[0] IN L- CALPVRNIVM PISONEM ORATIO.
[1] ... I. Iamne uides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? Nemo
queritur Syrum nescio quem de grege nouiciorum factum esse consulem. Non enim
nos color iste seruilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt;
oculi, supercilia, frons, uoltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis
est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit,
fefellit, induxit. Pauci ista tua lutulenta uitia noramus, pauci tarditatem
ingeni, stuporem debilitatemque linguae. Numquam erat audita uox in foro,
numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem
factum aut militiae aut domi. Obrepsisti ad honores errore hominum,
commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem. Is
mihi etiam gloriabatur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? Mihi ista
licet de me uera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi
ipsi homini detulit. Nam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam
uiderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. Aedilis es factus; Piso est
a populo Romano factus, non iste Piso. Praetura item maioribus delata est tuis.
Noti erant illi mortui, te uiuum nondum nouerat quisquam. Me cum quaestorem in
primis, aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus
faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, uirtuti
perspectae non auditae nobilitati deferebat. Nam quid ego de consulatu loquar,
parto uis anne gesto? Miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! Sed
nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta
comprendam. Tu consul es renuntiatus - nihil dicam grauius, quam quod omnes
fatentur - impeditis rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc
non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent,
nisi nequior quam Gabinius exstitisses. Me cuncta Italia, me omnes ordines, me
uniuersa ciuitas non prius tabella quam uoce priorem consulem declarauit.
[2] II. Sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campi.
Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad modum
ceperimus. Ego kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae
maximarumque largitionum metu liberaui. Ego agrum Campanum, si diuidi non
oportuit, conseruaui, si oportuit, melioribus auctoribus reseruaui. Ego in C-
Rabirio perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus
auctoritatem sustinui contra inuidiam atque defendi. Ego adulescentis bonos et
fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei
publicae statum conuolsuri uiderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala
gratia comitiorum ratione priuaui. Ego Antonium conlegam cupidum prouinciae,
multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigaui. Ego
prouinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et
ornatam, quam cum Antonio commutaui, quod ita existimabam tempora rei publicae
ferre, in contione deposui reclamante populo Romano. Ego L- Catilinam caedem
senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem egredi ex urbe iussi
ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. Ego tela extremo
mense consulatus mei intenta iugulis ciuitatis de coniuratorum nefariis manibus
extorsi. Ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli,
exstinxi.
[3] III. Me Q- Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili,
frequentissimo senatu parentem patriae nominauit. Mihi hic uir clarissimus qui
propter te sedet, L- Gellius, his audientibus ciuicam coronam deberi a re
publica dixit. Mihi togato senatus non ut multis bene gesta, sed ut nemini
conseruata re publica, singulari genere supplicationis deorum immortalium templa
patefecit. Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno pl. prohiberer
quae constitueram, cumque is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla
dubitatione iuraui rem publicam atque hanc urbem mea unius opera esse saluam.
Mihi populus Romanus uniuersus illa in contione non unius diei gratulationem sed
aeternitatem immortalitatemque donauit, cum meum ius iurandum tale atque tantum
iuratus ipse una uoce et consensu approbauit. Quo quidem tempore is meus domum
fuit e foro reditus ut nemo, nisi qui mecum esset, ciuium esse in numero
uideretur. Atque ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio
senatus, nihil non approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam,
in senatu populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem
cum senatu coniunxerim. Eui breuiter consulatum meum.
[4] IV. Aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi compitalicii tum
primum facti post L- Iulium et C- Marcium consules contra auctoritatem huius
ordinis; quos Q- Metellus - facio iniuriam fortissimo uiro mortuo, qui illum
cuius paucos paris haec ciuitas tulit cum hac importuna belua conferam - sed
ille designatus consul, cum quidam tribunus pl. suo auxilio magistros ludos
contra senatus consultum facere iussisset, priuatus fieri uetuit atque id quod
nondum potestate poterat obtinuit auctoritate. Tu, cum in kalendas Ianuarias
compitaliorum dies incidisset, Sex- Clodium, qui numquam antea praetextatus
fuisset, ludos facere et praetextatum uolitare passus es, hominem impurum ac non
modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum. Ergo his fundamentis positis
consulatus tui triduo post inspectante et tacente te a fatali portento
prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia euersa est, propugnacula murique
tranquillitatis atque otii conlegia non ea solum quae senatus sustulerat
restituta, sed innumerabilia quaedam noua ex omni faece urbis ac seruitio
concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque uersato uetus illa
magistra pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim, bustum rei
publicae, qui te consulem tum Romae dicis fuisse, uerbo numquam significaris
sententiam tuam tantis in naufragiis ciuitatis.
[5] V. Nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. Neque uero multum
interest, praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis
contionibus rem publicam uexet, an alios uexare patiatur. An potest ulla esse
excusatio non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo
rei publicae motu consuli? C prope annos legem Aeliam et Fufiam tenueramus, CCCC
iudicium notionemque censoriam. Quas leges ausus est non nemo improbus, potuit
quidem nemo conuellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris
quinto quoque anno iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, haec sunt,
o carnifex! in prooemio sepulta consulatus tui. Persequere continentis his
funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne coniuente quidem te, quod ipsum esset
scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus
seruorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse
duxit. Arma in templo Castoris, o proditor templorum omnium! uidente te
constituebantur ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx ciuium
perditorum, receptaculum ueterum Catilinae militum, castellum forensis
latrocini, bustum legum omnium ac religionum. Erat non solum domus mea sed totum
Palatium senatu, equitibus Romanis, ciuitate omni, Italia cuncta refertum, cum
tu non modo ad eum - mitto enim domestica, quae negari possunt; haec commemoro
quae sunt palam - non modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas
tabulam praerogatiuae, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam
aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non
interfuisti solum uerum etiam crudelissime praefuisti.
[6] VI. Mihi uero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? Egere
sordidissime Gabinium, sine prouincia stare non posse, spem habere a tribuno
pl-, si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te
cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod
praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. Atque haec
dicere uix audeo; uereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis
inuolutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. Ipse certe agnoscet et cum
aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. Meministine, caenum, cum ad te
quinta fere hora cum C- Pisone uenissem, nescio quo e gurgustio te prodire
inuoluto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam
inhalasses, excusatione te uti ualetudinis, quod diceres uinulentis te quibusdam
medicaminibus solere curari? Quam nos causam cum accepissemus - quid enim facere
poteramus? - paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde
tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti. Idem illo
fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum
tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, grauis auctor,
Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non Caesoninus
Semiplacentinus Caluentius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad
mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere.
Hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudauit.
[7] VII. Crudelitatis tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui
senatui parui; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animaduersio quidem
et iudicium senatus. Quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte
accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Stipendio me hercule et frumento
Catilinam esse putasses iuuandum. Quid enim interfuit inter Catilinam et eum cui
tu senatus auctoritatem, salutem ciuitatis, totam rem publicam prouinciae
praemio uendidisti? Quae enim L- Catilinam conantem consul prohibui, ea P-
Clodium facientem consules adiuuerunt. Voluit ille senatum interficere, uos
sustulistis; leges incendere, uos abrogastis; interimere patriam, uos
adflixistis. Quid est uobis consulibus gestum sine armis? Incendere illa
coniuratorum manus uoluit urbem, uos eius domum quem propter urbs incensa non
est. Ac ne illi quidem, si habuissent uestri similem consulem, de urbis incendio
cogitassent; non enim se tectis priuare uoluerunt, sed bis stantibus nullum
domicilium sceleri suo fore putauerunt. Caedem illi ciuium, uos seruitutem
expetistis. Hic uos etiam crudeliores; huic enim ita fuerat ante uos consules
libertas insita ut ei mori potius quam seruire praestaret. Illud uero geminum
consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn- Pompeium domum
suam compulistis. Neque enim me stante et manente in urbis uigilia neque
resistente Cn- Pompeio, omnium gentium uictore, umquam se illi rem publicam
delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum
manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me
profudistis. Quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto uobis ducibus
mactatus essem. Quod autem maius indicium exspectatis nihil inter uos et
Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae
reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me
carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum
corpus atque omnium bonorum uitam obicere uoluistis?
Sed iam redeo ad praeclaram illam contionem tuam.
[8] VIII. Tu es ille, cui crudelitas displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum uestis
mutatione declarandum censuisset, cum uideres maerere rem publicam amplissimi ordinis
luctu, o noster misericors! quid facis? Quod nulla in barbaria quisquam
tyrannus. Omitto enim illud, consulem edicere ut senatus consulto ne
obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari quicquam potest; ad
misericordiam redeo eius cui nimis uidetur senatus in conseruanda patria fuisse
crudelis. Edicere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus uitiis
superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse censuisset ad uestitum rediret.
Quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non
sineret? Maerorem relinquis, maeroris aufers insignia: eripis lacrimas non
consolando sed minando. Quod si uestem non publico consilio patres conscripti,
sed priuato officio aut misericordia mutauissent, tamen id his non licere per
interdicta potestatis tuae crudelitatis erat non ferendae; cum uero id senatus
frequens censuisset et omnes ordines reliqui iam ante fecissent, tu ex
tenebricosa popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi
Romani occasum atque interitum rei publicae lugere uetuisti.
[9] IX. At quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio, cur
non meis inimicis meis copiis restitissem. Quasi uero non modo ego, qui multis
saepe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto non modo
propugnatore tutiorem se sed aduocato aut adstipulatore paratiorem fore putaret.
Ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti
uolebam, ab hoc eiecto cadauere quicquam mihi aut opis aut ornamenti expetebam.
Consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum quidem quem in hoc maiali
inuenire non possem, qui tantam rei publicae causam grauitate et consilio suo
tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si stetisset modo, posset
sustinere tamen titulum consulatus. Cum enim esset omnis causa illa mea
consularis et senatoria, auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; quorum
alterum etiam ad perniciem meam erat a uobis consulibus conuersum, alterum rei
publicae penitus ereptum. Ac tamen, si consilium exquiris meum, neque ego
cessissem et me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario
gladiatore et tecum et cum conlega tuo decertandum fuisset. Alia enim causa
praestantissimi uiri, Q- Metelli, fuit, quem ego ciuem meo iudicio cum deorum
immortalium laude coniungo; qui C- illi Mario, fortissimo uiro et consuli et
sextum consuli et eius inuictis legionibus, ne armis confligeret, cedendum esse
duxit. Quod mihi igitur certamen esset huius modi? cum C- Mario scilicet aut cum
aliquo pari, an cum altero barbato Epicuro, cum altero Catilinae lanternario
consule? Neque hercule ego supercilium tuum neque conlegae tui cymbala fugi
neque tam fui timidus ut, qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicae
nauem gubernassem saluamque in portu conlocassem, frontis tuae nubeculam aut
conlegae tui contaminatum spiritum pertimescerem. Alios ego uidi uentos, alias
prospexi animo procellas, aliis impendentibus tempestatibus non cessi sed bis
unum me pro omnium salute obtuli. Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii
gladii de manibus crudelissimis exciderunt, cum quidem tu, o uaecors et amens!
cum omnes boni abditi inclusique maererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis
lugerent, complexus es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex ciuili
cruore, ex omni scelerum importunitate conceptum atque eodem in templo, eodem
loci uestigio et temporis arbitria non mei solum sed patriae funeris abstulisti.
[10] X. Quid ego illorum dierum epulas, quid laetitiam et gratulationem tuam, quid
cum tuis sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes praedicem? Quis
te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid quod esset libero dignum, quis
denique in publico uidit? cum conlegae tui domus cantu et cymbalis personaret,
cumque ipse nudus in conuiuio saltaret; in quo cum illum saltatorium uersaret
orbem, ne tum quidem fortunae rotam pertimescebat. Hic autem non tam concinnus
helluo nec tam musicus iacebat in suorum Graecorum foetore et caeno; quod quidem
istius in illis rei publicae luctibus quasi aliquod Lapitharum aut Centaurorum
conuiuium ferebatur; in quo nemo potest dicere utrum iste plus biberit an
uomuerit an effuderit. Tune etiam mentionem facies consulatus aut te fuisse
Romae consulem dicere audebis? Quid? tu in lictoribus et in toga praetexta esse
consulatum putas? quae ornamenta etiam in Sex- Clodio te consule esse uoluisti,
his tu, Clodiane canis, insignibus consulatum declarari putas? Animo consulem
esse oportet, consilio, fide, grauitate, uigilantia, cura, toto denique munere
consulatus omni officio tuendo, maximeque, id quod uis nominis ipsa praescribit,
rei publicae consulendo. An ego consulem esse putem qui senatum esse in re
publica non putauit, et sine eo consilio consulem numerem, sine quo Romae ne
reges quidem esse potuerunt? Etenim illa iam omitto. Cum seruorum dilectus
haberetur in foro, arma in templum Castoris luce et palam comportarentur, id
autem templum sublato aditu reuolsis gradibus a coniuratorum reliquiis atque a
Catilinae praeuaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur, cum equites
Romani relegarentur, uiri boni lapidibus e foro pellerentur, senatui non solum
iuuare rem publicam sed ne lugere quidem liceret, cum ciuis is quem hic ordo
adsentiente Italia cunctisque gentibus conseruatorem patriae iudicarat nullo
iudicio, nulla lege, nullo more seruitio atque armis pelleretur, non dicam
auxilio uestro, quod uere licet dicere, sed certe silentio: tum Romae fuisse
consules quisquam existimabit? Qui latrones igitur, si quidem uos consules, qui
praedones, qui hostes, qui proditores, qui tyranni nominabuntur?
[11] XI. Magnum nomen est, magna species, magna dignitas, magna maiestas consulis;
non capiunt angustiae pectoris tui, non recipit leuitas ista, non egestas animi;
non infirmitas ingeni sustinet, non insolentia rerum secundarum tantam personam,
tam grauem, tam seueram. Seplasia me hercule, ut dici audiebam, te ut primum
aspexit, Campanum consulem repudiauit. Audierat Decios Magios et de Taurea illo
Vibellio aliquid acceperat; in quibus si moderatio illa quae in nostris solet
esse consulibus non fuit, at fuit pompa, fuit species, fuit incessus saltem
Seplasia dignus et Capua. Gabinium denique si uidissent duumuirum uestri illi
unguentarii, citius agnouissent. Erant illi compti capilli et madentes
cincinnorum fimbriae et fluentes purpurissataeque buccae, dignae Capua, sed illa
uetere; nam haec quidem quae nunc est splendidissimorum hominum, fortissimorum
uirorum, optimorum ciuium mihique amicissimorum multitudine redundat. Quorum
Capuae te praetextatum nemo aspexit qui non gemeret desiderio mei, cuius
consilio cum uniuersam rem publicam, tum illam ipsam urbem meminerant esse
seruatam. Me inaurata statua donarant, me patronum unum asciuerant, a me se
habere uitam, fortunas, liberos arbitrabantur, me et praesentem contra
latrocinium tuum suis decretis legatisque defenderant et absentem principe Cn-
Pompeio referente et de corpore rei publicae tuorum scelerum tela reuellente
reuocarant. An tum eras consul cum in Palatio mea domus ardebat non casu aliquo
sed ignibus iniectis instigante te? Ecquod in hac urbe maius umquam incendium
fuit cui non consul subuenerit? At tu illo ipso tempore apud socrum tuam prope a
meis aedibus, cuius domum ad meam domum exhauriendam patefeceras, sedebas non
exstinctor sed auctor incendi et ardentis faces furiis Clodianis paene ipse
consul ministrabas.
[12] XII. An uero reliquo tempore consulem te quisquam duxit, quisquam tibi paruit,
quisquam in curiam uenienti adsurrexit, quisquam consulenti respondendum
putauit? Numerandus est ille annus denique in re publica, cum obmutuisset
senatus, iudicia conticuissent, maererent boni, uis latrocini uestri tota urbe
uolitaret neque ciuis unus ex ciuitate sed ipsa ciuitas tuo et Gabini sceleri
furorique cessisset? Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, ex
miserrimis naturae tuae sordibus, cum experrecta tandem uirtus clarissimi uiri
celeriter et uerum amicum et optime meritum ciuem et suum pristinum morem
requisiuit; neque est ille uir passus in ea re publica quam ipse decorarat atque
auxerat diutius uestrorum scelerum pestem morari, cum tamen ille, qualiscumque
est, qui est ab uno te improbitate uictus, Gabinius, conlegit ipse se uix, sed
conlegit tamen, et contra suum Clodium primum simulate, deinde non libenter, ad
extremum tamen pro Cn- Pompeio uere uehementerque pugnauit. Quo quidem in
spectaculo mira populi Romani aequitas erat. Vter eorum perisset, tamquam
lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat, immortalem uero quaestum, si
uterque cecidisset. Sed ille tamen agebat aliquid; tuebatur auctoritatem summi
uiri. Erat ipse sceleratus, erat gladiator, cum scelerato tamen et cum pari
gladiatore pugnabat. Tu scilicet homo religiosus et sanctus foedus quod meo
sanguine in pactione prouinciarum iceras frangere noluisti. Cauerat enim sibi
ille sororius adulter ut, si tibi prouinciam, si exercitum, si pecuniam ereptam
ex rei publicae uisceribus dedisset, omnium suorum scelerum socium te
adiutoremque praeberes. Itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus ipse,
cotidie tela, lapides, fugae, deprehensus denique cum ferro ad senatum is quem
ad Cn- Pompeium interimendum conlocatum fuisse constabat.
[13] XIII. Ecquis audiuit non modo actionem aliquam aut relationem sed uocem omnino
aut querelam tuam? Consulem tu te fuisse putas, cuius in imperio, qui rem
publicam senatus auctoritate seruarat, qui omnis omnium gentium partis tribus
triumphis deuinxerat, is se in publico, is denique in Italia tuto statuit esse
non posse? An tum eratis consules cum, quacumque de re uerbum facere coeperatis
aut referre ad senatum, cunctus ordo reclamabat ostendebatque nihil esse uos
acturos, nisi prius de me rettulissetis? cum uos, quamquam foedere obstricti
tenebamini, tamen cupere uos diceretis, sed lege impediri. Quae lex priuatis
hominibus esse lex non uidebatur, inusta per seruos, incisa per uim, imposita
per latrocinium, sublato senatu, pulsis e foro bonis omnibus, capta re publica,
contra omnis leges nullo scripta more, hanc qui se metuere dicerent, consules
non dicam animi hominum, sed fasti ulli ferre possunt? Nam si illam legem non
putabatis, quae erat contra omnis leges indemnati ciuis atque integri capitis
bonorumque tribunicia proscriptio, ac tamen obstricti pactione tenebamini, quis
uos non modo consules sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit oppressa
praemio, lingua astricta mercede? Sin illam uos soli legem putabatis, quisquam
uos consules tunc fuisse aut nunc esse consularis putet, qui eius ciuitatis in
qua in principum numero uoltis esse non leges, non instituta, non mores, non
iura noritis? An, cum proficiscebamini paludati in prouincias uel emptas uel
ereptas, consules uos quisquam putauit? Itaque, credo, si minus frequentia sua
uestrum egressum ornando atque celebrando, at ominibus saltem bonis ut consules,
non tristissimis ut hostes aut proditores prosequebantur.
[14] XIV. Tune etiam, immanissimum ac foedissimum monstrum, ausus es meum discessum
illum testem sceleris et crudelitatis tuae in maledicti et contumeliae loco
ponere? Quo quidem tempore cepi, patres conscripti, fructum immortalem uestri in
me et amoris et iudici; qui non admurmuratione sed uoce et clamore abiecti
hominis ac semiuiui furorem petulantiamque fregistis. Tu luctum senatus, tu
desiderium equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu curiae taciturnitatem
annuam, tu silentium perpetuum iudiciorum ac fori, tu cetera illa in maledicti
loco pones quae meus discessus rei publicae uolnera inflixit? Qui si
calamitosissimus fuisset, tamen misericordia dignior quam contumelia et cum
gloria potius esse coniunctus quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus
dumtaxat, uestrum quidem scelus ac dedecus haberetur. Cum uero - forsitan hoc
quod dicturus sum mirabile auditu esse uideatur, sed certe id dicam quod sentio
- cum tantis a uobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque
honoribus, non modo illam calamitatem esse non duco sed, si quid mihi potest a
re publica esse seiunctum, quod uix potest, priuatim ad meum nomen augendum,
optandam duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam. Atque ut tuum
laetissimum diem cum tristissimo meo conferam, utrum tandem bono uiro et
sapienti optabilius putas sic exire e patria ut omnes sui ciues salutem,
incolumitatem, reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi proficiscenti
euenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur, unam tibi illam uiam et
perpetuam esse uellent? Mihi me dius fidius in tanto omnium mortalium odio,
iusto praesertim et debito, quaeuis fuga quam ulla prouincia esset optatior.
[15] XV. Sed perge porro. Nam si illud meum turbulentissimum tempus tuo
tranquillissimo praestat, quid conferam reliqua quae in te dedecoris plena
fuerunt, in me dignitatis? Me kalendis Ianuariis, qui dies post obitum
occasumque nostrum rei publicae primus inluxit, frequentissimus senatus,
concursu Italiae, referente clarissimo ac fortissimo uiro, P- Lentulo,
consentiente atque una uoce reuocauit. Me idem senatus exteris nationibus, me
legatis magistratibusque nostris auctoritate sua consularibusque litteris non,
ut tu Insuber dicere ausus es, orbatum patria sed, ut senatus illo ipso tempore
appellauit, ciuem seruatoremque rei publicae commendauit. Ad meam unius hominis
salutem senatus auxilium omnium ciuium cuncta ex Italia qui rem publicam saluam
esse uellent consulis uoce et litteris implorandum putauit. Mei capitis
conseruandi causa Romam uno tempore quasi signo dato Italia tota conuenit. De
mea salute P- Lentuli, praestantissimi uiri atque optimi consulis, Cn- Pompei,
clarissimi atque inuictissimi ciuis, ceterorumque principum ciuitatis
celeberrimae et gratissimae contiones fuerunt. De me senatus ita decreuit Cn-
Pompeio auctore et eius sententiae principe ut, si quis impedisset reditum meum,
in hostium numero putaretur, eisque uerbis ea de me senatus auctoritas declarata
est ut nemini sit triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque
perscripta. De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem, a
quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos
tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P- Lentulus consul de conlegae Q-
Metelli sententia, quem mecum eadem res publica quae in tribunatu eius
diiunxerat in consulatu uirtute optimi ac iustissimi uiri sapientiaque
coniunxit. Quae lex quem ad modum accepta sit quid me attinet dicere? Ex uobis
audio nemini ciui ullam quo minus adesset satis iustam excusationem esse uisam;
nullis comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam neque splendidiorem
fuisse; hoc certe uideo, quod indicant tabulae publicae, uos rogatores, uos
diribitores, uos custodes fuisse tabellarum, et, quod in honoribus uestrorum
propinquorum non facitis uel aetatis excusatione uel honoris, id in salute mea
nullo rogante uos uestra sponte fecistis.
[16] XVI. Confer nunc, Epicure noster ex hara producte non ex schola, confer, si
audes, absentiam tuam cum mea. Obtinuisti prouinciam consularem finibus eis quos
lex cupiditatis tuae, non quos lex generi tui pepigerat. Nam lege Caesaris
iustissima atque optima populi liberi plane et uere erant liberi? lege autem ea
quam nemo legem praeter te et conlegam tuum putauit omnis erat tibi Achaia,
Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta; habebas exercitum tantum quantum
tibi non senatus aut populus Romanus dederat, sed quantum tua libido
conscripserat; aerarium exhauseras. Quas res gessisti imperio, exercitu,
prouincia consulari? Quas res gesserit, quaero! Qui ut uenit, statim - nondum
commemoro rapinas, non exactas pecunias, non captas, non imperatas, non neces
sociorum, non caedis hospitum, non perfidiam, non immanitatem, non scelera
praedico; mox, si uidebitur, ut cum fure, ut cum sacrilego, ut cum sicario
disputabo; nunc meam spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna
imperatoris. Quis umquam prouinciam cum exercitu obtinuit qui nullas ad senatum
litteras miserit? tantam uero prouinciam cum tanto exercitu, Macedoniam
praesertim, quam tantae barbarorum gentes attingunt ut semper Macedonicis
imperatoribus idem fines prouinciae fuerint qui gladiorum atque pilorum; ex qua
aliquot praetorio imperio, consulari quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit,
quin triumpharit! Est hoc nouum; multo illud magis. Appellatus est hic uolturius
illius prouinciae, si dis placet, imperator.
[17] XVII. Ne tum quidem, Paule noster, tabellas Romam cum laurea mittere audebas?
"Misi," inquit. Quis umquam recitauit, quis ut recitarentur postulauit? Nihil
enim mia iam refert, utrum tu conscientia oppressus scelerum tuorum nihil umquam
ausus sis scribere ad eum ordinem quem despexeras, quem adflixeras, quem
deleueras, an amici tui tabellas abdiderint idemque silentio suo temeritatem
atque audaciam tuam condemnarint; atque haud scio an malim te uideri nullo
pudore fuisse in litteris mittendis, at amicos tuos plus habuisse et pudoris et
consili, quam aut te uideri pudentiorem fuisse quam soles, aut tuum factum non
esse condemnatum iudicio amicorum. Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem
contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum aut
gestum in tua prouincia de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te
oporteret? uexatio Macedoniae, an oppidorum turpis amissio, an sociorum
direptio, an agrorum depopulatio, an munitio Thessalonicae, an, obsessio
militaris uiae, an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia?
Tu uero qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior inuentus es quam
Gabinius, sic in prouincia paulo tamen quam ille demissior. Nam ille gurges
atque helluo natus abdomini suo non laudi et gloriae, cum equites Romanos in
prouincia, cum publicanos nobiscum et uoluntate et dignitate coniunctos omnis
fortunis, multos fama uitaque priuasset, cum egisset aliud nihil illo exercitu
nisi ut urbis depopularetur, agros uastaret, exhauriret domos, ausus est - quid
enim ille non audeat? - a senatu supplicationem per litteras postulare.
[18] XVIII. O dii immortales! tune etiam atque adeo uos, geminae uoragines scopulique
rei publicae, uos meam fortunam deprimitis, uestram extollitis, cum de me ea
senatus consulta absente facta sint, eae contiones habitae, is motus fuerit
municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea conlegiorum, ea
denique generum ordinumque omnium quae non modo ego optare numquam auderem sed
cogitare non possem, uos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas
subieritis? An ego, si te et Gabinium cruci suffixos uiderem, maiore adficerer
laetitia ex corporis uestri laceratione quam adficior ex famae? Nullum est
supplicium putandum quo adfici casu aliquo etiam boni uiri fortesque possunt.
Atque hoc quidem etiam isti tui dicunt uoluptarii Graeci: quos utinam ita
audires ut erant audiendi; numquam te in tot flagitia ingurgitasses. Verum audis
in praesepibus, audis in stupris, audis in cibo et uino. Sed dicunt isti ipsi
qui mala dolore, bona uoluptate definiunt, sapientem, etiam si in Phalaridis
tauro inclusus succensis ignibus torreatur, dicturum tamen suaue illud esse
seque ne tantulum quidem commoueri. Tantam uirtutis uim esse uoluerunt ut non
posset esse umquam uir bonus non beatus. Quae est igitur poena, quod supplicium?
Id mea sententia quod accidere nemini potest nisi nocenti, suscepta fraus,
impedita et oppressa mens, bonorum odium, nota inusta senatus, amissio dignitatis.
[19] XIX. Nec mihi ille M- Regulus quem Carthaginienses resectis palpebris inligatum
in machina uigilando necauerunt supplicio uidetur adfectus, nec C- Marius quem
Italia seruata ab illo demersum in Minturnensium paludibus, Africa deuicta ab
eodem expulsum et naufragum uidit. Fortunae enim ista tela sunt non culpae;
supplicium autem est poena peccati. Neque uero ego, si umquam uobis mala
precarer, quod saepe feci, in quo di immortales meas preces audiuerunt, morbum
aut mortem aut cruciatum precarer. Thyestea est ista exsecratio poetae uolgi
animos non sapientium mouentis, ut tu
"naufragio expulsus uspiam
saxis fixus asperis, euisceratus
latere penderes,"
ut ait ille,
"saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro".
Non ferrem omnino moleste, si ita accidisset; sed id tamen esset humanum. M-
Marcellus, qui ter consul fuit, summa uirtute, pietate, gloria militari, periit
in mari; qui tamen ob uirtutem in gloria et laude uiuit. In fortuna quadam est
illa mors non in poena putanda. Quae est igitur poena, quod supplicium, quae
saxa, quae cruces? Esse duos duces in prouinciis populi Romani, habere
exercitus, appellari imperatores; horum alterum sic fuisse infrenatum
conscientia scelerum et fraudum suarum ut ex ea prouincia quae fuerit ex omnibus
una maxime triumphalis nullam sit ad senatum litteram mittere ausus. Ex qua
prouincia modo uir omni dignitate ornatissimus, L- Torquatus, magnis rebus
gestis me referente ab senatu imperator est appellatus, unde his paucis annis
Cn- Dolabellae, C- Curionis, M- Luculli iustissimos triumphos uidimus, ex ea te
imperatore nuntius ad senatum adlatus est nullus; ab altero adlatae litterae,
recitatae, relatum ad senatum. Di immortales! idne ego optarem ut inimicus meus
ea qua nemo umquam ignominia notaretur, ut senatus is qui in eam iam
benignitatis consuetudinem uenit ut eos qui bene rem publicam gesserint nouis
honoribus adficiat et numero dierum et genere uerborum, huius unius litteris
nuntiantibus non crederet, postulantibus denegaret?
[20] XX. His ego rebus pascor, his delector, his perfruor, quod de uobis hic ordo
opinatur non secus ac de acerrimis hostibus, quod uos equites Romani, quod
ceteri ordines, quod cuncta ciuitas odit, quod nemo bonus, nemo denique ciuis
est, qui modo se ciuem esse meminerit, qui uos non oculis fugiat, auribus
respuat, animo aspernetur, recordatione denique ipsa consulatus uestri
perhorrescat. Haec ego semper de uobis expetiui, haec optaui, haec precatus sum;
plura etiam acciderunt quam uellem; nam ut amitteretis exercitum, numquam me
hercule optaui. Illud etiam accidit praeter optatum meum, sed ualde ex
uoluntate. Mihi enim numquam uenerat in mentem furorem et insaniam optare uobis
in quam incidistis. Atqui fuit optandum. Me tamen fugerat deorum immortalium has
esse in impios et consceleratos poenas certissimas. Nolite enim ita putare,
patres conscripti, ut in scaena uidetis, homines consceleratos impulsu deorum
terreri furialibus taedis ardentibus; sua quemque fraus, suum facinus, suum
scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat; hae sunt impiorum furiae, hae
flammae, hae faces. Ego te non uaecordem, non furiosum, non mente captum, non
tragico illo Oreste aut Athamante dementiorem putem, qui sis ausus primum facere
- nam id est caput - deinde paulo ante Torquato, sanctissimo et grauissimo uiro,
premente confiteri te prouinciam Macedoniam, in quam tantum exercitum
transportasses, sine ullo milite reliquisse? Mitto de amissa maxima parte
exercitus; sit hoc infelicitatis tuae; dimittendi uero exercitus quam potes
adferre causam? quam potestatem habuisti, quam legem, quod senatus consultum,
quod ius, quod exemplum? Quid est aliud furere? non cognoscere homines, non
cognoscere leges, non senatum, non ciuitatem? Cruentare corpus suum leue est;
maior haec est uitae, famae, salutis suae uolneratio. Si familiam tuam
dimisisses, quod ad neminem nisi ad ipsum te pertineret, amici te constringendum
putarent; praesidium tu rei publicae, custodiam prouinciae iniussu populi Romani
senatusque dimisisses, si tuae mentis compos fuisses?
[21] XXI. Ecce tibi alter effusa iam maxima praeda quam ex fortunis publicanorum,
quam ex agris urbibusque sociorum exhauserat, cum partim eius praedae profundae
libidines deuorassent, partim noua quaedam et inaudita luxuries, partim etiam in
illis locis ubi omnia diripuit emptiones ad hunc Tusculani montem exstruendum;
cum iam egeret, cum illa eius intermissa intolerabilis aedificatio constitisset,
se ipsum, fascis suos, exercitum populi Romani, numen interdictumque deorum
immortalium, responsa sacerdotum, auctoritatem senatus, iussa populi Romani,
nomen ac dignitatem imperi regi Aegyptio uendidit. Cum finis prouinciae tantos
haberet quantos uoluerat, quantos optarat, quantos pretio mei capitis
periculoque emerat, eis se tenere non potuit; exercitum eduxit ex Syria. Qui
licuit extra prouinciam? Praebuit se mercennarium comitem regi Alexandrino. Quid
hoc turpius? In Aegyptum uenit, signa contulit cum Alexandrinis. Quando hoc
bellum aut hic ordo aut populus susceperat? Cepit Alexandream. Quid aliud
exspectamus a furore eius nisi ut ad senatum tantis de rebus gestis litteras
mittat? Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque immortalibus eas
quae grauissimae sunt furore atque insania penderet, ausus esset - mitto exire
de prouincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu
populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae leges ueteres, tum lex
Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis planissime uetat? Sed haec
omitto; ille si non acerrime fureret, auderet, quam prouinciam P- Lentulus,
amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et sorte haberet,
interposita religione sine ulla dubitatione deposuisset, eam sibi adsciscere,
cum, etiam si religio non impediret, mos maiorum tamen et exempla et grauissimae
legum poenae uetarent?
[22] XXII. Sed quoniam fortunarum contentionem facere coepimus, de reditu Gabini
omittamus, quem, etsi sibi ipse praecidit, ego tamen os ut uideam hominis
exspecto; tuum, si placet, reditum cum meo conferamus. Ac meus quidem is fuit ut
a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiae uiderit. Neque enim regio
ulla fuit nec municipium neque praefectura aut colonia ex qua non ad me publice
uenerint gratulatum. Quid dicam aduentus meos, quid effusiones hominum ex
oppidis, quid concursus ex agris patrum familias cum coniugibus ac liberis, quid
eos dies qui quasi deorum immortalium festi atque sollemnes apud omnis sunt
aduentu meo redituque celebrati? Vnus ille dies mihi quidem immortalitatis
instar fuit quo in patriam redii, cum senatum egressum uidi populumque Romanum
uniuersum, cum mihi ipsa Roma prope conuolsa sedibus suis ad complectendum
conseruatorem suum progredi uisa est. Quae me ita accepit ut non modo omnium
generum, aetatum, ordinum omnes uiri ac mulieres omnis fortunae ac loci, sed
etiam moenia ipsa uiderentur et tecta urbis ac templa laetari. Me consequentibus
diebus in ea ipsa domo qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas,
pontifices, consules, patres conscripti conlocauerunt mihique, quod ante me
nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt. Habes reditum meum.
Confer nunc uicissim tuum, quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum
praeter os illud tuum pristinum rettulisti. Qui primum qua ueneris cum laureatis
tuis lictoribus quis scit? Quos tu Maeandros, dum omnis solitudines persequeris,
quae deuerticula flexionesque quaesisti? quod te municipium uidit, quis amicus
inuitauit, quis hospes aspexit? Nonne tibi nox erat pro die, solitudo pro
frequentia, caupona pro oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed
ut mortuus infamis referri uideretur?
Romam uero ipsam foedauit aduentus tuus.
[23] XXIII. O familiae non dicam Calpurniae sed Caluentiae, neque
huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed bracatae
cognationis dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non dicam horum aut
ciuium ceterorum sed tuorum legatorum obuiam uenit? Mecum enim L- Flaccus, uir
tua legatione indignissimus atque eis consiliis quibus mecum in consulatu meo
coniunctus fuit ad conseruandam rem publicam dignior, mecum fuit tum cum te
quidam non longe a porta cum lictoribus errantem uisum esse narraret; scio item
uirum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q-
Marcium, quorum tu legatorum opem in proelio imperator appellatus eras cum longe
afuisses, aduentu isto tuo domi fuisse otiosum. Sed quid ego enumero qui tibi
obuiam non uenerint? quin dico uenisse paene neminem ne de officiosissima quidem
natione candidatorum, cum uolgo essent et illo ipso et multis ante diebus
admoniti et rogati? Togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi
acceptis sagula reiecerunt, cateruam imperatori suo nouam praebuerunt. Sic iste
a tanto exercitu tantae prouinciae triennio post Macedonicus imperator in urbem
se intulit ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit desertior.
In quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum, reprehendit. Cum ego eum
Caelimontana introisse dixissem, sponsione me ni Esquilina introisset homo
promptus lacessiuit; quasi uero id aut, ego scire debuerim aut uestrum quisquam
audierit aut ad rem pertineat qua tu porta introieris, modo ne triumphali, quae
porta Macedonicis semper pro consulibus ante te patuit; tu inuentus es qui
consulari imperio praeditus ex Macedonia non triumphares.
[24] XXIV. At audistis, patres conscripti, philosophi uocem. Negauit se triumphi
cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis, o labes! Cum exstinguebas senatum,
uendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, rem
publicam euertebas, prodebas caput et salutem meam una mercede prouinciae, si
triumphum non cupiebas, cuius tandem te rei cupiditate arsisse defendes? Saepe
enim uidi qui et mihi et ceteris cupidiores prouinciae uiderentur triumphi
nomine tegere atque celare cupiditatem suam. Hoc D. Silanus consul in hoc
ordine, hoc meus etiam conlega dicebat. Neque enim quisquam potest exercitum
cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi. Quod si te
senatus populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum
suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque demissi
iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. Nam ut leuitatis est inanem
aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi
lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus uerae uirtutis
honestissimus, repudiare. Cum uero non modo non postulante atque cogente sed
inuito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed nullo
ferente suffragium libero, prouincia tibi ista manupretium fuerit euersae per te
et perditae ciuitatis, cumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut,
si tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam
rem quibus tu uelles finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas
Italiam iuuentute, cum mare uastissimum hieme transibas, si triumphum
contemnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas
tam caeca rapiebat? Non est integrum Cn- Pompeio consilio iam uti tuo; errauit
enim; non gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus triumphauit.
Crasse, pudet me tui. Quid est quod confecto per te formidolosissimo bello
coronam illam lauream tibi tanto opere decerni uolueris a senatu? P- Seruili, Q-
Metelle, C- Curio, L- Afrani, cur hunc non audistis tam doctum hominem, tam
eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C- ipsi Pomptino, necessario
meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis impeditur. O stultos
Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem
Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum, qui
triumpharint!
[25] XXV. Sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus,
ex argilla et luto fictus Epicurus, dare haec praeclara praecepta sapientiae
clarissimo et summo imperatori genero suo? Fertur ille uir, mihi crede, gloria;
flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. Non didicit eadem ista quae
tu. Mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare
quibus uerbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. Valebis
apud hominem uolitantem gloriae cupiditate uir moderatus et constans, apud
indoctum eruditus, apud generum socer. Dices enim, ut es homo factus ad
persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: "quid est, Caesar, quod
te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in
quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster diuinus ille
dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati." Non facies
fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse uidebit iratos.
Vertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: "quid tandem habet iste
currus, quid uincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum,
quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota
illa pompa? Inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare
plausus, uehi per urbem, conspici uelle. Quibus ex rebus nihil est quod solidum
tenere, nihil quod referre ad uoluptatem corporis possis. Quin tu me uides qui,
ex qua prouincia T- Flamininus, L- Paulus, Q- Metellus, T- Didius, innumerabiles
alii leuitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam
Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male
uestitis ad portam Caelimontanam sitiens peruenerim; quo in loco mihi libertus
praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae uacua si non
fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. Nummus interea mihi,
Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. Rationes ad
aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi
tuae parui. Quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras
profuisse. Ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium
qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu
perfricans commurmuratus sit:
"ratio quidem hercle apparet, argentum oichetai."
Hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum reuocare possis.
[26] XXVI. O tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni uix
memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam
est quam ut Mediolanensi praecone, auo tuo, dignum esse uideatur. L- Crassus,
homo sapientissimus nostrae ciuitatis, specillis prope scrutatus est Alpis ut,
ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret; eadem cupiditate uir
summo ingenio praeditus, C- Cotta, nullo certo hoste flagrauit. Eorum neuter
triumphauit, quod alteri illum honorem conlega, alteri mors peremit. Inrisa est
abs te paulo ante M- Pisonis cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti
abhorrere. Qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est,
tamen istum honorem contemnendum non putauit. Tu eruditior quam Piso, prudentior
quam Cotta, abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea contemnis
quae illi "idiotae," ut tu appellas, praeclara duxerunt. Quos si reprehendis
quod cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parua aut nulla gessissent,
tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum
tuorum, praemia periculorum, uirtutis insignia contemnere debuisti. Neque uero
contempsisti, sis, licet Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus
conuicio uerberari noluisti.
Iam uides - quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem - et
digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa
omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint.
Num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque uita splendorem tuum - , gratiam,
celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem,
sententiam senatoriam nobis aut, ut uerius dicam, cuiquam es infimo ac
despicatissimo antelaturus?
[27] XXVII. Age, senatus odit te - quod eum tu facere iure concedis - adflictorem ac
perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis
sui; uidere equites Romani noli possunt, quo ex ordine uir praestantissimus et
ornatissimus, L- Aelius, est te consule relegatus, plebs Romana perditum cupit,
in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per seruos de me egeras contulisti;
Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces
repudiasti. Fac huius odi tanti ac tam uniuersi periculum, si audes. Instant
post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo
numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto
suspicari. Da te populo, committe ludis. Sibilum metuis? Vbi sunt uestrae
scholae? Ne acclametur times? Ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne
adferantur? Dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia,
turpitudo: uerba atque ineptiae. Sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad
ludos. Conuiuium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P-
Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa: ludos nobis
"idiotis" relinquet. Solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium
delectationi abdominis uoluptates anteferre. Nam quod uobis iste tantum modo
improbus, crudelis, olim furunculus, nunc uero etiam rapax, quod sordidus, quod
contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod
audax esse uideatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil
proteruius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. Est enim
quaedam quae, quamquam omnis est uitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac
libero dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum -
laudabo inimicum - quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines
sumptuosum. Toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos uideatur,
Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne
subrancida. Serui sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem
atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et uinum a propola atque de
cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo
dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audiuit, auum suum reuixisse putat;
mensam tolli iubet.
[28] XXVIII. Dicet aliquis: "unde haec tibi nota sunt?" Non me hercules contumeliae
causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui
generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. Est quidam Graecus qui cum
isto uiuit, homo, uere ut dicam - sic enim cognoui - humanus, sed tam diu quam
diu aut cum aliis est aut ipse secum. Is cum istum adulescentem iam tum hac dis
irata fronte uidisset, non fastidiuit eius amicitiam, cum esset praesertim
appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una uiueret nec fere umquam
ab eo discederet. Non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum
eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto dici
philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae uoluptate metiri;
rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen
lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps.
Itaque admissarius iste, simul atque audiuit uoluptatem a philosopho tanto opere
laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus uoluptarios omnis incitauit, sic
ad illius hanc orationem adhinniuit, ut non magistrum uirtutis sed auctorem
libidinis a se illum inuentum arbitraretur. Graecus primo distinguere et
diuidere, illa quem ad modum dicerentur; iste "claudus," quem ad modum aiunt,
"pilam", retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare uelle,
Epicurum diserte dicere existimare. Dicit autem, opinor, se nullum bonum
intellegere posse demptis corporis uoluptatibus. Quid multa? Graecus facilis et
ualde uenustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit.
[29] XXIX. Est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris
studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita
festiuum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. In quo
reprehendat eum licet, si qui uolet, modo leuiter, non ut improbum, non ut
audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. Deuenit
autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque aduena
quo tot sapientes et tanta ciuitas. Reuocare se non poterat familiaritate
implicatus et simul inconstantiae famam uerebatur. Rogatus, inuitatus, coactus
ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra,
omnia cenarum conuiuiorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis
uersibus expresserit, in quibus, si qui uelit, possit istius tamquam in speculo
uitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni uererer
ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et
simul de ipso qui scripsit detrahi nihil uolo. Qui si fuisset in discipulo
comparando meliore fortuna, fortasse austerior et grauior esse potuisset; sed
eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho ualde indignam, si
quidem philosophia, ut fertur, uirtutis continet et offici et bene uiuendi
disciplinam; quam qui profitetur grauissimam sustinere mihi personam uidetur.
Sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret,
istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus
inquinauit.
Qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio
hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, "non illa tibi," inquit,
"inuidia nocuit sed uersus tui." Nimis magna poena te consule constituta est
siue malo poetae siue libero. "Scripsisti enim: Cedant arma togae." Quid tum?
"Haec res tibi fluctus illos excitauit." At hoc nusquam opinor scriptum fuisse
in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: "VELITIS
IVBEATIS VT, QVOD M- CICERO VERSVM FECERIT," sed "QVOD VINDICARIT-"
[30] XXX. Verum tamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus,
qui non notam apponas ad malum uersum, sed poetam armis persequare, scire cupio
quid tandem in isto uersu reprehendas: "Cedant arma togae." "Tuae dicis,"
inquit, "togae summum imperatorem esse cessurum." Quid nunc te, asine, litteras
doceam? Non opus est uerbis sed fustibus. Non dixi hanc togam qua sum amictus,
nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et
oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc
intellegi uolui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. Quaere ex
familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil
sapere mirabitur. "At in altero illo," inquit, "haeres: Concedat laurea laudi."
Immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. Nam,
cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis
fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae
sed etiam minimae laudi lauream concessisse. Atque ista oratione hoc tamen
intellegi, scelerate, uis, Pompeium inimicum mihi isto uersu esse factum, ut, si
uersus mihi nocuerit, ab eo quem is uersus offenderit uideatur mihi pernicies
esse quaesita. Omitto nihil istum uersum pertinuisse ad illum; non fuisse meum,
quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno
uiolare uersu. Sed sit offensus primo; nonne compensauit cum uno uersiculo tot
mea uolumina laudum suarum? Quod si esset commotus, ad perniciemne non dicam
amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis,
non senatoris, non ciuis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter
uersum fuisset?
[31] XXXI. Tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? Complecti uis
amplissimos uiros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante
dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus
possent, quibus iratus esse deberem. Quorum quidem - quis enim non intellegit
quos dicas? - quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata.
Me Cn- Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper
dilexit, semper sua coniunctione dignissimum iudicauit, semper non modo
incolumem sed etiam amplissimum atque ornatissimum uoluit esse. Vestrae fraudes,
uestrum scelus, uestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum
nefarie fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum
sermonum domicilium in auribus eius impulsu uestro conlocarant, uestrae
cupiditates prouinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui
illius gloriam, qui rem publicam saluam esse cupiebant, sermone atque aditu
prohiberentur; quibus rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio non
liceret, cum certi homines non studium eius a me alienassent, sed auxilium
retardassent. Nonne ad te L- Lentulus, qui tum erat praetor, non Q- Sanga, non
L- Torquatus pater, non M- Lucullus uenit? qui omnes ad eum multique mortales
oratum in Albanum obsecratumque uenerant ut ne meas fortunas desereret cum rei
publicae salute coniunctas. Quos ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut
causam publicam susciperetis, ut ad senatum referretis; se contra armatum
tribunum pl. sine publico consilio decertare nolle; consulibus ex senatus
consulto rem publicam defendentibus se arma sumpturum. Ecquid, infelix,
recordaris quid responderis? in quo illi omnes quidem, sed Torquatus praeter
ceteros furebat contumacia responsi tui: te non esse tam fortem quam ipse
Torquatus in consulatu fuisset aut ego; nihil opus esse armis, nihil
contentione; me posse rem publicam iterum seruare, si cessissem; infinitam
caedem fore, si restitissem. Deinde ad extremum neque se neque generum neque
conlegam suum tribuno pl. defuturum. Hic tu hostis ac proditor aliis me
inimiciorem quam tibi debere esse dicis?
[32] XXXII. Ego C- Caesarem non eadem de re publica sensisse quae me scio; sed
tamen, quod iam de eo his audientibus saepe dixi, me ille sui totius consulatus
eorumque honorum quos cum proximis communicauit socium esse uoluit, detulit,
inuitauit, rogauit. Non sum propter nimiam fortasse constantiae cupiditatem
adductus ad causam; non postulabam ut ei carissimus essem cuius ego ne
beneficiis quidem sententiam meam tradidissem. Adducta res in certamen te
consule putabatur, utrum quae superiore anno ille gessisset manerent, an
rescinderentur. Quid loquar plura? Si tantum ille in me esse uno roboris et
uirtutis putauit ut quae ipse gesserat conciderent, si ego restitissem, cur ego
non ignoscam, si anteposuit suam salutem meae? Sed praeterita mitto. Me ut Cn-
Pompeius omnibus studiis suis, laboribus, uitae periculis complexus est, cum
municipia pro me adiret, Italiae fidem imploraret, P- Lentulo consuli, auctori
salutis meae, frequens adsideret, senatus sententiam praestaret, in contionibus
non modo se defensorem salutis meae sed etiam supplicem pro me profiteretur,
huius uoluntatis eum quem multum posse intellegebat, mihi non inimicum esse
cognorat, socium sibi et adiutorem, C- Caesarem, adiunxit. Iam uides me tibi non
inimicum sed hostem, illis quos describis non modo non iratum sed etiam amicum
esse debere; quorum alter, id quod meminero, semper aeque mihi amicus fuit ac
sibi, alter, id quod obliuiscar, sibi aliquando amicior quam mihi. Deinde hoc
ita fit ut uiri fortes, etiam si ferro inter se comminus decertarint, tamen
illud contentionis odium simul cum ipsa pugna armisque deponant. Neque me ille
odisse potuit umquam, ne tum quidem cum dissidebamus. Habet hoc uirtus, quam tu
ne de facie quidem nosti, ut uiros fortis species eius et pulchritudo etiam in
hoste posita delectet.
[33] XXXIII. Equidem dicam ex animo, patres conscripti, quod sentio, et quod uobis
audientibus saepe iam dixi. Si mihi numquam amicus C- Caesar fuisset, si semper
iratus, si semper aspernaretur amicitiam meam seque mihi implacabilem
inexpiabilemque praeberet, tamen ei, cum tantas res gessisset gereretque
cotidie, non amicus esse non possem; cuius ego imperium, non Alpium uallum
contra ascensum transgressionemque Gallorum, non Rheni fossam gurgitibus illis
redundantem Germanorum immanissimis gentibus obicio et oppono; perfecit ille ut,
si montes resedissent, amnes exaruissent, non naturae praesidio sed uictoria sua
rebusque gestis Italiam munitam haberemus. Sed cum me expetat, diligat, omni
laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem ueterem uocabis, sic
tuis sceleribus rei publicae praeterita fata refricabis? Quod quidem tu, qui
bene nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus
omnino labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. Quamquam, quod
ad me attinet,
"numquam istam imminuam curam infitiando tibi,"
tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis tantoque
bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam. Nec
despero tamen, quamquam languet iuuentus nec perinde atque debebat in laudis et
gloriae cupiditate uersatur, futuros aliquos qui abiectum hoc cadauer
consularibus spoliis nudare non nolint, praesertim tam adflicto, tam inopi, tam
infirmo, tam eneruato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne indignus beneficio
uidereris, nisi eius a quo missus eras simillimus exstitisses.
[34] XXXIV. An uero tu parum putas inuestigatas esse a nobis labis imperi tui
stragisque prouinciae? quas quidem nos non uestigiis odorantes ingressus tuos
sed totis uolutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus. Notata a nobis
sunt et prima illa scelera in aduentu cum, accepta pecunia a Dyrrachinis ob
necem hospitis tui Platoris, eius ipsius domum deuertisti cuius sanguinem
addixeras, eumque seruis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem
multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide tua uenire iussisti. Quem
ne maiorum quidem more supplicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis
sui ceruices subicere gestiret, sed ei medico quem tecum tu eduxeras imperasti
ut uenas hominis incideret; cum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem
Platoris Pleuratus eius comes, quem necasti uerberibus summa senectute
confectum. Idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum te trecentis
talentis regi Cotyi uendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in
castra uenisset et tibi magna praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque
polliceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui simul uenerant;
quorum omnium capita regi Cotyi uendidisti. Denseletis, quae natio semper
oboediens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam C-
Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et crudele intulisti, eisque cum
fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti acerrimis maluisti. Ita perpetuos
defensores Macedoniae uexatores ac praedatores effecisti; uectigalia nostra
perturbarunt, urbes ceperunt, uastarunt agros, socios nostros in seruitutem
abduxerunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de
oppido desperassent, munire arcem coegerunt.
[35] XXXV. A te Iouis Vrii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum
est. Tua scelera di immortales in nostros milites expiauerunt; qui cum nouo
genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel
incidisset, dubitabat nemo quin uiolati hospites, legati necati, pacati atque
socii nefario bello lacessiti, fana uexata hanc tantam efficerent uastitatem.
Cognoscis ex particula parua scelerum et crudelitatis tuae genus uniuersum.
Quid auaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem?
Generatim ea quae maxime nota sunt dicam. Nonne sestertium centiens et
octogiens, quod quasi uasari nomine in uenditione mei capitis ascripseras, ex
aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? Nonne, cum CC talenta tibi
Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas soluerent, ultro Fufidium,
equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti?
Nonne, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, euertisti miseras
funditus ciuitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias
libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? Qui modus tibi fuit frumenti
aestimandi, qui honorarii? si quidem potest ui et metu extortum honorarium
nominari. Quod cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii,
Cherronesus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus
uenditor tota in prouincia per triennium frumenti omnis fuisti.
[36] XXXVI. Quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones,
acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? Tantum locum
aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse licebit quot in eo genere et
quanta sint crimina recordere. Quid? illam armorum officinam ecquid recordaris,
cum omni totius prouinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum
domesticum paternumque renouasti? Videras enim grandis iam puer bello Italico
repleri quaestu uestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset. Quid?
uectigalem populi Romani prouinciam, singulis rebus quaecumque uenirent certo
portorio imposito, seruam tuis publicanis a te factam esse meministi? Quid?
centuriatus palam uenditos, quid? per tuum seruolum ordines adsignatos, quid?
stipendium militibus per omnis annos a ciuitatibus mensis palam propositis esse
numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus, quid? debilitatio
atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata, cum tu non solum quod
tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et mortuus
concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus, legatorum tuorum
optimus abs te quisque uiolatus, tribuni militares non recepti, M- Baebius, uir
fortis, interfectus iussu tuo? Quid quod tu totiens diffidens ac desperans rebus
tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti, quod populari illi sacerdoti
sescentos ad bestias amicos sociosque misisti, quod, cum sustentare uix posses
maerorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te primum, post inde Thasum
cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis
fratribus, contulisti, quod inde te recipiens in uilla Euchadiae, quae fuit uxor
Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde obsoletus Thessalonicam
omnibus inscientibus noctuque uenisti, quod, cum concursum plorantium ac
tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum deuium Beroeam profugisti?
quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q- Ancharium non esse successurum
putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate,
renouasti!
[37] XXXVII. Mitto aurum coronarium quod te diutissime torsit, cum modo uelles,
modo nolles. Lex enim generi tui et decerni et te accipere uetabat nisi decreto
triumpho. In quo tu acceptam iam et deuoratam pecuniam, ut in Achaeorum centum
talentis, euomere non poteras, uocabula tantum pecuniarum et genera mutabas.
Mitto diplomata tota in prouincia passim data, mitto numerum nauium summamque
praedae, mitto rationem exacti imperatique frumenti, mitto ereptam libertatem
populis ac singulis qui erant adfecti praemiis nominatim, quorum nihil est quod
non sit lege Iulia ne fieri liceat sanctum diligenter. Aetoliam, quae procul a
barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis posita, medio fere Graeciae gremio
continetur, o Poena et Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen,
Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis atque plenas, fateris
ab hostibus esse captas. Quibus autem hostibus? Nempe eis quos tu Ambraciae
sedens primo tuo aduentu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare et aras et
focos relinquere coegisti. Hoc tu in exitu, praeclare imperator, cum tibi ad
pristinas cladis accessio fuisset Aetoliae repentinus interitus, exercitum
dimisisti, neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non maluisti subire
quam quemquam numerum tuorum militum reliquiasque cognoscere.
[38] XXXVIII. Atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque
uideatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum
similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque quae bellicae
laudis uictoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse uoluerunt noster hic
praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, prouinciae
praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et
nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum
inscribi incidique posset, Dyrrachium ut uenit decedens, obsessus est ab eis
ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse
dimissos. Quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die
persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus ueste seruili
nauem conscendit Brundisiumque uitauit et ultimas Hadriani maris oras petiuit,
cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere
coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. Quo metu
commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicauerunt. Illi
autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco uoluerat ne
suauissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt,
dissipant. Sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum
profuderunt. Quae cum ita sint - non enim dubito quin, cum haec quae excellunt
me nosse uideas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum
mihi esse inauditam - nihil est quod me hortere, nihil est quod inuites;
admoneri me satis est. Admonebit autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod
mihi quidem magis uidetur quam tu umquam arbitratus es appropinquare.
[39] XXXIX. Ecquid uides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices
simus habituri? Neque legetur quisquis uoluerit, nec quisquis noluerit non
legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur; non ambitio ad
gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex
ipsa, non quos hominum libido delegerit. Quod cum ita sit, mihi crede, neminem
inuitum inuitabis; res ipsa et rei publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut
alium quempiam aut inuitabit aut dehortabitur.
Equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo quae
fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam
uidetur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono
uiro et ciui potest. Damnatio ista quae in te flagitatur obtigit P- Rutilio,
quod specimen habuit haec ciuitas innocentiae. Maior mihi iudicum et rei
publicae poena illa uisa est quam Rutili. L- Opimius eiectus est e patria, is
qui praetor et consul maximis rem publicam periculis liberarat. Non in eo cui
facta est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena
permansit. At contra bis Catilina absolutus est, emissus etiam ille auctor tuus
prouinciae, cum stuprum Bonae deae puluinaribus intulisset. Quis fuit in tanta
ciuitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere
obstrictos arbitraretur?
[40] XL- An ego exspectem dum de te V et LXX tabellae diribeantur, de quo iam pridem
omnes mortales omnium generum, aetatum, ordinum iudicauerunt? Quis enim te
aditu, quis ullo honore, quis denique communi salutatione dignum putat? Omnes
memoriam consulatus tui, facta, mores, faciem denique ac nomen a re publica
detestantur. Legati qui una fuerunt alienati, tribuni militum inimici,
centuriones, et si qui ex tanto exercitu reliqui milites exstant non dimissi abs
te sed dissipati, te oderunt, tibi pestem exoptant, te exsecrantur. Achaia
exhausta, Thessalia uexata, laceratae Athenae, Dyrrachium et Apollonia
exinanita, Ambracia direpta, Parthini et Bulidenses inlusi, Epirus excisa,
Locri, Phocii, Boeotii exusti, Acarnania, Amphilochia, Perrhaebia, Athamanumque
gens uendita, Macedonia condonata barbaris, Aetolia amissa, Dolopes finitimique
montani oppidis atque agris exterminati; ciues Romani qui in eis locis
negotiantur te unum suum sociorumque depeculatorem, uexatorem, praedonem, hostem
uenisse senserunt. Ad horum omnium iudicia tot atque tanta domesticum iudicium
accessit sententiae damnationis tuae, occultus aduentus, furtiuum iter per
Italiam, introitus in urbem desertus ab amicis, nullae ad senatum e prouincia
litterae, nulla ex trinis aestiuis gratulatio, nulla triumphi mentio; non modo
quid gesseris sed ne quibus in locis quidem fueris dicere audes. Ex illo fonte
et seminario triumphorum cum arida folia laureae rettulisses, cum ea abiecta ad
portam reliquisti, tum tu ipse de te "FECISSE VIDERI" pronuntiauisti. Qui si
nihil gesseras dignum honore, ubi exercitus, ubi sumptus, ubi imperium, ubi illa
uberrima supplicationibus triumphisque prouincia? Sin autem aliquid sperare
potueras, si cogitaras id quod imperatoris nomen, quod laureati fasces, quod
illa tropaea plena dedecoris et risus te commentatum esse declarant, quis te
miserior, quis te damnatior, qui neque scribere ad senatum a te bene rem
publicam esse gestam neque praesens dicere ausus es?
[41] XLI. An tu mihi cui semper ita persuasum fuerit non euentis sed factis cuiusque
fortunam ponderari, neque in tabellis paucorum iudicum sed in sententiis omnium
ciuium famam nostram fortunamque pendere, te indemnatum uideri putas, quem
socii, quem foederati, quem liberi populi, quem stipendiarii, quem negotiatores,
quem publicani, quem uniuersa ciuitas, quem legati, quem tribuni militares, quem
reliqui milites qui ferrum, qui famem, qui morbum effugerunt, omni cruciatu
dignissimum putent, cui non apud senatum, non apud equites Romanos, non apud
ullum ordinem, non in urbe, non in Italia maximorum scelerum uenia ulla ad
ignoscendum dari possit, qui se ipse oderit, qui metuat omnis, qui suam causam
nemini committere audeat, qui se ipse condemnet? Numquam ego sanguinem expetiui
tuum, numquam illud extremum quod posset esse improbis et probis commune
supplicium legis ac iudici, sed abiectum, contemptum, despectum a ceteris, a te
ipso desperatum et relictum, circumspectantem omnia, quicquid increpuisset
pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine uoce, sine libertate, sine
auctoritate, sine ulla specie consulari, horrentem, trementem, adulantem omnis
uidere te uolui; uidi. Qua re si tibi euenerit quod metuis ne accidat, equidem
non moleste feram; sin id tardius forte fiet, fruar tamen tua et indignitate et
timiditate, nec te minus libenter metuentem uidebo ne reus fias quam reum, nec
minus laetabor cum te semper sordidum, quam si paulisper sordidatum uiderem.
|