[0] PRO CN- PLANCIO ORATIO.
[1] (I) (1) Cum propter egregiam et singularem Cn- Planci, iudices, in mea salute
custodienda fidem tam multos et bonos uiros eius honori uiderem esse fautores,
capiebam animo non mediocrem uoluptatem quod, cuius officium mihi saluti
fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari uidebam. Cum autem audirem meos
partim inimicos, partim inuidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem
aduersariam esse in iudicio Cn- Plancio quae in petitione fuisset adiutrix,
dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset
infestior quod is meam salutem atque uitam sua beniuolentia praesidio
custodiaque texisset. (2) nunc autem uester, iudices, conspectus et consessus
iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque
uestrum. uideo enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius
non exstet in me summum meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici
sempiterna. itaque non extimesco ne Cn- Plancio custodia meae salutis apud eos
obsit qui me ipsi maxime saluum uidere uoluerunt, saepiusque, iudices, mihi
uenit in mentem admirandum esse M- Laterensem, hominem studiosissimum et
dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse quam metuendum
ne uobis id ille magna ratione fecisse uideatur. (3) quamquam mihi non sumo
tantum neque adrogo, iudices, ut Cn- Plancium suis erga me meritis impunitatem
consecutum putem. Nisi eius integerrimam uitam, modestissimos mores, summam
fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo;
sin omnia praestitero quae sunt a bonis uiris exspectanda, petam, iudices, a
uobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei uos uestram
misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac
causa maiores suscipio quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi
non solum pro Cn- Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam
tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re
reoque dixerunt.
[2] (II) (4) quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc
seiunctum sit, non me id magno opere conturbat; non enim timeo ne, quia perraro
grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id
mihi criminosum esse possit. quae uero ita sunt agitata ab illis ut aut merita
Cn- Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si
essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud uos esse
debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et
tum denique cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus sua quam
recordatione meorum temporum defensus esse uideatur. (5) sed mihi in causa
facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio
proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere,
tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. uetus est
enim lex illa iustae ueraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem
amici semper uelint, neque est ullum amicitiae certius uinculum quam consensus
et societas consiliorum et uoluntatum. mihi autem non id est in hac re
molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa
contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum uidetur facienda esse
contentio. (6) quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se
uirtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. ita, si cedo illius
ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura
facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est; sin hunc illi
antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me
flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi
hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar,
aut optime de me meriti salus deserenda.
[3] (III) sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear in causa, si
te aut a Plancio aut ab ullo dignitate potuisse superari dixero. itaque discedam
ab ea contentione ad quam tu me uocas et ueniam ad illam ad quam me causa ipsa
deducit. (7) quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum?
fortasse non numquam est; utinam uero semper esset! sed est perraro et, si
quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi
putat; his leuioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur, non
eis ornamentis quae esse in te uidemus. nam quod ad populum pertinet, semper
dignitatis iniquus iudex est qui aut inuidet aut fauet. quamquam nihil potes in
te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit
commune cum Plancio. (8) sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de
iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a
populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui
praeteritus non est. nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere
non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod
multo etiam minus esset ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui
ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a uobis ut eius
exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis. itaque iam quoniam
qua nolui ianua sum ingressus in causam, sperare uideor tantum afuturam esse
orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod
iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia
coner attingere.
[4] (IV) (9) tu continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam, tu uirtutem,
tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos
esse et abiectos et repudiatos putas? uide tandem, Laterensis, quantum ego a te
dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in ciuitate uiri boni,
sapientes, iusti, graues, qui te indignum aedilitate iudicauissent, grauius de
te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse
uideatur. non enim comitiis iudicat semper populus, sed mouetur plerumque
gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam si
iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non
numquam et quadam etiam temeritate. non est enim consilium in uolgo, non ratio,
non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset
ferenda, non semper laudanda dixerunt. qua re, cum te aedilem fieri oportuisse
dicis, populi culpam, non competitoris accusas. (10) Vt fueris dignior quam
Plancius - de quo ipso tecum ita contendam paulo post ut conseruem dignitatem
tuam - sed ut fueris dignior, non competitor a quo es uictus, sed populus a quo
es praeteritus, in culpa est. in quo illud primum debes putare, comitiis,
praesertim aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita illa, non
enucleata esse suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique ipsi debeant
considerare saepius quam quid cuique a re publica debeatur. sin autem mauis esse
iudicium, non tibi id rescindendum est sed ferendum.
[5] (V) (12) uenio nunc ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius
quam mea disputem. qui si tecum congrediatur et si una loqui uoce possit, haec
dicat: 'ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni
uiri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat quam ad eum qui
mihi non nimis submisse supplicarat.' respondebis, credo, te splendore et
uetustate familiae fretum non ualde ambiendum putasse. at uero te ille ad sua
instituta suorumque maiorum exempla reuocabit; semper se dicet rogari uoluisse,
semper sibi supplicari; se M- Seium, qui ne equestrem quidem splendorem
incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo,
innocentissimo, eloquentissimo, M- Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q-
Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo uiro, non dico C-
Serranum, stultissimum hominem - fuit enim tamen nobilis - non C- Fimbriam, nouum
hominem - fuit enim et animi satis magni et consili - sed Cn- Mallium, non solum
ignobilem uerum sine uirtute, sine ingenio, uita etiam contempta ac sordida.
'desiderarunt te,' inquit, 'oculi mei, cum tu esses Cyrenis; (13) me enim quam
socios tua frui uirtute malebam, et quo plus intererat, eo plus aberat a me, cum
te non uidebam. deinde sitientem me uirtutis tuae deseruisti ac reliquisti.
coeperas enim petere tribunatum pl. temporibus eis quae istam eloquentiam et
uirtutem requirebant; quam petitionem cum reliquisses, si hoc indicasti, tanta
in tempestate te gubernare non posse, de uirtute tua dubitaui, si nolle, de
uoluntate; sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reseruasti, ego
quoque,' inquiet populus Romanus, 'ad ea te tempora reuocaui ad quae tu te ipse
seruaras. pete igitur eum magistratum in quo mihi magnae utilitati esse possis;
aediles quicumque erunt, idem mihi sunt ludi parati; tribuni pl. permagni
interest qui sint. qua re aut redde mihi quod ostenderas, aut si, quod mea minus
interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam
neglegenter petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequare,
condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare.'
[6] (VI) (14) haec populi oratio est, mea uero, Laterensis, haec: qua re uictus sis
non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis uictus. nam si,
quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens
oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est quod populo supplicetur,
nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut
qui sint professi uidero, dicam: 'hic familia consulari est, ille praetoria;
(15) reliquos uideo esse ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt omnes
aeque boni uiri atque integri, sed seruari necesse est gradus; cedat consulari
generi praetorium, ne contendat cum praetorio nomine equester locus.' sublata
sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas
populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut
plerumque euenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac uarietas
comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse
miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum,
sic efferuescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem
recedant, tamen nos <in> impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et
consilium et rationem requiremus? (16) qua re noli me ad contentionem uestrum
uocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit
hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut quod uelint faciant, promittant
autem quod rogentur, cur tu id in iudicio ut fiat exprimis quod non fit in
campo? 'hic quam ille dignior' perquam graue est dictu. quo modo igitur est
aequius? sic credo, quod agitur, quod satis est iudici: 'hic factus est.' 'cur
iste potius quam ego?' uel nescio uel non dico uel denique quod mihi grauissimum
esset, si dicerem, sed impune tamen deberem dicere: 'non recte.' nam quid
adsequerere, si illa extrema defensione uterer, populum quod uoluisset fecisse,
non quod debuisset?
[7] (VII) (17) quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et doceo Cn-
Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo uenisse cursu qui semper patuerit
hominibus ortis hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae
contentionem uestrum, quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam
aliquando crimenque deducere? si, quod equitis Romani filius est, inferior esse
debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiuerunt. nihil dico amplius; hoc
tamen miror cur huic potissimum irascare qui longissime a te afuit. equidem, si
quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra uia,
cum ego ad Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque
incidit. tu neque Q- Pedio, forti uiro, suscenses neque huic A- Plotio,
ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimouit potius quam ab eis
qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas. (18) sed tamen haec tibi est
prima cum Plancio generis uestri familiaeque contentio, qua abs te uincitur; cur
enim non confitear quod necesse est? sed non hic magis quam ego a meis
competitoribus et alias et in consulatus petitione uincebar. sed uide ne haec
ipsa quae despicis huic suffragata sint. sic enim conferamus. est tuum nomen
utraque familia consulare. num dubitas igitur quin omnes qui fauent nobilitati,
qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus uestris ducuntur,
te aedilem fecerint? equidem non dubito. sed si parum multi sunt qui nobilitatem
ament, num ista est nostra culpa? etenim ad caput et ad fontem generis utriusque
ueniamus.
[8] (VIII) (19) tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt plurimae
familiae consulares, in quibus est etiam Iuuentia - tot ex reliquis municipiis
omnibus non sunt - hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam
honorata, non tam suburbana. quantum interesse uis ad rationem petendi? primum
utrum magis fauere putas Atinatis an Tusculanos suis? alteri - scire enim hoc
propter uicinitatem facile possum - cum huius ornatissimi atque optimi uiri, Cn-
Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem uiderunt, quod primus ille non modo in
eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum
in modum laetati sunt; alteros - credo, quia refertum est municipium
consularibus, nam maliuolos non esse certo scio - numquam intellexi uehementius
suorum honore laetari. habemus hoc nos, habent nostra municipia. (20) quid ego
de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam montesque
fauerunt. num quando uides Tusculanum aliquem de M- Catone illo in omni uirtute
principe, num de Ti- Coruncanio municipe suo, num de tot Fuluiis gloriari?
uerbum nemo facit. at in quemcumque Arpinatem incideris, etiam si nolis, erit
tamen tibi fortasse etiam de nobis aliquid, sed certe de C- Mario audiendum.
primum igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in hominibus
iam saturatis honoribus esse potuerunt. (21) deinde tui municipes sunt illi
quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus
conferantur; huius praefectura plena uirorum fortissimorum, sic ut nulla tota
Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem uidetis, iudices,
in squalore et luctu supplicem uobis. hi tot equites Romani, tot tribuni
aerarii - nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit - quid
roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non <modo> enim tribum
Teretinam, de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed
solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt. nam municipia
coniunctione etiam uicinitatis uehementer mouentur.
[9] (IX) (22) omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi
Atinatibus. laudanda est uel etiam amanda uicinitas retinens ueterem illum
offici morem, non infuscata maliuolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa, non
fallax, non erudita artificio simulationis uel suburbano uel etiam urbano. nemo
Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas. tractus
ille celeberrimus Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita aspera et
montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari,
se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites
Romani publice cum legatione <et> testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine
quam tum erant studio. etenim est grauius spoliari fortunis quam non augeri
dignitate. (23) ergo ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi
maiores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi uerum etiam
uicinitatis genere uincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bouillana
uicinitas adiuuabat, quibus e municipiis uix iam qui carnem Latinis petant
reperiuntur. adiungamus, si uis, id quod tu huic obesse etiam putas, patrem
publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim
equitum Romanorum, ornamentum ciuitatis, firmamentum rei publicae publicanorum
ordine continetur. (24) quis est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in
honore Planci singulare? neque iniuria, uel quod erat pater is qui est princeps
iam diu publicanorum, uel quod is ab sociis unice diligebatur, uel quod
diligentissime rogabat, uel quia pro filio supplicabat, uel quod huius ipsius in
illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, uel quod illi
in hoc ornando ordinem se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.
[10] (X) aliquid praeterea - timide dicam, sed tamen dicendum est - non enim opibus,
non inuidiosa gratia, non potentia uix ferenda, sed commemoratione benefici, sed
misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. appellaui populum
tributim, submisi me et supplicaui; ultro me hercule se mihi etiam offerentis,
ultro pollicentis rogaui. ualuit causa rogandi, non gratia. (25) nec si uir
amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut
dicis, non impetrauit, ego sum adrogans quod me ualuisse dico. nam ut omittam
illud quod ego pro eo laborabam qui ualebat ipse per sese, rogatio ipsa semper
est gratiosissima quae est officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enim
ego sic rogabam ut petere uiderer, quia familiaris esset meus, quia uicinus,
quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi
salutis meae. non potentia mea sed causa rogationis fuit gratiosa. nemo mea
restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia
grata fuerit. (26) etenim si ante reditum meum Cn- Plancio se uolgo uiri boni,
cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis honori
fuisset, ei meas praesentis preces non putas profuisse? an Minturnenses coloni,
quod C- Marium e ciuili ferro atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto
receperunt, quod fessum inedia fluctibusque recrearunt, quod uiaticum
congesserunt, quod nauigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam
seruarat uotis, ominibus lacrimisque prosecuti sunt, aeterna in laude uersantur;
Plancio, quod me uel ui pulsum uel ratione cedentem receperit, iuuerit,
custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quem reducerent,
conseruarit, honori hanc fidem, misericordiam, uirtutem fuisse miraris?
[11] (XI) (27) uitia me hercule Cn- Planci res eae de quibus dixi tegere potuerunt,
ne tu in ea uita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse
mirere. hic est enim qui adulescentulus cum A- Torquato profectus in Africam sic
ab illo grauissimo et sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo uiro
dilectus est ut et contuberni necessitudo et adulescentis modestissimi pudor
postulabat, quod, si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater
patruelis et socer, T- Torquatus, omni illi et uirtute et laude par, qui est
quidem cum illo maximis uinclis et propinquitatis et adfinitatis coniunctus, sed
ita magnis amoris ut illae necessitudinis causae leues esse uideantur. fuit in
Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q- Metelli; cui
cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se probatum sperare debet.
in ea prouincia legatus fuit C- Sacerdos, qua uirtute, qua constantia uir! L-
Flaccus, qui homo, qui ciuis! qualem hunc putent, adsiduitate testimonioque
declarant. (28) in Macedonia tribunus militum fuit, in eadem prouincia postea
quaestor. primum Macedonia sic eum diligit ut indicant hi principes ciuitatum
suarum; qui cum missi sint ob aliam causam, tamen huius repentino periculo
commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se
ciuitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandata confecerint.
L- uero Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in
parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere officiis beniuolentiaque
superarit. tribunus pl. fuit non fortasse tam uehemens quam isti quos tu iure
laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus
uehemens esset tribunus.
[12] (XII) (29) omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt
prolata, laudantur, ut uiuat cum suis, primum cum parente - nam meo iudicio
pietas fundamentum est omnium uirtutum - quem ueretur ut deum - neque enim multo
secus est parens liberis - amat uero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. quid
dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn- Saturnino,
ornatissimo uiro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum
uidetis luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse
uideor? quid de his tot uiris talibus quos uidetis ueste mutata? atque haec sunt
indicia, iudices, solida et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi
specie, sed domesticis inusta notis ueritatis. facilis est illa occursatio et
blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur,
non in manus sumitur. (30) omnibus igitur rebus ornatum hominem tam externis
quam domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine,
superiorem aliis, municipum, uicinorum, societatum studio, meorum temporum
memoria, parem uirtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris? hunc
tu uitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo
nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. 'bimaritum' appellas, ut uerba
etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in prouinciam aliquem dicis
libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto mendacium;
raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuuentute uetere quodam in
scaenicos iure maximeque oppidano. (31) O adulescentiam traductam eleganter, cui
quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus
aliquis e carcere. et quidem emissus per imprudentiam, emissus, ut cognostis,
necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu
requisitus. atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius uitam de
cuius uos pudore, religione, integritate dubitetis.
[13] (XIII) 'pater uero,' inquit, 'etiam obesse filio debet.' O uocem duram atque
indignam tua probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis, pater ut in
dimicatione fortunarum, pater ut apud talis uiros obesse filio debeat? qui si
esset turpissimus, si sordidissimus, tamen ipso nomine patrio ualeret apud
clementis iudices et misericordis; ualeret, inquam, communi sensu omnium et
dulcissima commendatione naturae. (32) sed cum sit Cn- Plancius is eques
Romanus, ea primum uetustate equestris nominis ut pater, ut auus, ut maiores
eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum
tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in legionibus P- Crassi
imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit,
ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus
iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil
umquam reprehensum sed laudata sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio
pater qui uel minus honestum et alienum tueri uel auctoritate sua uel gratia
possit? (33) 'asperius,' inquit, 'locutus est aliquid aliquando.' immo fortasse
liberius. 'at id ipsum,' inquit, 'non est ferendum.' ergo ei ferendi sunt qui
hoc queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos,
ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa ciuilibus
extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat? equitum ego
Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q- Scaeuolam, uirum
omnibus ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter et
libere dicta commemorem?
[14] (XIV) consuli P- Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio
domum decedens rogasset Granium quid tristis esset; an quod reiectae auctiones
essent: 'immo uero,' inquit, 'quod legationes.' idem tribuno pl. potentissimo
homini, M- Druso, et multa in re publica molienti, cum ille eum salutasset <et>,
ut fit, dixisset: 'quid agis, Grani?' respondit: 'immo uero tu, Druse, quid
agis?' ille L- Crassi, ille M- Antoni uoluntatem asperioribus facetiis saepe
perstrinxit impune: nunc usque eo est oppressa nostra adrogantia ciuitas ut,
quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit
concessa libertas. (34) quae enim umquam Plancio uox fuit contumeliae potius
quam doloris? quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam
propulsaret? Cum senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat
tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori
fuit publicanis, sed eum ipsum dolorem hic tulit paulo apertius. communis ille
sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis
quam ceteri et uoltu promptum habuit et lingua. (35) quamquam, iudices, - agnosco
enim ex me - permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur. ego
quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut contentione dicendi aut
lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum,
at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id dixisse dicunt. ego
autem, si quid est quod mihi scitum esse uideatur et homine ingenuo dignum atque
docto, non aspernor, stomachor cum aliorum non me digna in me conferuntur. nam
quod primus sciuit legem de publicanis tum cum uir amplissimus consul id illi
ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo
crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus
sciuit, utrum id sortis esse uis, an eius qui illam legem ferebat? si sortis,
nullum crimen est in casu; si consulis, <statuis> etiam hunc a summo uiro
principem esse ordinis iudicatum.
[15] (XV) (36) sed aliquando ueniamus ad causam. in qua tu nomine legis Liciniae,
quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges complexus es; neque enim quicquam
aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus. quod genus iudicum si est
aequum ulla in re nisi in hac tribuaria, non intellego quam ob rem senatus hoc
uno in genere tribus edi uoluerit ab accusatore neque eandem editionem
transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri
uoluerit iudicum alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret,
hoc tamen unum praetereundum putarit. (37) quid? huiusce rei tandem obscura
causa est, an et agitata tum cum ista in senatu res agebatur, et disputata
hesterno die copiosissime a Q- Hortensio, cui tum est senatus adsensus? hoc
igitur sensimus: 'cuiuscumque tribus largitor esset, et per hanc consensionem
quae magis honeste quam uere sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi
largitione corrumperet, eum maxime eis hominibus qui eius tribus essent esse
notum.' ita putauit senatus, cum reo tribus ederentur eae quas is largitione
deuinctas haberet, eosdem fore testis et iudices. acerbum omnino genus iudici
sed tamen, si uel sua uel ea quae maxime esset cuique coniuncta tribus ederetur,
uix recusandum.
[16] (XVI) (38) tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit
certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu
tribus uenditorem et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam
tribum profecto, seuerissimorum praesertim hominum et grauissimorum, edere
debuisti. at Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu
criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid
cum Oufentina, quid cum Clustumina? nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae
reiceretur, esse uoluisti. (39) dubitatis igitur, iudices, quin uos M-
Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de
ciuitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines
habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc obseruatas, non
largitione corruptas? quid enim potes dicere cur ista editio non summam habeat
acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus? (40) tu
deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos
inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec
opinante, inscio conuoces et tuos et tuorum amicorum necessarios, iniquos uel
meos uel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos
atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum
uideam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me ne quinque
quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas
causam de fortunis omnibus dicere? non enim, (41) si aut Plancius ita uixit ut
offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos
inuito te tamen ad iudices non ad carnifices ueniremus, idcirco ista editio per
se non acerba est.
[17] (XVII) an uero nuper clarissimi ciues nomen editicii iudicis non tulerunt, cum
ex cxxu iudicibus principibus equestris ordinis quinque et lxx reus reiceret, l
referret, omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos
neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum sed
ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus? (42) neque
ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo
discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit
populusque iussit, ita fecisses ut huic et suam et ab hoc obseruatas tribus
ederes, non modo non quererer, sed hunc eis iudicibus editis qui idem testes
esse possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo. Cum enim has
tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicauisti; fugisti
sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam
uersari maluisti. (43) 'Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat
uenalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud tribulis suos iudices?' immo
uero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut uero
etiam excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius
propter necessitudinem ac uicinitatem, suam uero certe edidisset. uel si
quaesitor huic edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C- Alfium quem
habet, cui notissimus esse debet, uicinum, tribulem, grauissimum hominem
iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea uoluntas erga Cn- Planci
salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat
non fuisse fugiendos tribulis huic iudices cui quaesitorem tribulem exoptandum
fuisse uideatis.
[18] (XVIII) (44) neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod <non> eas tribus
quibus erat hic maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non seruatum
senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres? sequestremne
Plancium? respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. an gratiosum? illi
libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis,
legibus istis quas senatus de ambitu sanciri uoluerit id esse actum ut
suffragatio, ut obseruantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt uiri boni qui
apud tribulis suos gratiosi esse uellent; (45) neque uero tam durus in plebem
noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc
liberis nostris interdicendum est, ne obseruent tribulis suos, ne diligant, ne
conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua
petitione respectent. haec enim plena sunt offici, plena obseruantiae, plena
etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae
tempora postulabant, et clarissimos uiros esse uidimus, et hodie esse uolumus
quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium, discriptio populi, suffragia
largitione deuincta seueritatem senatus et bonorum omnium uim ac dolorem
excitarent. haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse
Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, diuisisse; tum mirabor
te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse. tribulibus enim iudicibus non
modo seueritatem illorum, si ista uera sunt, sed ne uoltus quidem ferre
possemus. (46) hanc tu rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris
quorum in huius delicto cum scientia certissima, tum dolor grauissimus esse
debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc oneris
imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se diuinare malueris quam
eos qui scirent iudicare?
[19] (XIX) ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in
petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis uocas, officiosam
amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint, accusandos putas,
noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis
non esse adsecutum. nam ut ego doceo gratiosum esse in sua tribu Plancium, (47)
quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris
auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per patrem,
per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce
sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriauisse. quod si
non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare
esse gratiam, noli obseruantiam sancire poena. itaque haesitantem te in hoc
sodaliciorum tribuario crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua
desinamus aliquando, si uidetur, uolgari et peruagata declamatione contendere.
(48) sic enim tecum ago. quam tibi commodum est, unam tribum delige; tu doce, id
quod debes, per quem sequestrem, quo diuisore corrupta sit; ego, si id facere
non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem tulerit
docebo. estne haec uera contentio? placetne sic agi? num possum magis pedem
conferre, ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas, quid
tergiuersaris? etiam atque etiam insto atque urgeo, insector, posco atque adeo
flagito crimen. quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu
ostendito, si poteris, uitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque erit haec
alia ratio Plancio ac tibi, Laterensis. nam ut quas tribus tu tulisti, si iam ex
te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me
tibi ipsi aduersario cuiuscumque tribus rationem poposceris redditurum.
[20] (XX) (49) sed cur sic ago? quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius
designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in
rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere
coepit subito praeter opinionem omnium, ut, ne si cogitasset quidem largiri
quispiam, daretur spatium comparandi. uocatae tribus, latum suffragium,
diribitae <tabellae>. longe plurimum ualuit Plancius; nulla largitionis nec fuit
nec esse potuit suspicio. ain tandem? una centuria praerogatiua tantum habet
auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis ipsis
comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse
miraris, in quo non exigua pars populi, sed uniuersus populus uoluntatem suam
declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis
fuerint praerogatiua? quo quidem tempore, (50) Laterensis, si id facere
uoluisses, aut si grauitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe
fecerunt, ut, cum minus ualuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis
comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili
supplicarent, non dubito quin omnis ad te conuersura <se> fuerit multitudo.
numquam enim fere nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo Romano
supplex repudiata est. sed si tibi grauitas tua et magnitudo animi pluris fuit,
sicuti esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris,
desiderare id quod minoris putaris. equidem primum ut honore dignus essem maxime
semper laboraui, secundo ut existimarer; tertium mihi fuit illud quod plerisque
primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati
populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.
[21] (XXI) (51) quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo
atque optimo uiro, patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari atque illud
caue potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis uiris
reprendatur. uidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, uiuo
fratre suo, potentissimo et clarissimo ciui, C- Claudio, aedilem non esse factum
et eundem sine repulsa factum esse consulem; uidit hominem sibi maxime
coniunctum, egregium uirum, L- Volcatium, uidit M- Pisonem ista in aedilitate
offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. auus uero
tuus et P- Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo ciue neminem ego
statuo in hac re publica fortiorem, et C- Mari, qui duabus aedilitatis acceptis
repulsis septiens consul est factus, et L- Caesaris, Cn- Octaui, M- Tulli, quos
omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos. (52) sed quid ego
aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui
praeteriti essent benigne a populo factum uideretur. tribunus militum L-
Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor C- Caelius, clarissimus ac
fortissimus adulescens, tribuni pl- P- Rutilius Rufus, C- Fimbria, C- Cassius,
Cn- Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus esse. quae
tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque uero quo
te liberent aliqua culpa, quam tu uereris ne a te suscepta uideatur, sed ut te
ad istum cursum tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. nihil est
enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. <detractum> dico; si me hercule
uere quod accidit interpretari uelis, est aliquid etiam de uirtute significatum tua.
[22] (XXII) noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius petitionis
tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti. denuntiasti homo adulescens quid de
summa re publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus,
sed apertius quam uel ambitionis uel aetatis tuae ratio postulabat. (53) quam ob
rem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos tuus ille
fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse nunc tuo loco demouere
potuerunt, prouidentem autem et praecauentem numquam certe mouebunt. an te illa
argumenta duxerunt? 'dubitatis,' inquit, 'quin coitio facta sit, cum tribus
plerasque cum Plotio tulerit Plancius?' an una fieri potuerunt, si una tribus
non tulissent? 'at non nullas punctis paene totidem.' quippe, cum iam facti
prope superioribus comitiis declaratique uenissent. quamquam ne id quidem
suspicionem coitionis habuerit. neque enim umquam maiores nostri sortitionem
constituissent aediliciam, nisi uiderent accidere posse ut competitores pares
suffragiis essent. (54) et ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio,
Teretinam <a> Plancio tibi esse concessam; nunc ab utroque eas auolsas, ne in
angustum uenirent. quam conuenit nondum cognita populi uoluntate hos quos iam
tum coniunctos fuisse dicis iacturam suarum tribuum, quo uos adiuuaremini,
fecisse; eosdem, cum iam essent experti quid ualerent, restrictos et tenacis
fuisse? etenim uerebantur, credo, angustias. quasi res in contentionem aut in
discrimen aliquod posset uenire. sed tamen tu A- Plotium, uirum ornatissimum, in
idem crimen uocando indicas eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. nam
quod questus es pluris te testis habere de Voltinia quam quot in ea tribu puncta
tuleris, indicas aut eos testis te producere qui, quia nummos acceperint, te
praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.
[23] (XXIII) (55) illud uero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse
dixisti caluit re recenti, nunc in causa refrixit. neque enim qui illi nummi
fuerint nec quae tribus nec qui diuisor ostendis. atque is quidem eductus ad
consules qui tum in crimen uocabatur se inique a tuis iactatum grauiter
querebatur. qui si erat diuisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs
te reus non est factus? cur non eius damnatione aliquid ad hoc iudicium
praeiudici comparasti? sed neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te
ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitauit. magnae sunt in te
opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis
tuae. multi huic inuident, multis etiam pater, optimus uir, nimium retinens
equestris iuris et libertatis uidetur; multi etiam communes inimici reorum
omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moueant animos
iudicum suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob
eam causam dignitatem quam uolunt consequantur. (56) quibuscum me, iudices,
pugnantem more meo pristino non uidebitis; non quo mihi fas sit quicquam
defugere quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id persequi
uoce quod uos mente uideatis, et quod ita de me meriti sunt illi ipsi quos ego
testis uideo paratos ut eorum reprehensionem uos uestrae prudentiae adsumere,
meae modestiae remittere debeatis. illud unum uos magno opere oro atque obsecro,
iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis
auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni fortunas innocentium
subiciendas putetis. (57) multi amici accusatoris, non nulli etiam nostri
iniqui, multi communes obtrectatores atque omnium inuidi multa finxerunt. nihil
est autem tam uolucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius
excipitur, latius dissipatur. neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut
neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit,
aut si quid erit eius modi ut non exstet auctor, qui audierit <autem> aut ita
neglegens uobis esse uidebitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita leuem
habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa uox uolgaris 'audiui'
ne quid innocenti reo noceat oramus.
[24] (XXIV) (58) sed uenio iam ad L- Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne
illum quidem Iuuentium tecum expostulaui, quem ille omni et humanitate et
uirtute ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in
quo, Cassi, si ita tibi respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse
qui id nobis narraret, praesertim mortuo Congo, non, ut opinor, admirere, cum
ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum audisse
confitear. et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis
Romani uel studio uel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos
et ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae
pleraque de ipso me fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me
reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt. (59) Quaesisti utrum mihi
putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores uiam an
futuram esse filio meo, quia esset familia consulari. ego uero quamquam illi
omnia malo quam mihi, tamen honorum aditus numquam illi faciliores optaui quam
mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores
quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo
praecipere - quamquam ad praecepta aetas non est grauis - quae rex ille a Ioue
ortus suis praecepit filiis: uigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis.
id quod multi inuideant - Nostis cetera. nonne, quae scripsit grauis et
ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed
ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem excitaret?
[25] (XXV) (60) quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn- Scipionis fuisset filius.
magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret, quod ei minus inuideretur.
etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae dispares.
quis nostrum se dicit M- Curio, quis C- Fabricio, quis C- Duellio parem,
quis <A-> Atilio Calatino, quis Cn- et P- Scipionibus, quis Africano, Marcello,
maximo? tamen eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. etenim in uirtute
multi sunt adscensus, ut is maxime gloria excellat qui uirtute plurimum
praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti
fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres, uix decimam partem reperies
gloria dignam. sed nemo umquam sic egit ut tu: 'cur iste fit consul? quid potuit
amplius, si L- Brutus esset, qui ciuitatem dominatu regio liberauit?' honore
nihil amplius, laude multum. sic igitur Plancius nihilo minus quaestor est
factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco natus, sed haec pari
loco orti sunt innumerabiles alii consecuti. (61) profers triumphos T- Didi et
C- Mari et quaeris quid simile in Plancio. quasi uero isti quos commemoras
propterea magistratus ceperint quod triumpharant, et non, quia commissi sunt eis
magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, <propterea triumpharint>.
rogas quae castra uiderit; qui et miles in Creta hoc imperatore et tribunus in
Macedonia militum fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis
quantum in me custodiendum transferre maluerit. quaeris num disertus sit. (62)
immo, id quod secundum est, ne sibi quidem uidetur. num iuris consultus. quasi
quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius
modi artes in eis reprehenduntur qui, cum professi sunt, satis facere non
possunt, non in eis qui se afuisse ab istis studiis confitentur. uirtus,
probitas, integritas in candidato, non linguae uolubilitas, non ars, non
scientia requiri solet. Vt nos in mancipiis parandis quamuis frugi hominem si
pro fabro aut pro tectore emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in
emendo secuti sumus forte nesciunt, sin autem emimus quem uilicum imponeremus,
quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, uigilantiam
esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae
uilicos; in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, uirtute
eorum et innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque
iuris peritus est, ut eos numeres qui uolunt esse? quod si praeterea nemo est
honore dignus, quidnam tot optimis et ornatissimis ciuibus est futurum?
[26] (XXVI) (63) iubes Plancium de uitiis Laterensis dicere. nihil potest nisi eum
nimis in se iracundum putauisse. idem effers Laterensem laudibus. facile patior
id te agere multis uerbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem
tam diu dicere quod ego defensor sine periculo possim confiteri. atqui non modo
confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non
enumeres, alia quaedam inania et leuia conquiras. 'Praeneste fecisse ludos.'
quid? alii quaestores nonne fecerunt? 'Cyrenis liberalem in publicanos, iustum
in socios fuisse.' quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut uix ea quae fiunt
in prouinciis audiantur. (64) non uereor ne mihi aliquid, iudices, uidear
adrogare, si de quaestura mea dixero. quamuis enim illa floruerit, tamen eum me
postea fuisse in maximis imperiis arbitror ut non ita multum mihi gloriae sit ex
quaesturae laude repetendum. sed tamen non uereor ne quis audeat dicere ullius
in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratiorem fuisse. uere me hercule hoc
dicam: sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea
loqui. frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis,
mercatoribus iustus, mancipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram uisus
in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me
inauditi. (65) itaque hac spe decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia
delaturum putarem. at ego cum casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e
prouincia Puteolos forte uenissem, cum plurimi et lautissimi in eis locis solent
esse, concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem
et num quidnam esset noui. cui cum respondissem me e prouincia decedere: 'etiam
me hercule,' inquit, 'ut opinor, ex Africa.'
huic ego iam stomachans fastidiose: 'immo ex Sicilia,' inquam. tum
quidam, quasi qui omnia sciret: 'quid? tu nescis,' inquit, 'hunc quaestorem
Syracusis fuisse?' quid multa? destiti stomachari et me unum ex eis feci qui ad
aquas uenissent.
[27] (XXVII) (66) sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam
si mihi tum essent omnes gratulati. nam postea quam sensi populi Romani auris
hebetiores, oculos autem esse acris atque acutos, destiti quid de me audituri
essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me uiderent, habitaui
in oculis, pressi forum; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus
absterruit. ecquid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium
quidem umquam otiosum? nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere
orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis et feriis, ne omnino umquam
essem otiosus. etenim M- Catonis illud quod in principio scripsit Originum
suarum semper magnificum et praeclarum putaui, 'clarorum uirorum atque magnorum
non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.' itaque si quam habeo
laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque
priuata consilia publici quoque casus comprobauerunt, ut etiam summa res publica
mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe seruanda. (67) eadem igitur, Cassi, uia
munita Laterensi est, idem uirtuti cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod
ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius egregia uirtus adiuuabitur
commendatione maiorum. sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit nisi
sorte, lege, necessitate; non ualuit rebus isdem quibus fortasse non nulli, at
ualuit adsiduitate, ualuit obseruandis amicis, ualuit liberalitate; fuit in
oculis, petiuit, ea est usus ratione uitae qua minima inuidia noui homines
plurimi sunt eosdem honores consecuti.
[28] (XXVIII) (68) nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis
omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus
fateor. sed etiam ei quibus ego debeo boni uiri et ciues comitiis aediliciis
aliquid se meo nomine Plancio debere dicebant. uerum fac me multis debere et in
eis Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies
uenerit, hoc nomen quod urget nunc cum petitur dissoluere? quamquam dissimilis
est pecuniae debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissoluit, statim non habet id
quod reddidit; qui autem debet, is retinet alienum; gratiam autem et qui refert
habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. neque ego nunc Plancio desinam
debere, si hoc soluero, nec minus ei redderem uoluntate ipsa, si hoc molestiae
non accidisset. quaeris a me, (69) Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est
carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest esse iucundius,
amplius quam quod pro Plancio facio facere possim, nec uides istorum ipsorum
caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam
neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius,
et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum per hunc me eis conseruatum esse
meminerim, huius meritum in me recorder. Opimium damnatum esse commemoras,
seruatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q- Metellus in
ciuitatem sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque
Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli Calidius.
[29] (XXIX) de Calidio tibi tantum respondeo quod ipse uidi, Q- Metellum Pium
consulem praetoriis comitiis petente Q- Calidio populo Romano supplicasse, cum
quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum suum et
familiae nobilissimae dicere. (70) quo loco quaero ex te num id in iudicio
Calidi putes quod ego in Planci facio, aut Metellum Pium, si Romae esse
potuisset, aut patrem eius, si uixisset, non fuisse facturum. nam Opimi quidem
calamitas utinam ex hominum memoria posset euelli! uolnus illud rei publicae,
dedecus huius imperi, turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est. quam
enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae nominandi sunt,
grauiorem potuerunt rei publicae infligere securim quam cum illum e ciuitate
eiecerunt qui praetor finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat?
at enim nimis ego magnum beneficium Planci facio et, (71) ut ais, id uerbis
exaggero. quasi uero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. 'quod
istius tantum meritum?' inquit; 'an quia te non iugulauit?' immo uero quia
iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos
meaeque uitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. posuit hoc idem
Laterensis. quam ob rem paulo post de isto plura dicam; de te tantum requiro,
utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse - quod fuit ullorum umquam
barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem? - an fuisse in eis aliquem aut
famae metum aut poenae quorum uidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in
delubris, uim in tota urbe uersari. Nisi forte existimas eos idcirco uitae meae
pepercisse quod de reditu meo nihil timerent. et quemquam putas fuisse tam
excordem qui uiuis his, stante urbe et curia rediturum me, si uiuerem, non
putaret? quam ob rem non debes is homo et is ciuis praedicare uitam meam, quae
fidelitate amicorum conseruata sit, inimicorum modestia non esse appetitam.
[30] (XXX) (72) respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse uehementer quam abs
te sum prouocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. nam
primum fuit illud asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et temporis
causa fingere. scilicet homo sapiens excogitaui quam ob rem uiderer maximis
benefici uinculis obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad
defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant
familiaritatis, uicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, uererer,
credo, ne turpiter facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem
defenderem. fingenda mihi fuit uidelicet causa peracuta ut ei quem mihi debere
oporteret ego me omnia debere dicerem. at id etiam gregarii milites faciunt
inuiti ut coronam dent ciuicam et se ab aliquo seruatos esse fateantur, non quo
turpe sit protectum in acie ex hostium manibus eripi - nam id accidere nisi forti
uiro et pugnanti comminus non potest - , sed onus benefici reformidant, quod
permagnum est alieno debere idem quod parenti. (73) ego, cum ceteri uera
beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati esse uideantur, eo me beneficio
obstrictum esse ementior cui ne referri quidem gratia posse uideatur? an hoc tu,
Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum uel periculum uitae
tuae mecum sociare uoluisses, cum me in illo tristi et acerbo luctu atque
discessu non lacrimis solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses,
cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque defendisses, sic
mecum semper egisti, te mihi remittere atque concedere ut omne studium meum in
Cn- Planci honore consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam ipsi gratum
esse dicebas. (74) nihil autem me noui, nihil temporis causa dicere, nonne etiam
est illa testis oratio quae est a me prima habita in senatu? in qua cum
perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent,
scelus autem esset quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui
causae nostrae duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi.
recitetur oratio, quae propter rei magnitudinem dicta de scripto est; in qua ego
homo astutus ei me dedebam cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti
seruitutem astringebam testimonio sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt
litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre uidear ad tempus aut eo genere
uti litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse
uideatur.
[31] (XXXI) (75) atque etiam clamitas, Laterensis: 'quo usque ista dicis? nihil in
Cispio profecisti; obsoletae iam sunt preces tuae.' de Cispio mihi igitur
obicies, quem ego de me bene meritum, quia te teste cognoram, te eodem auctore
defendi? et ei dices 'quo usque?' quem negas, quod pro Cispio contenderim,
impetrare potuisse? nam istius uerbi 'quo usque' haec poterat esse inuidia:
'datus est tibi ille, condonatus est ille; non facis finem; ferre non possumus.'
ei quidem qui pro uno laborarit <et> id ipsum non obtinuerit dici 'quo usque?'
inridentis magis est quam reprehendentis; nisi forte ego unus ita me gessi in
iudiciis, ita et cum his et inter hos uixi, is in causis patronus, is in re
publica ciuis et sum et semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a
iudicibus debeam umquam impetrare. (76) et mihi lacrimulam Cispiani iudici
obiectas. sic enim dixisti: 'uidi ego tuam lacrimulam.' uide quam me uerbi tui
paeniteat. non modo lacrimulam sed multas lacrimas et fletum cum singultu uidere
potuisti. an ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates, quas mecum
habebat, deposuisset meaeque salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei
putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in periculo non significarem dolorem
meum? (77) tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc
easdem uis inuidiosas uideri.
[32] (XXXII) negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti dignitati meae,
atque hoc loco, quod uerissime facere potes, L- Racili, fortissimi et
constantissimi uiri, diuina in me merita commemoras. cui quidem ego, sicut Cn-
Plancio, numquam dissimulaui me plurimum debere semperque prae me feram; nullas
enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque uitae dimicationes nec
pro re publica nec pro me defugiendas putauit. atque utinam quam ego sum in
illum gratus, tam licuisset per hominum uim et iniuriam populo Romano ei gratiam
referre! sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non
huic uoluntatem defuisse sed me, cum tantum iam Plancio deberem, Racili
beneficiis fuisse contentum. (78) an uero putas idcirco minus libenter iudices
mea causa esse facturos quod me esse gratum crimineris? an, cum patres
conscripti illo senatus consulto quod in monumento Mari factum est, quo mea
salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn- Plancio gratias egerint - unus
enim fuit de magistratibus defensor salutis meae - cui senatus pro me gratias
agendas putauit, ei ego a me referendam gratiam non putem? atque haec cum uides,
quo me tandem in te animo putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum,
tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam
pro dignitate defugerim? quo quidem etiam magis sum non dicam miser - nam hoc
quidem abhorret a uirtute uerbum - sed certe exercitus, non quia multis
debeo - leue enim est onus benefici gratia - , sed quia <nomina> saepe concurrunt,
propter aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem
tempore in omnis uerear ne uix possim gratus uideri. (79) sed ego haec meis
ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque
intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat.
[33] (XXXIII) agitur studium tuum uel etiam, si uis, existimatio, laus aedilitatis;
at Cn- Planci salus, patria, fortunae. saluum tu me esse cupisti; hic fecit
etiam ut esse possem. distineor tamen et diuellor dolore et in causa dispari
offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te
abiecero quam Cn- Planci salutem tradidero contentioni tuae. (80) etenim,
iudices, cum omnibus uirtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim
quam me et esse gratum et uideri. haec enim est una uirtus non solum maxima sed
etiam mater uirtutum omnium reliquarum. quid est pietas nisi uoluntas grata in
parentes? qui sunt boni ciues, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi
qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui
meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persoluunt?
quae potest esse uitae iucunditas sublatis amicitiis? quae porro amicitia potest
esse inter ingratos? (81) quis est nostrum liberaliter educatus cui non
educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ipse ille mutus
ubi alitus aut doctus est cum grata recordatione in mente uersetur? cuius opes
tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine multorum amicorum officiis
stare possint? quae certe sublata memoria et gratia nulla exstare possunt.
equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio sed etiam
beniuolentiae significatione adligari, nihil porro tam inhumanum, tam immane,
tam ferum quam committere ut beneficio non dicam indignus sed uictus esse
uideare. quae cum ita sint, (82) iam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini
meque in eo ipso in quo nihil potest esse nimium, quoniam ita tu uis, nimium
gratum esse concedam petamque a uobis, iudices, ut eum beneficio complectamini
quem qui reprehendit in eo reprehendit quod gratum praeter modum dicat esse.
neque enim illud ad neglegendam meam gratiam debet ualere quod dixit idem, uos
nec nocentis nec litigiosos esse, quo minus me apud uos ualere oporteret. quasi
uero in amicitia mea non haec praesidia, si quae forte sunt in me, parata semper
amicis esse maluerim quam necessaria. etenim ego de me tantum audeo dicere,
amicitiam meam uoluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque uehementer uitae
meae paeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut
nocenti.
[34] (XXXIV) (83) sed haec nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo
creber fuisti, te idcirco in ludos causam conicere noluisse ne ego mea
consuetudine aliquid de tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis
aedilibus ante fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti
ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id
praedixeris; sine tensis autem quid potero dicere? hic etiam addidisti me
idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse ut miserabiliores epilogos possem
dicere. non uobis uidetur cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori
discipulo disputare? (84) 'Rhodi enim,' inquit, 'ego non fui' - me uolt
fuisse - 'sed fui,' inquit - putabam in Vaccaeis dicturum - 'bis in Bithynia.' si
locus habet reprehensionis ansam aliquam, nescio cur seueriorem Nicaeam putes
quam Rhodum; si spectanda causa est, et tu in Bithynia summa cum dignitate
fuisti et ego Rhodi non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod nimium
multos defenderem, utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, uellent me
labore hoc leuare! sed fit uestra diligentia, qui causis ponderandis omnis fere
repudiatis, ut ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare
nihil possumus. (85) admonuisti etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod in
petitionem tuam dici potuisse; me id perdidisse. Vter igitur nostrum est
cupidior dicti? egone qui quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in
te dixeris? te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras misisse, quod mihi
meae quas ad aliquem misissem obfuissent. quas ego mihi obfuisse non intellego,
rei publicae uideo prodesse potuisse.
[35] (XXXV) (86) sed sunt haec leuiora, illa uero grauia atque magna, quod meum
discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare uoluisti.
dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego uero fateor me, quod
uiderim mihi auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. qui enim
status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit?
tribunicius me terror an consularis furor mouit? decertare mihi ferro magnum
fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro uiceram?
consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa
principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum
perdidit, alter uendidit, empti prouinciis a senatu, a re publica, a bonis
omnibus defecerant; qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum poterant cum
quid sentirent nesciretur, furialis illa uox nefariis stupris, religiosis
altaribus effeminata secum et illos et consules facere acerbissime personabat;
egentes in locupletis, perditi in bonos, serui in dominos armabantur. (87) at
erat mecum senatus, et quidem ueste mutata, quod pro me uno post hominum
memoriam publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum
nomine hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siuerint
edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint. at
erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille
Catilinae consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia
conuenerat; cui quidem belli intestini et uastitatis metus inferebatur.
[36] (XXXVI) hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis,
potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando
decertandum - nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri
saepe abundarunt, id mihi ipsi auxilium meum defuisset - armis fuit, armis,
inquam, fuit dimicandum; quibus a seruis atque a seruorum ducibus caedem fieri
senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset. (88) uinci autem improbos a
bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum uincendi uiderem, quem profecto non
uidebam. Vbi enim mihi praesto fuissent aut tam fortes consules quam L- Opimius,
quam C- Marius, quam L- Flaccus, quibus ducibus improbos ciuis res publica uicit
armatis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P- Mucius, qui arma quae
priuatus P- Scipio ceperat, ea Ti- Graccho interempto iure optimo sumpta esse
defendit? esset igitur pugnandum cum consulibus. nihil dico amplius nisi illud:
uictoriae nostrae grauis aduersarios paratos, interitus nullos esse ultores
uidebam. (89) hisce ego auxiliis salutis meae si idcirco defui quia nolui
dimicare, fatebor id quod uis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin
autem, quo maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et
parcendum putaui, tu id in me reprehendis quod Q- Metello laudi datum est
hodieque est et semper erit maximae gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui
tum adfuerunt, constat inuitissimis uiris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin
contentione et armis superior posset esse. ergo ille cum suum, non cum senatus
factum defenderet, cum perseuerantiam sententiae suae, non salutem rei publicae
retinuisset, tamen ob illam <constantiam>, quod illud uoluntarium uolnus
accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et laude
superauit, quod et illos ipsos improbissimos ciuis interfici noluit et ne quis
bonus interiret in eadem caede prouidit; ego tantis periculis propositis cum, si
uictus essem, interitus rei publicae, si uicissem, infinita dimicatio pararetur,
committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui seruator fuissem?
[37] (XXXVII) (90) mortem me timuisse dicis. ego uero ne immortalitatem quidem contra
rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicae uellem.
nam qui pro re publica uitam ediderunt - licet me desipere dicatis - numquam me
hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putaui. ego uero si tum
illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica ciuile
praesidium salutis suae perdidisset. quin etiam si me uis aliqua morbi aut
natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod
peremptum esset mea morte id exemplum qualis futurus in me restituendo fuisset
senatus populusque Romanus. an, si umquam uitae cupiditas in me fuisset, ego
mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossem? quae, si xx
quiessem dies, in aliorum uigiliam consulum recidissent. quam ob rem, si uitae
cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea
turpior fuisset cum pernicie ciuitatis. (91) nam quod te esse in re publica
liberum es gloriatus, id ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor;
quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar errare.
[38] (XXXVIII) nam si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum putat quod non
ab omnibus isdem a quibus antea solitus sum dissentire dissentiam, primum, si
bene de me meritis gratum me praebeo, nonne desino incurrere in crimen hominis
nimium memoris nimiumque grati? sin autem aliquando sine ullo rei publicae
detrimento respicio etiam salutem cum meam tum meorum, certe non modo non sum
reprehendendus sed etiam, si ruere uellem, boni uiri me ut id ne facerem
rogarent. (92) res uero ipsa publica, si loqui posset, ageret mecum ut, quoniam
sibi seruissem semper, numquam mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset,
laetos et uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut iam mihi seruirem,
consulerem meis; se non modo satis habere a me sed etiam uereri ne parum mihi
pro eo quantum a me haberet reddidisset. (93) quid? si horum ego nihil cogito et
idem sum in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires meam? quam tu
ponis in eo, si semper cum eis quibuscum aliquando contendimus depugnemus. quod
est longe secus. stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae,
qui quoniam uersatur, eam deligere partem ad quam nos illius utilitas salusque
conuerterit.
[39] (XXXIX) ego autem Cn- Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem salutis
meae - nam haec priuatim fortasse officiorum memoriam et gratiam quaerunt - sed
dico hoc quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem omnes in
re publica principem esse concedunt? ego C- Caesaris laudibus desim, quas primum
populi Romani, nunc etiam senatus, cui me semper addixi, plurimis atque
amplissimis iudiciis uideam esse celebratas? tum hercule me confitear non
iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicae, sed hominibus amicum aut
inimicum fuisse. (94) an, cum uideam nauem secundis uentis cursum tenentem suum,
si non eum petat portum quem ego aliquando probaui, sed alium non minus tutum
atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute
praesertim proposita, obtemperem et paream? ego uero haec didici, haec uidi,
haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis uiris et in hac re
publica et in aliis ciuitatibus monumenta nobis <et> litterae prodiderunt, non
semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status,
inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas. quod ego et
facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu in me requiris, quam
ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam
moderatione positam putabo.
[40] (XL) (95) nunc uenio ad illud extremum in quo dixisti, dum Planci in me meritum
uerbis extollerem, me arcem facere e cloaca lapidemque e sepulcro uenerari pro
deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego
temporis rationem explicabo breui neque inuitus. nihil enim est ex meis
temporibus quod minus peruagatum, quodque minus aut mea commemoratione
celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo
incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo
deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quieuissem, Siciliam
petiui animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a
C- Vergilio, quocum me uno uel maxime cum uetustas tum amicitia, cum mei fratris
conlegia tum rei publicae causa sociarat. (96) uide nunc caliginem temporum
illorum. Cum ipsa paene insula mihi sese obuiam ferre uellet, praetor ille,
eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei publicae causam saepe
uexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam uenire noluit. quid dicam? C-
Vergilio, tali ciui et uiro, beniuolentiam in me, memoriam communium temporum,
pietatem, humanitatem, fidem defuisse? nihil, iudices, est eorum sed, quam
tempestatem nos uobiscum non tulissemus, metuit ut eam ipse posset opibus suis
sustinere. tum consilio repente mutato Brundisium terra petere contendi; nam
maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.
[41] (XLI) (97) Cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone <ad> Brundisium in fide
mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu
praestiterunt. Brundisium ueni uel potius ad moenia accessi; urbem unam mihi
amicissimam declinaui, quae se potius exscindi quam e suo complexu ut eriperer
facile pateretur. in hortos me M- Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus,
publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent,
maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius ego et parentis eius,
prudentissimi atque optimi senis, et fratris et utriusque filiorum manibus in
naui tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et uota de meo reditu exaudiens
Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi. (98) quo cum uenissem,
cognoui, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac
nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e
manibus extorserat; qui ante quam de meo aduentu audire potuissent, cum a me
abessent aliquot dierum uiam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. hic uero
simul atque mare me transisse cognouit - audi, audi atque attende, Laterensis, ut
scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate
et pie facere; huic autem, quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint,
obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audiuit, statim
ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, ueste mutata profectus est. (99)
O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in me
incidit, cum complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit!
O rem cum auditu crudelem tum uisu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas
quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic
ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et ciuem optimum
semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae ceteros; Cn- Plancium
fuisse unum, non qui minus timeret sed, si acciderent ea quae timerentur, mecum
ea subire et perpeti uellet. (100) qui, cum ad me L- Tubero, meus necessarius,
qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia uenisset easque insidias quas
mihi paratas ab exsulibus coniuratis audierat ad me animo amicissimo detulisset,
in Asiam me ire propter eius prouinciae mecum et cum meo fratre necessitudinem
comparantem non est passus; ui me, ui, inquam, Plancius et complexu suo retinuit
multosque mensis a capite meo non discessit, abiecta quaestoria persona
comitisque sumpta.
[42] (XLII) (101) O excubias tuas, Cn- Planci, miseras, o flebilis uigilias, o noctes
acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si quidem ego tibi uiuus non
prosum, qui fortasse mortuus profuissem. memini enim, memini neque umquam
obliuiscar noctis illius cum tibi uigilanti, adsidenti, maerenti uana quaedam
miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam
restitutus, praesentem tibi gratias relaturum; sin aut uitam mihi fors ademisset
aut uis aliqua maior reditum peremisset, hos, hos - quos enim ego tum alios animo
intuebar? - omnia tibi illorum laborum praemia pro me persoluturos. quid me
aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego
tum de meis opibus pollicebar, sed de horum erga me beniuolentia promittebam;
hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite uel uitae periculo
uelle uidebam; de horum desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul
audiebam; nunc timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam reddere, quas tu in
meis acerbitatibus plurimas effudisti.
(102) quid enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea salute
complecti? salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. te
tamen - exsurge, quaeso! - retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem
fortunarum tuarum sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit
tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum in bonos
meritorum, sed bonorum in me, qui a me mei seruatorem capitis diuellat ac
distrahat. non ego meis ornatum beneficiis a uobis deprecor, iudices, sed
custodem salutis meae, non opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed
precibus, sed lacrimis, sed misericordia, mecumque uos simul hic miserrimus et
optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo patres deprecamur. (103) nolite,
iudices, per uos, per fortunas, per liberos uestros inimicis meis, eis
praesertim quos ego pro uestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus uos
iam oblitos mei salutis eius a quo mea salus conseruata est hostis exstitisse;
nolite animum meum debilitare cum luctu tum etiam metu commutatae uestrae
uoluntatis erga me; sinite me, quod uobis fretus huic saepe promisi, id a uobis
ei persoluere. (104) teque, C- Flaue, oro et obtestor, qui meorum consiliorum in
consulatu socius, periculorum particeps, rerum quas gessi adiutor fuisti, meque
non modo saluum semper sed etiam ornatum florentemque esse uoluisti, ut mihi per
hos conserues eum per quem me tibi et his conseruatum uides. plura ne dicam tuae
me etiam lacrimae impediunt uestraeque, iudices, non solum meae, quibus ego
magno in metu meo subito inducor in spem, uos eosdem in hoc conseruando futuros
qui fueritis in me, quoniam istis uestris lacrimis de illis recordor quas pro me
saepe et multum profudistis.
|