pernicie datam. Ut uinum aegrotis, quia prodest raro, nocet
saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in
apertam perniciem incurrere, sic haud scio, an melius fuerit humano generi
motum istum celerem cogitationis, acumen, sollertiam, quam rationem
uocamus, quoniam pestifera sit multis, admodum paucis salutaris, non dari
omnino quam tam munifice et tam large dari.
[3,70] Quamobrem si mens uoluntasque diuina idcirco consuluit hominibus, quod
iis est Iargita rationem, is solis consuluit, quos bona ratione donauit,
quos uidemus, si modo ulli sint, esse perpaucos. Non placet autem paucis a
dus inmortalibus esse consultum; sequitur ergo, ut nemini consultum sit.
Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse
prouisum, quod multi eorum beneficio peruerse uterentur; etiam patrimoniis
multos male uti nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere.
Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo? Nec enim
Herculi nocere Deianira uoluit, cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam
dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is, qui gladio uomicam eius aperuit,
quam sanare medici non potuerant. Multi enim et, cum obesse uellent,
profuerunt et, cum prodesse, offuerunt; ita non fit ex eo, quod datur, ut
uoluntas eius, qui dederit, appareat, nec si is, qui accepit, bene utitur,
idcirco is, qui dedit, amice dedit.
[3,71] Quae enim libido, quae auaritia, quod facinus aut suscipitur nisi
consilio capto aut sine animi motu et cogitatione, id est ratione,
perficitur; nam omnis opinio ratio est, et quidem bona ratio, si uera, mala
autem, si falsa est opinio. Sed a deo tantum rationem habemus, si modo
habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim ut
patrimonium relinquitur, sic ratio est homini beneficio deorum data; quid
enim potius hominibus dii dedissent, si is nocere uoluissent; iniustitiae
autem, intemperantiae, timiditatis quae semina essent, si is uitiis ratio
non subesset? Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae
personae, inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes.
[3,72] Quid? Leuitates comicae parumne semper in ratione uersantur? Parumne
suptiliter disputat ille in Eunucho: 'Quid igitur faciam?' 'Exclusit,
reuocat; redeam? Non, si me obsecret.' Ille uero in Synephebis Academicorum
more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui 'in amore
summo summaque inopia suaue' esse dicit 'parentem habere auarum, inlepidum,
in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui',
[3,73] atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: 'Aut tu illum
fructu fallas aut per litteras auertas aliquod nomen aut per seruolum
percutias pauidum; postremo a parco patre quod sumas, quanto dissipes
libentius'; idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti
filio disputat: 'Quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam nec quem
dolum ad eum aut machinam commoliar, scio quicquam: ita omnis meos dolos,
fallacias, praestrigias praestrinxit commoditas patris.' Quid ergo isti
doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque? Num sine ratione esse
potuerunt? O praeclarum munus deorum! Ut Phormio possit dicere: 'Cedo
senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omniA-'
[3,74] Sed exeamus e theatro, ueniamus in forum! Sessum ite, precor! Quid ut
iudicetur? Qui tabularium incenderit. Quod facinus occultius: at se Q-
Sosius, splendidus eques Romanus, ex agro Piceno, fecisse confessus est.
Qui transcripserit tabulas publicas; id quoque L- Alenus fecit, cum
chirographum sex primorum imitatus est; quid hoc homine sollertius?
Cognosce alias quaestiones, auri Tolossani, coniurationis Iugurthinae;
repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam; posteriora: de
incestu rogatione Peducaea; tum haec cotidiana: sicae, uenena, peculatus,
testamentorum etiam lege noua quaestiones. Inde illa actio OPE CONSILIOQUE
TUO FURTUM AIO FACTUM ESSE; inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati,
pro socio, fiduciae, reliqua, quae ex empto aut uendito aut conducto aut
locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei priuatae lege
Plaetoria, inde euerriculum malitiarum omnium, iudicium de dolo malo, quod
C- Aquillius familiaris noster protulit; quem dolum idem Aquillius tum
teneri putat, cum aliud sit simulatum, aliud actum.
[3,75] Hanc igitur tantam a dis inmortalibus arbitramur malorum sementim esse
factam? Si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt; est enim
malitia uersuta et fallax ratio nocendi; idem etiam di fraudem dederunt,
facinus ceteraque, quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest.
Utinam igitur, ut illa anus optat, 'ne in nemore Pelio securibus caesae
accidissent abiegnae ad terram trabes', sic istam calliditatem hominibus di
ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male
utentibus obprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc
diuinum rationis et consilii ad fraudem hominibus, non ad bonitatem
impertitum esse uideatur.
[3,76] Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam, non deorum. Ut si
medicus grauitatem morbi, gubernator uim tempestatis accuset; etsi hi
quidem homunculi, sed tamen ridiculi: 'Quis enim te adhibuisset', dixerit
quispiam, 'si ista non essent.' Contra deum licet disputare liberius: 'In
hominum uitiis ais esse culpam: eam dedisses hominibus rationem, quae uitia
culpamque excluderet.' Ubi igitur locus fuit errori deorum? Nam patrimonia
spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli; deus falli qui potuit?
An ut Sol, in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus, cum
Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Neptuno patre habuisset
potestatem?
[3,77] Poetarum ista sunt; nos autem philosophi esse uolumus, rerum auctores,
non fabularum. Atque hi tamen ipsi di poetici, si scissent perniciosa fore
illa filiis, peccasse in beneficio putarentur. Et si uerum est, quod Aristo
Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is, qui bene dicta
male interpretarentur -- posse enim asotus ex Aristippi, acerbos e Zenonis
schola exire -- prorsus, si, qui audierunt, uitiosi essent discessuri, quod
peruerse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret
philosophis quam is, qui se audissent, nocere.
[3,78] Sic, si homines rationem bono consilio a dis immortalibus datam in
fraudem malitiamque conuertunt, non dari illam quam dari humano generi
melius fuit. Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit uinum sumere,
meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic uestra ista
Prouidentia reprendenda, quae rationem dederit is, quos scierit ea peruerse
et inprobe ussuros. Nisi forte dicitis eam nescisse. Utinam quidem; sed non
audebitis, non enim ignoro, quanti eius nomen putetis.
[3,79] Sed hic quidem locus concludi iam potest. Nam si stultitia consensu
omnium philosophorum maius est malum, quam si omnia mala et fortunae et
corporis ex altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adsequitur, in
summis malis omnes sumus, quibus uos optume consultum a dis inmortalibus
dicitis. Nam ut nihil interest, utrum nemo ualeat an nemo possit ualere,
sic non intellego, quid intersit, utrum nemo sit sapiens an nemo esse
possit. Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Telamo autem uno uersu
totum locum conficit, cur di homines neglegant: 'Nam si curent, bene bonis
sit, male malis; quod nunc abest.' Debebant illi quidem omnis bonos
efficere, siquidem hominum generi consulebant;
[3,80] sin id minus, bonis quidem certe consulere debebant. Cur igitur duo
Scipiones fortissimos et optimos uiros in Hispania Poenus oppressit, cur
Maximus extulit filium consularem, cur Marcellum Annibal interemit, cur
Paulum Cannae sustulerunt, cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est
praebitum, cur Africanum domestici parietes non texerunt? Sed haec uetera
et alia permulta; propiora uideamus! Cur auunculus meus uir innocentissumus
idemque doctissumus P- Rutilius in exilio est, cur sodalis meus interfectus
domi suae Drusus, cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum
Vestae pontifex maximus est Q- Scaeuola trucidatus, cur ante etiam tot
ciuitatis principes a Cinna interempti, cur omnium perfidiosissimus C-
Marius Q- Catulum praestantissuma dignitate uirum mori potuit iubere?
[3,81] Dies deficiat, si uelim enumerare, quibus bonis male euenerit, nec
minus, si commemorem, quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter
septimum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium crudelissumus tam
diu Cinna regnauit? 'At dedit poenas.' Prohiberi melius fuit impedirique,
ne tot summos uiros interficeret, quam ipsum aliquando poenas dare. Summo
cruciatu supplicioque Q- Varius homo importunissumus periit; si, quia
Drusum ferro, Metellum ueneno sustulerat, illos conseruari melius fuit quam
poenas sceleris Varium pendere. Duodequadraginta Dionysius tyrannus annos
fuit opulentissumae et beatissumae ciuitatis;
[3,82] quam multos ante hunc in ipso Graeciae flore Pisistratus. 'At
Phalaris, at Apollodorus poenas sustulit.' Multis quidem ante cruciatis et
necatis. Et praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possumus dicere
non pluris captiuos acerbe quam praedones necatos. Anaxarchum Democriteum a
Cyprio tyranno excarnificatum accepimus, Zenonem Eleatem in tormentis
necatum; quid dicam de Socrate, cuius morti inlacrimare soleo Platonem
legens? Videsne igitur deorum iudicio, si uident res humanas, discrimen
esse sublatum?
[3,83] Diogenes quidem Cynicus dicere solebat Harpalum, qui temporibus illis
praedo felix habebatur, contra deos testimonium dicere, quod in illa
fortuna tam diu uiueret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae
Locris expilauisset, nauigabat Syracusas; isque cum secundissumo uento
cursum teneret, ridens 'Videtisne', inquit, 'amici, quam bona a dis
inmortalibus nauigatio sacrilegis detur?' Atque homo acutus cum bene
planeque percepisset, in eadem sententia perseuerabat. Qui quom ad
Peloponnesum classem appulisset et in fanum uenisset Iouis Olympii, aureum
ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iouem ornarat e manubus
Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cauillatus est aestate
graue esse aureum amiculum, hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit,
cum id esse ad omne anni tempus diceret. Idemque Aesculapi Epidauri barbam
auream demi iussit; neque enim conuenire barbatum esse filium, cum in
omnibus fanis pater imberbis esset.
[3,84] Iam mensas argenteas de omnibus delubris iussit auferri, in quibus,
quod more ueteris Graeciae inscriptum esset BONORUM DEORUM, uti se eorum
bonitate uelle dicebat. Idem Victoriolas aureas et pateras coronasque, quae
simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat
eaque se accipere, non auferre dicebat; esse enim stultitiam, a quibus bona
precaremur, ab is porrigentibus et dantibus nolle sumere. Eundemque ferunt
haec, quae dixi, sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem
uendidisse exactaque pecunia edixisse, ut, quod quisque a sacris haberet,
id ante diem certam in suum quicque fanum referret: ita ad impietatem in
deos in homines adiunxit iniuriam. Hunc igitur nec Olympius Iuppiter
fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem
interemit, atque in suo lectulo mortuus tyranni dis non inuitis in rogum
inlatus est eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi
iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
[3,85] Inuita in hoc loco uersatur oratio; uidetur enim auctoritatem adferre
peccandi; recte uideretur, nisi et uirtutis et uitiorum sine ulla diuina
ratione graue ipsius conscientiae pondus esset; qua sublata iacent omniA-
Ut enim nec domus nec res publica ratione quadam et disciplina dissignata
uideatur, si in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia
peccatis, sic mundi diuina in homines moderatio profecto nulla est, si in
ea discrimen nullum est bonorum et malorum.
[3,86] 'At enim minora di neglegunt neque agellos singulorum nec uiticulas
persecuntur, nec, si uredo aut grando cuipiam nocuit, id Ioui
animaduertendum fuit; ne in regnis quidem reges omnia minima curant': sic
enim dicitis. Quasi ego paulo ante de fundo Formiano P- Rutili sim questus,
non de amissa salute. Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas
commoditates, uineta, segetes, oliueta, ubertatem frugum et fructuum, omnem
denique commoditatem prosperitatemque uitae a dis se habere; uirtutem autem
nemo umquam acceptam deo rettulit.
[3,87] Nimirum recte; propter uirtutem enim iure laudamur et in uirtute recte
gloriamur; quod non contingeret, si id donum a deo, non a nobis haberemus.
At uero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti
sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil
nostrae laudi adsumptum arbitramur. Num quis, quod bonus uir esset, gratias
dis egit umquam? At quod diues, quod honoratus, quod incolumis; Iouemque
Optimum et maximum ob eas res appellant, non quod nos iustos, temperantes,
sapientes efficiat, sed quod saluos, incolumis, opulentos, copiosos;
[3,88] neque Herculi quisquam decumam uouit umquam, si sapiens factus esset
-- quamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam noui inuenisset, Musis
bouem inmolauisse dicitur; sed id quidem non credo, quoniam ille ne
Apollini quidem Delio hostiam inmolare uoluit, ne aram sanguine aspergeret.
Ad rem autem ut redeam, iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo
petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. Quamuis licet Menti delubra
et Virtuti et Fidei et Spei consecremus, tamen haec in nobis ipsis sita
uidemus; salutis, opis, uictoriae facultas a dis expetenda est. Inproborum
igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, uim
omnem deorum ac potestatem.
[3,89] 'At nonnumquam bonos exitus habent boni.' Eos quidem arripimus
adtribuimusque sine ulla ratione dis inmortalibus. At Diagoras cum
Samothracam uenisset, Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus: 'Tu,
qui deos putas humana neglegere, nonne animaduertis ex tot tabulis pictis,
quam multi uotis uim tempestatis effugerint in portumque salui
peruenerint?', 'Ita fit', inquit, 'illi enim nusquam picti sunt, qui
naufragia fecerunt in marique perierunt.' Idemque, cum ei nauiganti
uectores aduersa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi
illud accidere, qui illum in eandem nauem recepissent, ostendit eis in
eodem cursu multas alias laborantis quaesiuitque, num etiam in is nauibus
Diagoram uehi crederent. Sic enim res se habet, ut ad prosperam aduersamue
fortunam, qualis sis aut quemadmodum uixeris, nihil intersit.
[3,90] 'Non animaduertunt', inquit, 'omnia di, ne reges quidem.' Quid est
simile? Reges enim, si scientes praetermittunt, magna culpa est; at deo ne
excusatio quidem est inscientiae. Quem uos praeclare defenditis, cum
dicitis eam uim deorum esse, ut, etiamsi quis morte poenas sceleris
effugerit, expetantur eae poenae a liberis, a nepotibus, a posteris. O
miram aequitatem deorum! Ferretne ciuitas ulla latorem istius modi legis,
ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut auus deliquisset? 'Quinam
Tantalidarum internecioni modus paretur aut quaenam umquam ob mortem
Myrtili poenis luendis dabitur satias supplici?'
[3,91] Utrum poetae Stoicos deprauarint an Stoici poetis dederint
auctoritatem, non facile dixerim; portenta enim ab utrisque et flagitia
dicuntur. Neque enim, quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat
Archilochi uersu uolneratus, a deo inmissum dolorem, non conceptum a se
ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis uidemus, a deo
causam requirimus, cum culpae paene uocem audiamus, nec ego multorum
aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam iudico,
nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae
quam a Lycurgo datam. Critolaus, inquam, euertit Corinthum, Carthaginem
Asdrubal; hi duo illos oculos orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui,
quem omnino irasci posse negatis, deus.
[3,92] At subuenire certe potuit et conseruare urbis tantas atque talis; uos
enim ipsi dicere soletis nihil esse, quod deus efficere non possit, et
quidem sine labore ullo; ut enim hominum membra nulla contentione mente
ipsa ac uoluntate moueantur, sic numine deorum omnia fingi, moueri
mutarique posse. Neque id dicitis superstitiose atque aniliter, sed physica
constantique ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint,
totam esse flexibilem et commutabilem, ut nihil sit, quod non ex ea quamuis
subito fingi conuertique possit, eius autem uniuersae fictricem et
moderatricem diuinam esse prouidentiam; hanc igitur, quocumque se moueat,
efficere posse, quicquid uelit. Itaque aut nescit, quid possit, aut
neglegit res humanas aut, quid sit optimum, non potest iudicare.
[3,93] 'Non curat singulos homines.' Non mirum: ne ciuitates quidem; non eas:
ne nationes quidem et gentis. Quod si has etiam contemnet, quid mirum est
omne ab ea genus humanum esse contemptum? Sed quomodo idem dicitis non
omnia deos persequi, idem uoltis a dis inmortalibus hominibus dispertiri ac
diuidi somnia -- idcirco haec tecum, quia uestra est de somniorum ueritate
sententia --, atque idem etiam uota suscipi dicitis oportere? Nempe singuli
uouent, audit igitur mens diuina etiam de singulis; uidetis ergo non esse
eam tam occupatam, quam putabatis. Fac esse distentam, caelum uersantem,
terram tuentem, maria moderantem: cur tam multos deos nihil agere et
cessare patitur, cur non rebus humanis aliquos otiosos deos praeficit, qui
a te, Balbe, innumerabiles explicati sunt? Haec fere dicere habui de natura
deorum, non ut eam tollerem, sed ut intellegeretis, quam esset obscura et
quam difficiles explicatus haberet."
[3,94] Quae cum dixisset, Cotta finem. Lucilius autem "Vehementius", inquit,
"Cotta tu quidem inuectus es in eam Stoicorum rationem, quae de prouidentia
deorum ab illis sanctissume et prudentissume constituta est. Sed quoniam
aduesperascit, dabis nobis diem aliquem, ut contra ista dicamus. Est enim
mihi tecum pro aris et focis certamen et pro deorum templis atque delubris
proque urbis muris, quos uos pontifices sanctos esse dicitis diligentiusque
urbem religione quam ipsis moenibus cingitis; quae deseri a me, dum quidem
spirare potero, nefas iudico."
[3,95] Tum Cotta: "Ego uero et opto redargui me, Balbe, et ea, quae
disputaui, disserere malui quam iudicare, et facile me a te uinci posse
certo scio." "Quippe", inquit Velleius, "qui etiam somnia putet ad nos
mitti ab Ioue, quae ipsa tamen tam leuia non sunt, quam est Stoicorum de
natura deorum oratio." Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio
Cottae disputatio uerior, mihi Balbi ad ueritatis similitudinem uideretur
esse propensior.
|