[1] I. 1. Etsi uereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere incipientem
timere, minimeque deceat, cum T- Annius ipse magis de rei publicae salute quam
de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non
posse, tamen haec noui iudici noua forma terret oculos, qui, quocumque
inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. Non enim
corona consessus uester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati
sumus: 2. non illa praesidia, quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra uim
conlocata sunt, non adferunt tamen {oratori} aliquid, ut in foro et in iudicio,
quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere
quidem sine aliquo timore possimus. Quae si opposita Miloni putarem, cederem
tempori, iudices, nec inter tantam uim armorum existimarem esse oratori locum.
Sed me recreat et reficit Cn- Pompei, sapientissimi et iustissimi uiri,
consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis
iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae, temeritatem
concitatae multitudinis auctoritate publica armare.
3. Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed
praesidium denuntiant; neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus
hortantur; neque auxilium modo defensioni meae, uerum etiam silentium
pollicentur. Reliqua uero multitudo, quae quidem est ciuium, tota nostra est;
neque eorum quisquam, quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici
potest, et huius exitum iudici exspectantis uidetis, non cum uirtuti Milonis
fauet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari
putat.
[2] II. Unum genus est aduersum infestumque nobis, eorum quos P- Clodi furor rapinis
et incendiis et omnibus exitiis publicis pauit: qui hesterna etiam contione
incitati sunt, ut uobis uoce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui
forte fuerit, admonere uos debebit, ut eum ciuem retineatis, qui semper genus
illud hominum clamoresque maximos prae uestra salute neglexit.
4. Quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem si quem habetis deponite.
Nam -- si umquam de bonis et fortibus uiris, si umquam de bene meritis ciuibus
potestas {uobis} iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum
delectis uiris datus est, ut sua studia erga fortis et bonos ciuis, quae uoltu
et uerbis saepe significassent, re et sententiis declararent -- hoc profecto
tempore eam potestatem omnem uos habetis, ut statuatis utrum nos, qui semper
uestrae auctoritati dediti fuimus, semper miseri lugeamus, an, diu uexati a
perditissimis ciuibus, aliquando per uos ac per uestram fidem, uirtutem,
sapientiamque recreemur.
5. Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis
exercitum dici aut fingi potest, qui, spe amplissimorum praemiorum ad rein
publicam adducti, metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? Equidem
ceteras tempestates et procellas in illis dum taxat fluctibus contionum semper
putaui Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat; in
iudicio uero, et in eo consilio in quo ex cunctis ordinibus amplissimi uiri
iudicarent, numquam existimaui spem ullam esse habituros Milonis inimicos, ad
eius non modo salutem exstinguendam, sed etiam gloriam per talis uiros
infringendam.
6. Quamquam in hac causa, iudices, T- Anni tribunatu, usque omnibus pro salute
rei publicae gestis ad huius Ininis defensionern non abutemur. Nisi oculis
uideritis insidias Miloni a Clodio factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc
nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec
postulaturi, ut si mors P- Clodi salus uestra fuerit, idcirco eam uirtuti
Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. Sed si illius insidiae
clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque uos, iudices, si
cetera amisimus, hoc saltem nobis ut relinquatur, ab inimicorum audacia telisque
uitam ut impune liceat defendere.
[3] III. 7. Sed ante quam ad eam orationem uenio quae est propria uestrae
quaestionis, uidentur ea esse refutanda, quae et in senatu ab inimicis saepe
iactata sunt, et in contione ab improbis, et paulo ante ab accusatoribus, ut
omni errore sublato, rem plane quae ueniat in iudicium uidere possitis. Negant
intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem
urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea quae primum iudicium de
capite uidit M- Horati, fortissimi uiri, qui nondum libera ciuitate, tamen
populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam
fateretur. 8. An est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur,
aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi
uero existimatis dementem P- Africanum fuisse, qui cum a C- Carbone {tribuno
plebis seditiose} in contione interrogaretur quid de Ti- Gracchi morte sentiret,
responderit iure caesum uideri. Neque enim posset aut Ahala ille Seruilius, aut
P- Nasica, aut L- Opimius, aut C- Marius, aut me consule senatus, non nefarius
haberi, si sceleratos ciuis interfici nefas esset. Itaque hoc, iudices, non sine
causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui
patris ulciscendi causa matrem necauisset, uariatis hominum sententiis, non
solum diuina, sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum. 9. Quod si
duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo
defenderet, interfici impune uoluerunt, quis est qui, quoquo modo quis
interfectus sit, puniendum putet, cum uideat aliquando gladium nobis ad hominem
occidendum ab ipsis porrigi legibus?
[4] IV. Atqui si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud
est non modo iustum, uerum etiam necessarium, cum ui uis inlata defenditur.
Pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C- Mari,
propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui uim adferebat. Facere
enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille
summus uir scelere solutum periculo liberauit. 10. Insidiatori uero et latroni
quae potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid gladii uolunt? quos
habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec,
iudices, non scripta, sed nata lex; quam non didicimus, accepimus, legimus,
uerum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus; ad quam non docti sed
facti, non instituti sed imbuti sumus, -- ut, si uita nostra in aliquas insidias,
si in uim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio
esset expediendae salutis. 11. Silent enim leges inter arma; nec se exspectari
iubent, cum ei qui exspectare uelit, ante iniusta poena luenda sit, quam iusta
repetenda. Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem
defendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa
uetat; ut, cum causa non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset
usus non minis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat
in causa, iudices, non enim dubito quin probaturus sim uobis defensionem meam,
si id memineritis quod obliuisci non potestis, insidiatorem iure interfici
posse.
[5] V. 12. Sequitur illud, quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua
P- Clodius occisus est senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. Illam
uero senatus non sententiis suis solum, sed etiam studiis comprobauit. Quotiens
enim est illa causa a nobis acta in senatu! quibus adsensionibus uniuersi
ordinis, quam nec tacitis nec occultis! Quando enim frequentissimo senatu
quattuor aut summum quinque sunt inuenti qui Milonis causam non probarent?
Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones, quibus
cotidie meam potentiam inuidiose criminabatur, eum diceret senatum non quod
sentiret, sed quod ego uellem decernere. Quae quidem si potentia est
appellanda -- potius quam aut propter magna in rem publicam merita mediocris in
bonis causis auctoritas, aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud
bonos gratia, -- appellatur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum
contra amentiam perditorum.
13. Hanc uero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus
constituendam putauit. Erant enim leges, erant quaestiones uel de caede uel de
ui; nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P- Clodi adferebat, ut noua
quaestio constitueretur. Cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi
senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum
iudicium nouum constituendum putasse? Cur igitur incendium curiae, oppugnationem
aedium M- Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse
decreuit? quia nulla uis umquam est in libera ciuitate suscepta inter ciuis non
contra rem publicam. 14. Non enim est illa defensio contra uim umquam optanda,
sed non numquam est necessaria. Nisi uero aut ille dies quo Ti- Gracchus est
caesus, aut ille quo Gaius, aut quo arma Saturnini oppressa sunt, etiam si e re
publica oppressa sunt, rem publicam tamen non uolnerarunt.
[6] VI. Itaque ego ipse decreui, cum caedem in Appia factam esse constaret, non eum
qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re uis et
insidiae, crimen iudicio reseruaui, rem notaui. Quod si per furiosum illum
tribunum senatui quod sentiebat perficere licuisset, nouam quaestionem nullam
haberemus. Decernebat enim, ut ueteribus legibus, tantum modo extra ordinem,
quaereretur. Diuisa sententia est, postulante nescio quo: nihil enim necesse est
omnium me flagitia proferre. Sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione
sublata est.
15. At enim Cn- Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicauit: tulit
enim de caede quae in Appia uia facta esset, in qua P- Clodius occisus esset.
Quid ergo tulit? nempe ut quaereretur. Quid porro quaerendum est? Factumne sit?
at constat. A quo? at paret. Vidit igitur, etiam in confessione facti, iuris
tamen defensionem suscipi posse. Quod nisi uidisset posse absolui eum qui
fateretur, cum uideret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset, nec uobis tam
hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. Mihi uero Cn-
Pompeius non modo nihil grauius contra Milonem iudicasse, sed etiam statuisse
uidetur quid uos in iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam
confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non
interitum putauit. 16. Iam illud ipse dicet profecto, quod sua sponte fecit,
Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.
[7] VII. Domi suae nobilissimus uir, senatus propugnator, atque illis quidem
temporibus paene patronus, auunculus huius iudicis nostri, fortissimi uiri, M-
Catonis, tribunus plebis M- Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus
consultus, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum luctum in hac urbe
fuisse a nostris patribus accepimus, cum P- Africano domi suae quiescenti illa
nocturna uis esset inlata? Quis tum non gemuit? Quis non arsit dolore, quem
immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem
exspectatam esse mortem! Num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est?
certe nulla. 17. Quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri
necantur. Intersit inter uitae dignitatem summorurn atque infimorum: mors quidem
inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit
parricida, si qui consularem patrem quam si quis humilem necarit: aut eo mors
atrocior erit P- Clodi, quod is in monumentis maiorum suorum sit
interfectus -- hoc enim ab istis saepe dicitur; proinde quasi Appius ille Caecus
uiam muniuerit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri
latrocinarentur!
18. Itaque in eadem ista Appia uia cum ornatissimum equitem Romanum P- Clodius
M- Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum, homo enim nobilis in
suis monumentis equitem Romanum occiderat: nunc eiusdem Appiae nomen quantas
tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis uiri
silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae
sanguine imbuta est. Sed quid ego illa commemoro? Comprehensus est in templo
Castoris seruus P- Clodi, quem ille ad Cn- Pompeium interficiendum collocarat:
extorta est ei confitenti sica de manibus: caruit foro postea Pompeius, caruit
senatu, caruit publico: ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque
texit. 19. Num quae rogatio lata, num quae noua quaestio decreta est? Atqui si
res, si uir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia
fuerunt. Insidiator erat in foro conlocatus, atque in uestibulo ipso senatus; ei
uiro autem mors parabatur, cuius in uita nitebatur salus ciuitatis; eo porro rei
publicae tempore, quo, si unus ille occidisset, non haec solum ciuitas, sed
gentes omnes concidissent. Nisi uero quia perfecta res non est, non fuit
poenienda: proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus uindicentur.
Minus dolendum fuit re non perfecta, sed poeniendum certe nihilo minus. 20.
Quotiens ego ipse, iudices, ex P- Clodi telis et ex cruentis eius manibus
effugi! ex quibus si me non uel mea uel rei publicae fortuna seruasset, quis
tandem de interitu meo quaestionem tulisset?
[8] VIII. Sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P-
Clodio conferre audeamus. Tolerabilia fuerunt illa: P- Clodi mortem aequo animo
ferre nemo potest. Luget senatus, maeret equester ordo, tota ciuitas confecta
senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam
beneficum, tam salutarem, tam mansuetum ciuem desiderant. 21. Non fuit ea causa,
iudices, profecto, non fuit, cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam;
sed homo sapiens atque alta et diuina quadam mente praeditus multa uidit: fuisse
illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia, si etiam
ipse gauderet, timuit ne uideretur infirmior fides reconciliatae gratiae; multa
etiam alia uidit, sed illud maxime, quamuis atrociter ipse tulisset, uos tamen
fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina:
neque uero, quod non nulli dictitant, secreuit in iudicibus legendis amicos
meos. Neque enim hoc cogitauit uir iustissimus; neque in bonis uiris legendis id
adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia familiaritatibus
continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines uictus
non possunt esse cum multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus, quod res
publica nos coniunxit cum bonis: ex quibus ille cum optimos uiros legeret, idque
maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos
mei. 22. Quod uero te, L- Domiti, huic quaestioni praeesse maxime uoluit, nihil
quaesiuit {aliud} nisi iustitiam, grauitatem, humanitatem, fidem. Tulit ut
consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et
leuitati multitudinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creauit
potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia
documenta maxima.
[9] IX. 23. Quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque ueniamus, -- si
neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter
ac nos uellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset
controuersia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse uoluit, et ei lecti
iudices isque praepositus est quaestioni, qui haec iuste sapienterque
disceptet, -- reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis, nisi
uter utri insidias fecerit. Quod quo facilius argumentis perspicere possitis,
rem gestam uobis dum breuiter expono, quaeso, diligenter attendite.
24. P- Clodius cum statuisset omni scelere in praetura uexare rem publicam,
uideretque ita tracta esse comitia anno superiore, ut non multos mensis
praeturam gerere posset, -- qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L-
Paulum conlegam effugere uellet, singulari uirtute ciuem, et annum integrum ad
dilacerandam rem publicam quaereret, -- subito reliquit annum suum, seseque in
annum proximum transtulit: non (ut fit) religione aliqua, sed ut haberet, quod
ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est, ad euertendam rem publicam, plenum
annum atque integrum. 25. Occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam
consule Milone: eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri uidebat.
Contulit se ad eius competitores, sed ita, totam ut petitionem ipse solus etiam
inuitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris
sustineret. Conuocabat tribus, se interponebat, Collinam nouam dilectu
perditissimorum ciuium conscribebat. Quanto ille plura miscebat, tanto hic magis
in dies conualescebat. Ubi uidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum
uirum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum
sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam
agere coepit, et aperte dicere occidendum Milonem. 26. Seruos agrestis et
barbaros, quibus siluas publicas depopulatus erat Etruriamque uexarat, ex
Apennino deduxerat, quos uidebatis. Res erat minime obscura. Etenim palam
dictitabat consulatum Miloni eripi non posse, uitam posse. Significauit hoc
saepe in senatu, dixit in contione. Quin etiam M- Fauonio, fortissimo uiro,
quaerenti ex eo qua spe fureret Milone uiuo, respondit triduo illum aut summum
quadriduo esse periturum: quam uocem eius ad hunc M- Catonem statim Fauonius
detulit.
[10] X. 27. Interim cum sciret Clodius -- neque enim erat difficile scire -- iter
sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii. Kalendas Februarias Miloni esse
Lanuuium ad flaminem prodendum, {quod erat dictator Lanuui Milo,} Roma subito
ipse profectus pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni
insidias conlocaret. Atque ita profectus est, ut contionem turbulentam, in qua
eius furor desideratus est, {quae illo ipso die habita est,} relinqueret, quam
nisi obire facinoris locum tempusque uoluisset, numquam reliquisset. 28. Milo
autem cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est dimissus, domum uenit;
calceos et uestimenta mutauit; paulisper, dum se uxor (ut fit) comparat,
commoratus est; dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die
Romani uenturus erat, redire potuisset. Ob uiam fit ei Clodius, expeditus, in
equo, nulla raeda, nullis impedimentis; nullis Graecis comitibus, ut solebat;
sine uxore, quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem
faciendam apparasset, cum uxore ueheretur in raeda, paenulatus, magno et
impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu. 29. Fit ob
uiam Clodio ante fundum eius hora fere undecima, aut non multo secus. Statim
complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum: aduersi raedarium
occidunt. Cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset, seque acri animo
defenderet, illi qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad
raedam, ut a tergo Milonem adorirentur; partim, quod hunc iam interfectum
putarent, caedere incipiunt eius seruos, qui post erant: ex quibus qui animo
fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad
raedam pugnari uiderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex
ipso Clodio audirent et re uera putarent, fecerunt id serui Milonis -- dicam enim
aperte, non deriuandi criminis causa, sed ut factum est -- nec imperante nec
sciente nec praesente domino, quod suos quisque seruos in tali re facere
uoluisset.
[11] XI. 30. Haec, sicuti eui, ita gesta sunt, iudices. Insidiator superatus est, ui
uicta uis, uel potius oppressa uirtute audacia est. Nihil dico quid res publica
consecuta sit, nihil quid uos, nihil quid omnes boni : nihil sane id prosit
Miloni, qui hoc fato natus est, ut ne se quidem seruare potuerit, quin una rem
publicam uosque seruaret. Si id iure fieri non potuit, nihil habeo quod
defendam. Sin hoc et ratio doctis, et necessitas barbaris, et mos gentibus, et
feris etiam beluis natura ipsa praescripsit, -- ut omnem semper uim, quacumque ope
possent, a corpore, a capite, a uita sua propulsarent, -- non potestis hoc facinus
improbum iudicare, quin simul iudicetis omnibus, qui in latrones inciderint, aut
illorum telis aut uestris sententiis esse pereundum. 31. Quod si ita putasset,
certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P- Clodio, non semel ab illo neque
turn primum petitum, quam iugulari a uobis, quia se non iugulandum illi
tradidisset. Sin hoc nemo uestrum ita sentit, non illud iam in iudicium uenit,
occisusne sit (quod fatemur), sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe
quaesitum est. Insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem
publicam factum iudicauit: ab utro factae sint incertum est. De hoc igitur latum
est ut quaereretur. Ita et senatus rem non hominem notauit, et Pompeius de iure
non de facto quaestionem tulit.
[12] XII. Num quid igitur aliud in iudicium uenit, nisi uter utri insidias fecerit?
Profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, ut scelere
soluamur.
32. Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? Satis
est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua, docere magnam ei causam,
magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud
Cassianum 'cui bono fuerit' in his personis ualeat; etsi boni nullo emolumento
impelluntur in fraudem, improbi saepe paruo. Atqui Milone interfecto Clodius
haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris nihil
facere posset; sed etiam ut eis consulibus praetor esset, quibus si non
adiuuantibus at coniuentibus certe, speraret posse se eludere in illis suis
cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent
reprimere si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur; et, si
uellent, fortasse uix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam
uetustate audaciam.
33. An uero, iudices, uos soli ignoratis? uos hospites in hac urbe uersamini?
uestrae peregrinantur aures, neque in hoc peruagato ciuitatis sermone uersantur,
quas ille leges -- si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei
publicae -- fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibe, quaeso,
Sexte Clodi, exhibe librarium illud legum uestrarum, quod te aiunt eripuisse e
domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut
praeclarum uidelicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus
esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses. Atque per --- an
huius ille legis quam Clodius a se inuentam gloriatur, mentionem facere ausus
esset uiuo Milone, non dicam consule? De nostrum enim omnium -- non audeo totum
dicere. Videte quid ea uiti lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam
reprehensio est. Et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat cum
omnibus omnia minabatur. Mouet me quippe lumen curiae!
[13] XIII. Quid? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius inimicissimum multo crudelius
etiam poenitus es, quam erat humanitatis meae postulare? Tu P- Clodi cruentum
cadauer eiecisti domo; tu in publicum abiecisti; tu spoliatum imaginibus,
exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum, nocturnis
canibus dilaniandum reliquisti. Qua re, etsi nefarie fecisti, tamen quoniam in
meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non
debeo.
34. Audistis, iudices, quantum Clodi interfuerit occidi Milonem: conuertite
animos nunc uicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium? Quid
erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? 'Obstabat in spe consulatus
Miloni Clodius.' At eo repugnante fiebat, immo uero eo fiebat magis; nec me
suffragatore meliore utebatur quam Clodio. Valebat apud uos, iudices, Milonis
erga me remque publicam meritorum memoria; ualebant preces et lacrimae nostrae,
quibus ego tum uos mirifice moueri sentiebam; sed plus multo ualebat periculorum
impendentium timor. Quis enim erat ciuium qui sibi solutam P- Clodi praeturam
sine maximo rerum nouarum metu proponeret? Solutam autem fore uidebatis, nisi
esset is consul, qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse
cum sentiret uniuersus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu,
periculo rem publicam liberare? At nunc, Clodio remoto, usitatis iam rebus
enitendum est Miloni, ut tueatur dignitatern suam: singularis illa et huic uni
concessa gloria, quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis, iam
Clodi morte cecidit. Vos adepti estis, ne quem ciuem metueretis: hic
exercitationem uirtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae
perdidit. Itaque Milonis consulatus, qui uiuo Clodio labefactari non poterat,
mortuo denique temptari coeptus est. Non modo igitur nihil prodest, sed obest
etiam Clodi mors Miloni.
35. 'At ualuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae,
poenitor doloris sui.' Quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in
Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc? quid uoltis amplius? Quid enim odisset
Clodium Milo, segetem ac materiem suae gloriae, praeter hoc ciuile odium, quo
omnis improbos odimus? Ille erat ut odisset, primum defensorem salutis meae,
deinde uexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem
suum: reus enim Milonis lege Plotia fuit Clodius, quoad uixit. Quo tandem animo
hoc tyrannum illum tulisse creditis? quantum odium illius, et in homine iniusto
quam etiam iustum fuisse?
[14] XIV. 36. Reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc
autem haec eadem coarguat. Nihil per uim umquam Clodius, omnia per uim Milo.
Quid? ego, iudices, cum maerentibus uobis urbe cessi, iudiciumne timui? non
seruos, non arma, non uim? Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi
fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem
perduellionis intenderat; et mihi uidelicet in causa aut mala aut mea, non et
praeclarissima et uestra, iudicium timendum fuit. Seruorum et egentium ciuium et
facinorosorum armis meos ciuis, meis consiliis periculisque seruatos, pro me
obici nolui.37. Vidi enim, uidi hunc ipsum Q- Hortensium, lumen et ornamentum
rei publicae, paene interfici seruorum manu, cum mihi adesset: qua in turba C-
Vibienus senator, uir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus, ut uitam
amiserit. Itaque quando illius postea sica illa, quam a Catilina acceperat,
conquieuit? Haec intentata nobis est; huic ego uos obici pro me non sum passus;
haec insidiata Pompeio est; haec istam Appiam, monimentum sui nominis, nece
Papiri cruentauit; haec eadem longo interuallo conuersa rursus est in me: nuper
quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit.
38. Quid simile Milonis? cuius uis omnis haec semper fuit, ne P- Clodius, cum in
iudicium detrahi non posset, ui oppressam ciuitatem teneret. Quem si interficere
uoluisset, quantae quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! Potuitne, cum
domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci?
Potuitne, ciui egregio et uiro fortissimo, P- Sestio, conlega suo, uolnerato?
Potuitne, Q- Fabricio, uiro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso,
crudelissima in foro caede facta ? Potuitne L- Caecili, iustissimi fortissimique
praetoris, oppugnata domo? Potuitne illo die, cum est lata lex de me; cum totius
Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens
agnouisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta ciuitas eam laudem pro sua
uindicaret?
[15] XV. 39. At quod erat tempus? Clarissimus et fortissimus consul, inimicus Clodio,
{P- Lentulus,} ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor uestrae
uoluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae; septem
praetores, octo tribuni plebei, illius aduersarii, defensores mei; Cn- Pompeius,
auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus {omnis} de
salute mea grauissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est
cohortatus, qui cum de me decretum Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae
cupienti et eius fidem imploranti signum dedit, ut ad me restituendum Romam
concurrerent;0 omnium denique in illum odia ciuium ardebant desiderio mei, quem
qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur. 40.
Tamen se Milo continuit, et P- Clodium in iudicium bis, ad uim numquam uocauit.
Quid? priuato Milone et reo ad populum accusante P- Clodio, cum in Cn- Pompeium
pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio, sed etiam
causa illius opprimendi fuit! Nuper uero cum M- Antonius summam spem salutis
bonis omnibus attulisset, grauissimamque adulescens nobilissimus rei publicae
partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem,
jam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se
ille fugiens in scalarum tenebris abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam
pestem nulla sua inuidia, M- uero Antoni maxima gloria? 41. Quid? comitiis in
campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta ruisset, gladios destringendos,
lapides iaciendos curauisset; dein subito, uoltu Milonis perterritus, fugeret ad
Tiberim, uos et omnes boni uota faceretis, ut Miloni uti uirtute sua liberet.
[16] XVI. Quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc uoluit cum aliquorum querella?
quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria,
iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis, non dubitauit occidere? 42.
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum
subesset, quo quidem tempore -- scio enim quam timida sit ambitio, quantaque et
quam sollicita sit cupiditas consulatus -- omnia, non modo quae reprehendi palam,
sed etiam obscure quae cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam fictam, leuem
perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. Nihil est enim tam molle, tam
tenerum, tam aut fragile aut flexibile, quam uoluntas erga nos sensusque ciuium,
qui non modo improbitati irascuntur candidatorum, sed etiam in recte factis
saepe fastidiunt. 43. Hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi
proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens,
ad illa augusta centuriarum auspicia ueniebat? Quam hoc non credibile in hoc!
quam idem in Clodio non dubitandum, cum se ille interfecto Milone regnaturum
putaret! Quid? (quod caput est {audaciae}, iudices) quis ignorat maximam
inlecebram esse peccandi impunitatis spem? In utro igitur haec fuit? in Milone,
qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio,
qui ita iudicia poenamque contempserat, ut eum nihil delectaret quod aut per
naturam fas esset, aut per leges liceret.
44. Sed quid ego argumentor? quid plura disputo? Te, Q- Petili, appello, optimum
et fortissimum ciuem: te, M- Cato, testor, quos mihi diuina quaedam sors dedit
iudices. Vos ex M- Fauonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis uiuo
Clodio, periturum Milonem triduo. Post diem tertium gesta res est quam dixerat.
Cum ille non dubitarit aperire quid cogitaret, uos potestis dubitare quid
fecerit?
[17] XVII. 45. Quem ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo.
Dictatoris Lanuuini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit necesse esse
Miloni proficisci Lanuuium illo ipso quo est profectus die. Itaque anteuertit.
At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercenario
tribuno plebis concitata: quem them ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad
cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem
itineris, etiam causa manendi: Miloni manendi nulla {facultas}, exeundi non
causa solum, sed etiam necessitas fuit. Quid? si, ut ille sciuit Milonem fore eo
die in uia, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit? 46. Primum quaero qui
id scire potuerit? quod uos idem in Clodio quaerere non potestis. Ut enim
neminem alium nisi T- Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo
ipso die Lanuui a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. Sed erant
permulti alii, ex quibus id facillime scire posset {: omnes scilicet Lanuuini}.
Milo de Clodi reditu unde quaesiuit? Quaesierit sane -- uidete quid uobis largiar:
seruum etiam, ut Q- Arrius, meus amicus, dixit, corruperit. Legite testimonia
testium uestrorum. Dixit C- Causinius Schola, Interamnas, familiarissimus et
idem comes Clodi, -- cuius iam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamnae
fuerat et Romae, -- P- Clodium illo die in Albano mansurum fuisse; sed subito ei
esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse
proficisci. Dixit hoc comes item P- Clodi, C- Clodius.
[18] XVIII. 47. Videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. Primum
certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse, ut insidiaretur in uia
Clodio: quippe, si ille obuius ei futurus omnino non erat. Deinde -- non enim
uideo cur non meum quoque agam negotium -- scitis, iudices, fuisse qui in hac
rogatione suadenda dicerent Milonis manu caedem esse factam, consilio uero
maioris alicuius. Me uidelicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi
describebant. Iacent suis testibus {ei} qui Clodium negant eo die Romam, nisi de
Cyro audisset, fuisse rediturum. Respiraui, liberatus sum; non uereor ne, quod
ne suspicari quidem potuerim, uidear id cogitasse. 48. Nunc persequar cetera.
Nam occurrit illud: 'Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitauit, quoniam
fuit in Albano mansurus.' Si quidem exiturus ad caedem e uilla non fuisset.
Video enim illum, qui dicatur de Cyri morte nuntiasse, non id nuntiasse, Milonem
appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret, quem Clodius Roma proficiscens
reliquerat morientem? Una fui, testamentum simul obsignaui cum Clodio:
testamentum autem palam fecerat, et illum heredem et me scripserat. Quem pridie
hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima
denique ei nuntiabatur?
[19] XIX. 49. Age, sit ita factum. Quae causa cur Romam properaret? cur in noctem se
coniceret? Ecquid adferebat festinationis, quod heres erat? Primum, erat nihil
cur properato opus esset: deinde, si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte
consequi posset, amitteret autem si postridie Romam mane uenisset? Atque ut illi
nocturnus ad urbem aduentus uitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni,
cum insidiator esset, si illum ad urbem nocte accessurum sciebat, subsidendum
atque exspectandum fuit. 50. Nemo ei neganti non credidisset, quem esse omnes
saluum etiam confitentem uolunt. Sustinuisset hoc crimen primum ipse ille
latronum occultator et receptor locus, cum neque muta solitudo indicasset neque
caeca nox ostendisset Milonem; deinde ibi multi ab illo uiolati, spoliati, bonis
expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea
citaretur Etruria. 51. Atque illo die certe Aricia rediens deuertit Clodius ad
Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum,
etiam si Romam illo die reuerti uellet, ad uillam suam, quae uiam tangeret,
deuersurum. Cur neque ante occurrit, ne ille in uilla resideret, nec eo in loco
subsedit, quo ille noctu uenturus esset?
Video adhuc constare, iudices, omnia: -- Miloni etiam utile fuisse Clodium uiuere,
illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius
in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in
ui inferenda, huius tantum in repellenda; 52. mortem ab illo denuntiatam Miloni
et praedicatam palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem
illi notum, reditus illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius
etiam potius alienum; hunc prae se tulisse illo die Roma exiturum, illum eo die
se dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam
mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem
exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum
fuisse metuendum.
[20] XX. 53. Videamus nunc (id quod caput est) locus ad insidias ille ipse, ubi
congressi sunt, utri tandem fuerit aptior. Id uero, iudices, etiam dubitandum et
diutius cogitandum est? Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas
substructiones facile hominum mille uersabantur ualentium, edito aduersari atque
excelso loco, superiorem se fore putarat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam
potissimum elegerat? an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci
spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices, quae semper ualet
plurimum. 54. Si haec non gesta audiretis, sed picta uideretis, tamen appareret
uter esset insidiator, uter nihil cogitaret mali, cum alter ueheretur in raeda
paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum? uestitus an
uehiculum an comes? Quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda
impeditus, uxore paene constrictus esset? Videte nunc illum, primum egredientem
e uilla, subito: cur? uesperi: quid necesse est? tarde: qui conuenit, praesertim
id temporis? Deuertit in uillam Pompei. Pompeium ut uideret? sciebat in Alsiensi
esse: uillam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. Quid ergo erat? morae et
tergiuersationes: dum hic ueniret, locum relinquere noluit.
[21] XXI. 55. Age nunc; iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate.
Semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum in equo;
comites Graeculi quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum
nugarum in comitatu nihil. Milo, qui numquam, tum casu pueros symphoniacos
uxoris ducebat et ancillarum greges. Ille, qui semper secum scorta, semper
exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut uirum a uiro lectum esse
diceres. Cur igitur uictus est? Quia non semper uiator a latrone, non numquam
etiam latro a uiatore occiditur: quia, quamquam paratus in imparatos Clodius,
tamen mulier inciderat in uiros. 56. Nec uero sic erat umquam non paratus Milo
contra illum, ut non satis fere esset paratus. Semper {ille} et quantum
interesset P- Clodi se perire, et quanto illi odio esset, et quantum ille
auderet cogitabat. Quam ob rem uitam suam, quam maximis praemiis propositam et
paene addictam sciebat, numquam in periculum sine praesidio et sine custodia
proiciebat. Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui
saepe spoliantem iam et exsultantem euertit et perculit ab abiecto: adde
inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis, qui cum a tergo hostem interclusum
reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitauit, in quos incensos ira
uitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis, quas ab eo
serui fideles pro domini uita expetiuerunt.
57. Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem
perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a seruis Milonis in
Appia uia P- Clodium confiteri. Quid opus est tortore? quid quaeris?
Occideritne? occidit. Iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo
quaestio est, iuris in iudicio.
[22] XXII. Quod igitur in causa quaerendum est, indagamus hic: quod tormentis
inuenire uis, id fatemur. Manu uero cur miserit, si id potius quaeris, quam cur
partim amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere. 58. Dixit
enim hic idem, qui omnia semper constanter et fortiter, M- Cato, et dixit in
turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate
solum, sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse, qui domini caput
defendissent. Quod enim praemium satis magnum est tam beneuolis, tam bonis, tam
fidelibus seruis, propter quos uiuit? Etsi id quidem non tanti est, quam quod
propter eosdem non sanguine et uolneribus suis crudelissimi inimici mentem
oculosque satiauit. Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt
conseruatores domini, ultores sceleris, defensores necis. Hic uero nihil habet
in his malis quod minus moleste ferat, quam, etiam si quid ipsi accidat, esse
tamen illis meritum praemium persolutum.
59. Sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis.
Quibusnam de seruis? rogas? de P- Clodi. Quis eos postulauit? Appius. Quis
produxit? Appius. Unde? ab Appio. Di boni! quid potest agi seuerius? {De seruis
nulla lege quaestio est in dominum nisi de incestu, ut fuit in Clodium.} Proxime
deos accessit Clodius, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte
tamquam de caerimoniis uiolatis quaeritur. Sed tamen maiores nostri in dominum
{de seruo} quaeri noluerunt, non quin posset uerum inueniri, sed quia uidebatur
indignum esse et {domini} morte ipsa tristius. In reum de seruo accusatoris cum
quaeritur, uerum inueniri potest? 60. Age uero, quae erat aut qualis quaestio?
'Heus tu, Rufio' (uerbi causa) 'caue sis mentiaris. Clodius insidias fecit
Miloni ?' 'Fecit:' 'certa crux.' 'Nullas fecit:' 'sperata libertas.' Quid hac
quaestione certius? Subito abrepti in quaestionem, tamen separantur a ceteris et
in arcas coniciuntur, ne quis cum eis conloqui possit. Hi centum dies penes
accusatorem cum fuissent, ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid hac
quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
[23] XXIII. 61. Quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis
signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo
metu perterritum, nulla conscientia exanimatum, Romam reuertisse, recordamini
(per deos immortalis!) quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in
forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui uoltus, quae oratio. Neque uero
se populo solum, sed etiam senatui commisit; neque senatui modo, sed etiam
publicis praesidiis et armis; neque his tantum, uerum etiam eius potestati, cui
senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma
commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae
confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non
nulla credenti. Magna uis est conscientiae, iudices, et magna in utramque
partem, ut neque timeant qui nihil commiserint, et poenam semper ante oculos
uersari putent qui peccarint.
62. Neque uero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est.
Videbant enim sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi,
defensionis constantiam. An uero obliti estis, iudices, recenti illo nuntio
necis Clodianae, non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones, sed non
nullorum etiam imperitorum? Negabant eum Romam esse rediturum. 63. Siue enim
illud animo irato ac percito fecisset, ut incensus odio trucidaret inimicum,
arbitrabantur eum tanti mortem P- Clodi putasse, ut aequo animo patria careret,
cum sanguine inimici explesset odium suum; siue etiam illius morte patriam
liberare uoluisset, non dubitaturum fortem uirum quin, cum suo periculo salutem
populo Romano attulisset, cederet aequo animo {legibus}, secum auferret gloriam
sempiternam, nobis haec fruenda relinqueret, quae ipse seruasset. Multi etiam
Catilinam atque illa portenta loquebantur: 'Erumpet, occupabit aliquem locum,
bellum patriae faciet.' Miseros interdum ciuis optime de re publica meritos, in
quibus homines non modo res praeclarissimas obliuiscuntur, sed etiam nefarias
suspicantur! 64. Ergo illa falsa fuerunt, quae certe uera exstitissent, si Milo
admisisset aliquid quod non posset honeste uereque defendere.
[24] XXIV. Quid? quae postea sunt in eum congesta, quae quemuis etiam mediocrium
delictorum conscientia perculissent, ut sustinuit, di immortales! Sustinuit?
immo uero tit contempsit ac pro nihilo putauit, quae neque maximo animo nocens
neque innocens nisi fortissimus uir neglegere potuisset! Scutorum, gladiorum,
frenorum, pilorumque etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in
urbe uicum, nullum angiportum esse dicebant, in quo Miloni conducta non esset
domus; arma in uillam Ocriculanam deuecta Tiberi, domus in cliuo Capitolino
scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum: haec non
delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita. 65.
Laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn- Pompei, sed dicam ut sentio,
iudices. Nimis multa audire coguntur, neque aliter facere possunt, ei quibus
tota commissa est res publica. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio
qui de Circo maximo, seruos Milonis, apud se ebrios factos, sibi confessos esse
de interficiendo Pompeio coniurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno
de illis, ne indicaret. Pompeio in hortos nuntiauit; arcessor in primis; de
amicorum sententia rem defert ad senatum. Non poteram in illius mei patriaeque
custodis tanta suspicione non metu exanimari; sed mirabar tamen credi popae,
confessionem seruorum audiri, uolnus in latere, quod acu punctum uideretur, pro
ictu gladiatoris probari. 66. Verum, ut intellego, cauebat magis Pompeius quam
timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne uos aliquid timeretis.
Oppugnata domus C- Caesaris, clarissimi et fortissimi uiri, per multas noctis
horas nuntiabatur. Nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat: tamen
audiebatur. Non poteram Cn- Pompeium, praestantissima uirtute uirum, timidum
suspicari: diligentiam, tota re publica suscepta, nimiam nullam putabam.
Frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inuentus est qui Milonem cum
telo esse diceret. Nudauit se in sanctissimo templo, quoniam uita talis et ciuis
et uiri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur.
[25] XXV. 67. Omnia falsa atque insidiose ficta comperta sunt. Cum tamen, si metuitur
etiam nunc Milo, non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn- Pompei -- te
enim iam appello, et ea uoce ut me exaudire possis -- tuas, tuas, inquam,
suspiciones perhorrescimus: si Milonem times; si hunc de tua uita nefarie aut
nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas; si Italiae dilectus (ut non
nulli conquisitores tui dictitarunt), si haec arma, si Capitolinae cohortes, si
excubiae, si uigiliae, si dilecta iuuentus quae tuum corpus domumque custodit
contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum instituta,
parata, intenta sunt, -- magna in hoc certe uis et incredibilis animus, et non
unius uiri uires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et
praestantissimus dux electus et tota res publica armata est. 68. Sed quis non
intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis
sanares et confirmares, esse commissas? Quod si, locus Miloni datus esset,
probasset profecto tibi ipsi neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam
te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse; cum ipsa illa
taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad
salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te
postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se
habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. Quae si non
probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio nullo ut euelli modo
posset, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam
esset conquietura, ne ille hand dubitans cessisset patria, is qui ita natus est
et ita consueuit: te, Magne, tamen antestaretur, quod nunc etiam facit.
[26] XXVI. 69. Vide quam sit uaria uitae commutabilisque ratio, quam uaga
uolubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicis, quam ad tempus aptae
simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. Erit,
erit illud profecto tempus, et inlucescet aliquando ille dies, cum
tu -- salutaribus, ut spero, rebus tuis, sed fortasse motu aliquo communium
temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus -et amicissimi
beneuolentiam et grauissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi
uiri magnitudinem animi desideres. 70. Quamquam quis hoc credat, Cn- Pompeium,
iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei
commiserit ut uideret Ne quid res publica detrimenti caperet (quo uno uersiculo
satis armati semper consules fuerunt, etiam nullis armis datis), hunc exercitu,
hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis uindicandis,
qui ui iudicia ipsa tolleret? Satis iudicatum est a Pompeio, satis, falso ista
conferri in Milonem, qui legem tulit, qua, ut ego sentio, Milonem absolui a
uobis oporteret, ut omnes confitentur, liceret. 71. Quod uero in illo loco atque
illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non
terrorem inferre uobis -- quid enim minus illo dignum quam cogere ut uos eum
condemnetis, in quem animaduertere ipse et more maiorum et suo iure posset? sed
praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere uobis
quod sentiatis libere iudicare.
[27] XXVII. 72. Nec uero me, iudices, Clodianum crimen mouet, nec tam sum demens
tamque uestri sensus ignarus atque expers, ut nesciam quid de morte Clodi
sentiatis. De qua, si iam nollem ita diluere crimen, ut dilui, tamen impune
Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: 'Occidi, occidi, non Sp.
Maelium, qui annona leuanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti
plebem uidebatur, in suspicionem incidit regni appetendi; non Ti- Gracchum, qui
conlegae magistratum per seditionem abrogauit, quorum interfectores impleuerunt
orbem terrarum nominis sui gloria; sed eum -- auderet enim dicere, cum patriam
periculo suo liberasset -- cuius nefandum adulterium in puluinaribus sanctissimis
nobilissimae feminae comprehenderunt; 73. eum cuius supplicio senatus sollemnis
religiones expiandas saepe censuit -- eum quem cum sorore germana nefarium stuprum
fecisse L- Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui
ciuem quem senatus, quem populus Romanus, quem omnes gentes urbis ac uitae
ciuium conseruatorem iudicarant, seruorum armis exterminauit; eum qui regna
dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum uoluit partitus est; eum qui, plurimis
caedibus in foro factis, singulari uirtute et gloria ciuem domum ui et armis
compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit, nec in facinore nec in libidine; eum
qui aedem Nympharum incendit, ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis
impressam exstingueret; 74. eum denique, cui iam nulla lex erat, nullum ciuile
ius, nulli possessionum termini; qui non calumnia litium, non iniustis uindiciis
ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat;
qui non solum Etruscos -eos enim penitus contempserat -- sed hunc P- Varium,
fortissimum atque optimum ciuem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis
castrisque conatus est; qui cum architectis et decempedis uillas multorum
hortosque peragrabat; qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat
suarum; qui, cum ab equite Romano splendido et forti, M- Paconio, non
impetrasset ut sibi insulam in lacu Prilio uenderet, repente luntribus in eam
insulam materiem, calcem, caementa, arma conuexit, dominoque trans ripam
inspectante, non dubitauit exstruere aedificium in alieno; 75. qui huic T-
Furfanio, -- cui uiro, di immortales! quid enim ego de muliercula Scantia, quid de
adulescente P- Apinio dicam? quorum utrique mortem est minitatus, nisi sibi
hortorum possessione cessissent, -- sed ausum esse Furfanio dicere, si sibi
pecuniam, quantam poposcerat, non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum,
qua inuidia huic esset tali uiro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi
coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem
sic per uestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta, ut sororem
non modo uestibulo priuaret, sed omni aditu et limine.'
[28] XXVIII. 76. Quamquam haec quidem iam tolerabilia uidebantur, etsi aequabiliter
in rem publicam, in priuatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos
inruebat; sed nescio quo modo iam usu obduruerat et percalluerat ciuitatis
incredibilis patientia. Quae uero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut
depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus esset, -- omitto socios,
exteras nationes, reges, tetrarchas; uota enim faceretis, ut in eos se potius
immitteret quam in uestras possessiones, uestra tecta, uestras
pecunias: -- pecunias dico? a liberis (me dius fidius) et a coniugibus uestris
numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi haec putatis, quae
patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur? seruorum exercitus illum in urbe
conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque priuatas omnium
possideret? 77. Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T- Annius:
'Adeste, quaeso, atque audite, ciues: P- Clodium interfeci; eius furores, quos
nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera
a ceruicibus uestris reppuli, per me ut unum ius, aequitas, leges, libertas,
pudor, pudicitia in ciuitate maneret!' esset uero timendum, quonam modo id
ferret ciuitas! Nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum
post hominum memoriam T- Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia
populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat?
Non queo uetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen
iam summorurn imperatorum clarissimas uictorias aetas nostra uidit, quarum nulla
neque tam diuturnam attulit laetitiam nec tantam. 78. Mandate hoc memoriae,
iudices. Spero multa uos liberosque uestros in re publica bona esse uisuros: in
eis singulis ita semper existimabitis, uiuo P- Clodio nihil eorum uos uisuros
fuisse. In spem maximam, et (quem ad modum confido) uerissimam sumus adducti,
hunc ipsum annum, hoc ipso summo uiro consule, compressa hominum licentia,
cupiditatibus fractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem ciuitati fore.
Num quis est igitur tam demens, qui hoc P- Clodio uiuo contingere potuisse
arbitretur? Quid? ea quae tenetis, priuata atque uestra, dominante homine
furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent?
[29] XXIX. Non, timeo, iudices, ne odio inimicitiarum mearum inflammatus libentius
haec in illum euomere uidear quam uerius. Etenim si praecipuum esse debebat,
tamen ita communis erat omnium ille hostis, ut in communi odio paene aequaliter
uersaretur odium meum. Non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in
illo sceleris, quantum exiti fuerit. 79. Quin sic attendite, iudices. Nempe haec
est quaestio de interitu P- Clodi. Fingite animis -- liberae sunt enim nostrae
cogitationes, et quae uolunt sic intuentur ut ea cernimus quae uidemus -fingite
igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possim efficere ut
Milonem absoluatis, sed ita, si P- Clodius reuixerit. Quid uoltu extimuistis?
quonam modo ille uos uiuus adficeret, quos mortuus inani cogitatione percussit?
Quid! si ipse Cn- Pompeius, qui ea uirtute ac fortuna est ut ea potuerit semper
quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P-
Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, atrum putatis potius facturum fuisse?
Etiam si propter amicitiam uellet illum ab inferis euocare, propter rem publicam
fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius uitam si putetis per uos
restitui posse, nolitis; et de eius nece lata quaestio est, qui si lege eadem
reuiuiscere posset, lata lex numquam esset. Huius ergo interfector si esset, in
confitendo ab eisne poenam timeret quos liberauisset? 80. Graeci homines deorum
honores tribuunt eis uiris qui tyrannos necauerunt. Quae ego uidi Athenis! quae
aliis in urbibus Graeciae! quas res diuinas talibus institutas uiris! quos
cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis et religionem et memoriam
consecrantur. Vos tanti conseruatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo
honoribus nullis adficietis, sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
Confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo et libenter
fecisse se libertatis omnium causa, quod et ei non confitendum modo, uerum etiam
praedicandum.
[30] XXX. 81. Etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret
id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi uero gratius putat
esse uobis sui se capitis quam uestri defensorem fuisse, cum praesertim {in} ea
confessione, si grati esse uelletis, honores adsequeretur amplissimos. Si factum
uobis non probaretur -- quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari? -- sed
tamen si minus fortissimi uiri uirtus ciuibus grata cecidisset, magno animo
constantique cederet ex ingrata ciuitate. Nam quid esset ingratius quam laetari
ceteros, lugere eum solum prop ter quem ceteri laetarentur? 82. Quamquam boc
animo semper omnes fuimus in patriae proditoribus opprimendis, ut, quoniam
nostra futura esset gloria, periculum quoque et inuidiam nostram putaremus. Nam
quae mihi ipsi tribuenda laus esset, cum tantum in consulatu meo pro uobis ac
liberis uestris ausus essem, si id, quod conabar sine maximis dimicationibus
meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier sceleratum ac perniciosum ciuem
interficere non auderet, si periculum non timeret? Proposita inuidia, morte,
poena, qui nihilo segnius rem publicam defendit, is uir uere putandus est.
Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica ciuis; uiri fortis
ne suppliciis quidem moueri ut fortiter fecisse paeniteat. 83. Quam ob rem
uteretur eadem confessione T- Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua
Marius, qua nosmet ipsi; et, si grata res publica esset, laetaretur: si ingrata,
tamen in graui fortuna conscientia sua niteretur. Sed huius benefici gratiam,
iudices, fortuna populi Romani et uestra felicitas et di immortales sibi deberi
putant. Nec uero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam uim esse
ducit numenue diuinum; quem neque imperi nostri magnitudo neque sol ille nec
caeli signorumque motus nec uicissitudines rerum atque ordines mouent, neque (id
quod maximum est) maiorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et
ipsi sanctissime coluerunt, et nobis suis posteris prodiderunt.
[31] XXXI. 84. Est, est profecto illa uis: neque in his corporibus atque in hac
imbecillitate nostra inest quiddam quod uigeat et sentiat, et non inest in hoc
tanto naturae tam praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant, quia non
apparet nec cernitur: proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua
prouidemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, uidere aut plane qualis aut ubi sit
sentire possimus. Ea uis igitur ipsa, quae saepe incredibilis huic urbi
felicitates atque opes attulit, illam perniciem exstinxit ac sustulit; cui
primum mentem iniecit, ut ui irritare ferroque lacessere fortissimum uirum
auderet, uincereturque ab eo, quem si uicisset habiturus esset impunitatem et
licentiam sempiternam. 85. Non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices,
deorum immortalium cura, res illa perfecta. Religiones me hercule ipsae, quae
illam beluam cadere uiderunt, commosse se uidentur, et ius in illo suum
retinuisse. Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, uos, inquam, imploro atque
obtestor; uosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et
aequales, quas ille praeceps amentia, caesis prostratisque sanctissimis lucis,
substructionum insanis molibus oppresserat. Vestrae tum {arae} uestrae
religiones uiguerunt; uestra uis ualuit, quam ille omni scelere polluerat. Tuque
ex tuo edito monte, Latiaris sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque
saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum poeniendum
oculos aperuisti. Vobis illae, uobis uestro in conspectu serae, sed iustae tamen
et debitae poenae solutae sunt. 86. Nisi forte hoc etiam casu factum esse
dicemus, ut ante ipsum sacrarium Bonae deae, quod est in fundo T- Sergi Galli,
in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, eum
proelium commisisset, primum illud uolnus acciperet, quo taeterrimam mortem
obiret; ut non absolutus iudicio illo nefario uideretur, sed ad hanc insignem
poenam reseruatus.
[32] XXXII. Nec uero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam, ut
sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine
laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi
diei celebritate, cui cedere inimici etiam solent, ambureretur abiectus. Non
fuisse credo fas clarissimorum uirorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid
decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo uita
esset damnata.
87. Dura (me dius fidius) mihi iam Fortuna populi Romani et crudelis uidebatur,
quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur. Polluerat stupro
sanctissimas religiones, senatus grauissima decreta perfregerat, pecunia se a
iudicibus palam redemerat, uexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu
pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat,
domum incenderat, liberos, coniugem meam uexarat, Cn- Pompeio nefarium bellum
indixerat, rnagistratuum priuatorumque caedis effecerat, domum mei fratris
incenderat, uastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat. Instabat,
urgebat. Capere eius amentiam ciuitas, Italia, prouinciae, regna non poterant.
Incidebantur iam domi leges, quae nos seruis nostris addicerent. Nihil erat
cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret. 88.
Obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum, qui obstare
poterat, nouo reditu in gratiam quasi deuinctum arbitrabatur: Caesaris potentiam
suam esse dicebat: bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat.
[33] XXXIII. Hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso
dederunt, ut huic faceret insidias. Aliter perire pestis illa non potuit:
numquam illum res publica suo iure esset ulta. Senatus (credo) praetorem eum
circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in priuato eodem hoc aliquid
profecerat. 89. An consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum,
Milone occiso habuisset suos consules: deinde quis in eo praetore consul fortis
esset, per quem tribunum uirtutem consularem crudelissime uexatam esse
meminisset? Oppressisset omnia, possideret, teneret: lege noua {quae est inuenta
apud eum cum reliquis legibus Clodianis} seruos nostros libertos suos fecisset:
postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent, ut homo effeminatus
fortissimum uirum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.
90. An ille praetor, ille uero consul, -- si modo haec templa atque ipsa moenia
stare eo uiuo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, -- ille denique
uiuus mali nihil fecisset, qui mortuus, uno ex suis satellitibus {Sex. Clodio}
duce, curiam incenderit? Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius
uidimus? Templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput
urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab uniuerso populo concessam
uni ordini, inflammari, exscindi, funestari? neque id fieri a multitudine
imperita -- quamquam esset miserum id ipsum -- sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit
ustor pro mortuo, quid signifer pro uiuo non esset ausus? In curiam potissimum
abiecit, ut eam mortuus incenderet, quam uiuus euerterat. 91. Et sunt qui de uia
Appia querantur, taceant de curia! et qui ab eo spirante forum putent potuisse
defendi, cuius non restiterit cadaueri curia! Excitate, excitate ipsum, si
potestis, a mortuis. Frangetis impetum uiui, cuius uix sustinetis furias
insepulti? Nisi uero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam cucurrerunt, cum
falcibus ad Castoris, cum gladiis toto foro uolitarunt. Caedi uidistis populum
Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M- Caelius,
tribunus plebis, uir et in re publica fortissimus, et in suscepta causa
firmissimus, et bonorum uoluntati et auctoritati senatus deditus, et in hac
Milonis siue inuidia siue fortuna singulari, diuina et incredibili fide.
[34] XXXIV. 92. Sed iam satis multa de causa: extra causam etiam nimis fortasse
multa. Quid restat nisi ut orem obtesterque uos, iudices, ut eam misericordiam
tribuatis fortissimo uiro, quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et
imploro et eco? Nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis
Milonis, si uoltum semper eundem, si uocem, si orationem stabilem ac non mutatam
uidetis, hoc minus ei parcere: hand scio an multo sit etiam adiuuandus magis.
Etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque
fortuna timidos atque supplices et ut uiuere liceat obsecrantis etiam odisse
solemus, fortis atque animosos et se acriter ipsos morti offerentis seruare
cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam
qui illam efflagitant, -- quanto hoc magis in fortissimis ciuibus facere debemus?
93. Me quidem, iudices, exanimant et interimunt hac uoces Milonis, quas audio
adsidue et quibus intersum cotidie. 'Valeant,' inquit, -- ualeant ciues mei: sint
incolumes, sint florentes, sint beati: stet haec urbs praeclara mihique patria
carissima, quoquo modo erit merita de me. Tranquilla re publica mei ciues,
quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen
perfruantur. Ego cedam atque abibo: si mihi bona re publica frui non licuerit,
at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam ciuitatem, in ea
conquiescam. 94. O frustra, 'inquit,' mihi suscepti labores! O spes fallaces et
cogitationes inanes meae! Ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui
dedissem, quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis, quorum uires erant
debiles, bonis uiris, qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi
umquam bonorum praesidium defuturum putarem? ego cum te' -- mecum enim saepissime
loquitur -- 'patriae reddidissem, mihi putarem in patria non futurum locum? Ubi
nunc senatus est, quem secuti sumus? ubi equites Romani illi,' inquit,
'tui? ubi studia municipiorum? ubi Italiae uoces? ubi denique tua illa, M-
Tulli, quae plurimis fuit auxilio, uox atque defensio? mihine ea soli, qui pro
te totiens morti me obtuli, nihil potest opitulari?'
[35] XXXV. 95. Nec uero haec, iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur
uoltu quo uidetis. Negat enim, negat ingratis ciuibus fecisse se quae fecerit;
timidis et omnia circumspicientibus pericula non negat. Plebem et infimam
multitudinem, quae P- Clodio duce fortunis uestris imminebat, eam, quo tutior
esset uestra uita, se fecisse commemorat ut non modo uirtute flecteret, sed
etiam tribus suis patrimoniis deleniret; nec timet ne, cum plebem muneribus
placarit, uos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga
se beneuolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, uestras uero et
uestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna
dederit, se secum ablaturum esse dicit. 96. Meminit etiam sibi uocem praeconis
modo defuisse, quam minime desiderarit; populi uero cunctis suffragiis, quod
unum cupierit, se consulem declaratum: nunc denique, si haec contra se sint
futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. Addit haec, quae
certe uera sunt: fortis et sapientis uiros non tam praemia sequi solere recte
factorum, quam ipsa recte facta; se nihil in uita nisi praeclarissime fecisse,
si quidem nihil sit praestabilius uiro quam periculis patriam liberare; beatos
esse quibus ea res honori fuerit a suis ciuibus, 97. nec tamen eos miseros qui
beneficio ciuis suos uicerint; sed tamen ex omnibus praemiis uirtutis, si esset
habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam: esse hanc unam quae
breuitatem uitae posteritatis memoria consolaretur; quae efficeret ut absentes
adessemus, mortui uiueremus; hanc denique esse, cuius gradibus etiam in caelum
homines uiderentur ascendere. 98.'De me,' inquit, 'semper populus Romanus,
semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet uetustas. Quin hoc
tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces inuidiae meae subiciantur, tamen
omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni
sermone celebramur.' Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies:
centesima lux est haec ab interitu P- Clodi, et (opinor) altera. Qua fines
imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo, sed etiam laetitia
peragrauit. Quam ob rem 'Ubi corpus hoc sit non,' inquit, 'laboro, quoniam
omnibus in terris et iam uersatur et semper habitabit nominis mei gloria.'
[36] XXXVI. 99. Haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego
tecum, Milo: 'Te quidem, cum isto animo es, satis laudare non possum; sed, quo
est ista magis diuina uirtus, eo maiore a te dolore diuellor. Nec uero, si mihi
eriperis, reliqua est illa tamen ad consolandum querella, ut eis irasci possim,
a quibus tantum uolnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed
amicissimi; non male aliquando de me meriti, sed semper optime.' Nullum umquam,
iudices, mihi tantum dolorem inuretis -- etsi quis potest esse tantus? -sed ne
hunc quidem ipsum, ut obliuiscar quanti me semper feceritis. Quae si uos cepit
obliuio, aut si in me aliquid offendistis, cur non id meo capite potius luitur
quam Milonis? Praeclare enim uixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc
tantum mali uidero. 100. Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T- Anni,
nullum a ille amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. Ego
inimicitias potentium pro te appetiui; ego meum saepe corpus et uitam obieci
armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas
meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli: hoc denique
ipso die, si quae uis est parata, si quae dimicatio capitis futura, deposco.
Quid iam restat? Quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis, nisi ut eam
fortunam, quaecumque erit tua, ducam meam? Non recuso, non abnuo; uosque
obsecro, iudices, ut uestra beneficia, quae in me contulistis, aut in huius
salute augeatis, aut in eiusdem exitio occasura esse uideatis.
[37] XXXVII. 101. His lacrimis non mouetur Milo. Est quodam incredibili robore animi.
Exsilium ibi esse putat, ubi uirtuti non sit locus; mortem naturae finem esse,
non poenam. Sed hic ea mente qua natus est. Quid uos, iudices? quo tandem animo
eritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eicietis? et erit dignior locus in
terris ullus qui hanc uirtutem excipiat, quam hic qui procreauit? Vos, uos
appello, fortissimi uiri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis: uos in
uiri et in ciuis inuicti appello periculo, centuriones, uosque milites: uobis
non modo inspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus, haec
tanta uirtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? 102. O me
miserum! O me infelicem! Reuocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos: ego
te in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis, qui
te parentem alterum putant? Quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti
mecum temporum illorum? Mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per
quos nostram ille seruasset? At in qua causa non potuisse? quae est grata
gentibus . . . non potuisse? eis qui maxime P- Clodi morte acquierunt: quo
deprecante? me. 103. Quodnam ego concepi tantum scelus, aut quod in me tantum
facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagaui, patefeci,
protuli, exstinxi? Omnes in me meosque redundant ex fonte illo dolores. Quid me
reducem esse uoluistis? an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem
restitutus? Nolite, obsecro uos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit
ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse, si distrahar ab
his, per quos restitutus sum?
[38] XXXVIII. Utinam di immortales fecissent -- pace tua, patria, dixerim; metuo enim
ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie -utinam P- Clodius non modo
uiueret, sed etiam praetor, consul, dictator esset, potius quam hoc spectaculum
uiderem! 104. O di immortales! fortem et a uobis, iudices, conseruandum uirum!
'Minime, minime,' inquit. 'Immo uero poenas ille debitas luerit: nos subeamus,
si ita necesse est, non debitas.' Hicine uir, patriae natus, usquam nisi in
patria morietur? aut, si forte, pro patria? Huius uos animi monumenta
retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? Hunc sua
quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a uobis ad se
uocabunt? 105. O terram illam beatam, quae hunc uirum exceperit: hanc ingratam,
si eiecerit; miseram, si amiserit!
Sed finis sit: neque enim prae lacrimis iam loqui possum, et hic se lacrimis
defendi uetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod
sentietis id audeatis. Vestram uirtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is
maxime probabit, qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et
fortissimum quemque elegit.
|