[1] I.1. O Tite, si quid ego adiuero curamue leuasso,
Quae nunc te coquit et uersat in pectore fixa,
Ecquid erit praemi?
Licet enim mihi uersibus eisdem adfari te, Attice, quibus adfatur Flamininum
Ille uir haud magna cum re, sed plenus fidei;
quamquam certo scio non, ut Flamininum,
Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque;
noui enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis
deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. Et tamen te suspicor eisdem
rebus quibus me ipsum interdum grauius commoueri, quarum consolatio et maior est
et in aliud tempus differenda. Nunc autem uisum est mihi de senectute aliquid ad
te conscribere.
2. Hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe
aduentantis senectutis et te et me etiam ipsum leuari uolo; etsi te quidem id
modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi,
cum de senectute uellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo
uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita iucunda huius libri
confecto fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit
mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur satis digne laudari
philosophia poterit, cui qui pareat, omne tempus aetatis sine molestia possit degere.
3. Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus; hunc librum ad te de
senectute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius,
(parum enim esset auctoritatis in fabula), sed M- Catoni seni, quo maiorem
auctoritatem haberet oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantis
quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem. Qui si eruditius
uidebitur disputare quam consueuit ipse in suis libris, attribuito litteris
Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est
plura? Iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute
sententiam.
[2] II. 4. Scipio. Saepe numero admirari soleo cum hoc C- Laelio cum ceterarum rerum
tuam excellentem, M- Cato, perfectamque sapientiam, tum uel maxime quod numquam
tibi senectutem grauem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut
onus se Aetna grauius dicant sustinere. Cato. Rem haud sane difficilem, Scipio
et Laeli, admirari uidemini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene
beateque uiuendum, eis omnis aetas grauis est; qui autem omnia bona a se ipsi
petunt, eis nihil malum potest uideri quod naturae necessitas adferat. Quo in
genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem
accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque peruersitas. Obrepere
aiunt eam citius, quam putassent. Primum quis coegit eos falsum putare? Qui enim
citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deinde qui
minus grauis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent quam si
octogesimum? Praeterita enim aetas quamuis longa cum effluxisset, nulla
consolatio permulcere posset stultam senectutem.
5. Quocirca si sapientiam meam admirari soletis (quae utinam digna esset
opinione uestra nostroque cognomine!), in hoc sumus sapientes, quod naturam
optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus; a qua non ueri simile est,
cum ceterae partes aetatis bene descriptae sint, extremum actum tamquam ab
inerti poeta esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et,
tamquam in arborum bacis terraeque fructibus maturitate tempestiua quasi uietum
et caducum, quod ferundum est molliter sapienti. Quid est enim aliud Gigantum
modo bellare cum dis nisi naturae repugnare?
6. Laelius. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear,
feceris, si, quoniam speramus, uolumus quidem certe senes fieri, multo ante a te
didicerimus, quibus facillime rationibus ingrauescentem aetatem ferre possimus.
Cato. Faciam uero, Laeli, praesertim si utrique uestrum, ut dicis, gratum
futurum est. Laelius. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam longam
aliquam uiam confeceris, quam nobis quoque ingrediundum sit, istuc, quo
peruenisti uidere quale sit.
[3] III. 7. Cato. Faciam, ut potero, Laeli. Saepe enim interfui querellis aequalium
meorum -- pares autem, uetere prouerbio, cum paribus facillime
congregantur -- quae C- Salinator, quae Sp- Albinus, homines consulares nostri
fere aequales, deplorare solebant, tum quod uoluptatibus carerent sine quibus
uitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli
soliti. Qui mihi non id uidebantur accusare, quod esset accusandum. Nam si id
culpa senectutis accideret, eadem mihi usu uenirent reliquisque omnibus
maioribus natu, quorum ego multorum cognoui senectutem sine querella, qui se et
libidinum uinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur.
Sed omnium istius modi querellarum in moribus est culpa, non in aetate. Moderati
enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt;
importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.
8. Laelius. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes
et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem uideri, id autem non
posse multis contingere. Cato. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam
in isto sunt omnia. Ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio
respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem
adsecutum: 'Nec hercule,' inquit, 'si ego Seriphius essem, nec tu, si
Atheniensis clarus umquam fuisses.' Quod eodem modo de senectute dici potest.
Nec enim in summa inopia leuis esse senectus potest ne sapienti quidem, nec
insipienti etiam in summa copia non grauis.
9. Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes
exercitationesque uirtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque
uixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo
quidem tempore aetatis (quamquam id quidem maximum est), uerum etiam quia
conscientia bene actae uitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.
[4] IV. 10. Ego Q- Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi,
ut aequalem; erat enim in illo uiro comitate condita grauitas, nec senectus
mores mutauerat. Quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen
iam aetate prouectum. Anno enim post consul primum fuerat quam ego natus sum,
cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum quintoque
anno post ad Tarentum. Quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem
magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex
suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut
adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuueniliter exsultantem
patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius:
Unus homo nobis cunctando restituit rem,
Noenum rumores ponebat ante salutem:
Ergo plusque magisque uiri nunc gloria claret.
11. Tarentum uero qua uigilantia, quo consilio recepit! cum quidem me audiente
Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti;
'Mea opera, Q- Fabi, Tarentum recepisti,' 'Certe,' inquit ridens, 'nam nisi tu
amisisses numquam recepissem.' Nec uero in armis praestantior quam in toga; qui
consul iterum Sp- Caruilio conlega quiescente C- Flaminio tribuno plebis, quoad
potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum uiritim contra senatus auctoritatem
diuidenti; augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae
pro rei publicae salute gererentur, quae contra rem publicam ferrentur, contra
auspicia ferri.
12. Multa in eo uiro praeclara cognoui; sed nihil admirabilius, quam quo modo
ille mortem fili tulit clari uiri et consularis. Est in manibus laudatio, quam
cum legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec uero ille in luce modo atque
in oculis ciuium magnus, sed intus domique praestantior. Qui sermo, quae
praecepta, quanta notitia antiquitatis, scientia iuris auguri! Multae etiam, ut
in homine Romano, litterae. Omnia memoria tenebat, non domestica solum, sed
etiam externa bella. Cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam diuinarem
id quod euenit, illo exstincto, fore, unde discerem, neminem.
[5] V. 13. Quorsus igitur haec tam multa de Maximo? Quia profecto uidetis nefas esse
dictu miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones
aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestres naualesue pugnas, ut bella a
se gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam quiete et pure atque eleganter
actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et
octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum librum, qui
Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se dicit,
uixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem
compleuit annos neque umquam in suo studio atque opere cessauit. Qui, cum ex eo
quaereretur, cur tam diu uellet esse in uita, 'Nihil habeo,' inquit, 'quod
accusem senectutem.' Praeclarum responsum et docto homine dignum.
14. Sua enim uitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non
faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius:
Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.
Equi fortis et uictoris senectuti comparat suam. Quem quidem probe meminisse
potestis; anno enim undeuicesimo post eius mortem hi consules T. Flamininus et
M'. Acilius facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus
mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna uoce
et bonis lateribus suasissem. Annos septuaginta natus (tot enim uixit Ennius)
ita ferebat duo, quae maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis
paene delectari uideretur.
15. Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera
uideatur: unam, quod auocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat
infirmius; tertiam, quod priuet fere omnibus uoluptatibus; quartam, quod haud
procul absit a morte. Earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una
quaeque, uideamus.
[6] VI. A rebus gerendis senectus abstrahit. Quibus? An eis, quae
iuuentute geruntur et uiribus? Nullaene igitur res sunt seniles quae, uel
infirmis corporibus, animo tamen administrentur? Nihil ergo agebat Q- Maximus,
nihil L- Paulus, pater tuus, socer optimi uiri, fili mei? Ceteri senes,
Fabricii, Curii, Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate
defendebant, nihil agebant?
16. Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam, ut caecus esset; tamen is, cum
sententia senatus inclinaret ad placem cum Pyrrho foedusque faciendum, non
dubitauit dicere illa, quae uersibus persecutus est Ennius:
Quo uobis mentes, rectae quae stare solebant
Antehac, dementis sese flexere uiai?
ceteraque grauissime; notum enim uobis carmen est; et tamen ipsius Appi exstat
oratio. Atque haec ille egit septimo decimo anno post alterum consulatum, cum
inter duos consulatus anni decem interfuissent, censorque ante superiorem
consulatum fuisset; ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse; et
tamen sic a patribus accepimus.
17. Nihil igitur adferunt qui in re gerenda uersari senectutem negant,
similesque sunt ut si qui gubernatorem in nauigando nihil agere dicant, cum alii
malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille autem
clauum tenens quietus sedeat in puppi, non faciat ea quae iuuenes. At uero multo
maiora et meliora facit. Non uiribus aut uelocitate aut celeritate corporum res
magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia; quibus non modo non
orbari, sed etiam augeri senectus solet.
18. Nisi forte ego uobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul uersatus
sum in uario genere bellorum, cessare nunc uideor, cum bella non gero. At
senatui, quae sint gerenda, praescribo et quo modo; Karthagini male iam diu
cogitanti bellum multo ante denuntio; de qua uereri non ante desinam quam illam
excisam esse cognouero.
19. Quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reseruent, ut aui reliquias
persequare! cuius a morte tertius hic et tricesimus annus est, sed memoriam
illius uiri omnes excipient anni consequentes. Anno ante me censorem mortuus
est, nouem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus
esset. Num igitur, si ad centesimum annum uixisset, senectutis eum suae
paeniteret? Nec enim excursione nec saltu nec eminus hastis aut comminus gladiis
uteretur, sed consilio, ratione, sententia; quae nisi essent in senibus, non
summum consilium maiores nostri appellassent senatum.
20. Apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt,
sic etiam nominantur senes. Quod si legere aut audire uoletis externa, maximas
res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas
reperietis.
Cedo, qui uestram rem publicam tantam amisistis
tam cito?
Sic enim percontantur in Naeui poetae Ludo. Respondentur et alia et hoc in
primis:
Proueniebant oratores noui, stulti adulescentuli.
Temeritas est uidelicet florentis aetatis, prudentia senescentis.
[7] VII. 21. At memoria minuitur. Credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura
tardior. Themistocles omnium ciuium perceperat nomina; num igitur censetis eum,
cum aetate processisset, qui Aristides esset, Lysimachum salutare solitum?
Equidem non modo eos noui, qui sunt, sed eorum patres etiam et auos, nec
sepulcra legens uereor, quod aiunt, ne memoriam perdam; his enim ipsis legendis
in memoriam redeo mortuorum. Nec uero quemquam senem audiui oblitum, quo loco
thesaurum obruisset; omnia, quae curant, meminerunt; uadimonia constituta, quis
sibi, cui ipsi debeant.
22. Quid iuris consulti, quid pontifices, quid augures, quid philosophi senes,
quam multa meminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et
industria, neque ea solum in claris et honoratis uiris, sed in uita etiam
priuata et quieta. Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; quod propter
studium cum rem neglegere familiarem uideretur, a filiis in iudicium uocatus
est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici
solet, sic illum quasi desipientem a re familiari remouerent iudices. Tum senex
dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum
Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque, num illud carmen desipientis
uideretur. Quo recitato sententiis iudicum est liberatus.
23. Num igitur hunc, num Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, num, quos
ante dixi, Isocraten, Gorgian, num philosophorum principes, Pythagoram,
Democritum, num Platonem, num Xenocraten, num postea Zenonem, Cleanthem, aut
eum, quem uos etiam uidistis Romae, Diogenem Stoicum, coegit in suis studiis
obmutescere senectus? An in omnibus studiorum agitatio uitae aequalis fuit?
24. Age, ut ista diuina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino
rusticos Romanos, uicinos et familiares meos, quibus absentibus numquam fere
ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis
fructibus. Quamquam in aliis minus hoc mirum est; nemo enim est tam senex qui se
annum non putet posse uiuere: sed idem in eis elaborant quae sciunt nihil ad se
omnino pertinere.
Serit arbores, quae alteri saeclo prosint,
ut ait Statius noster in Synephebis.
25. Nec uero dubitat agricola, quamuis sit senex, quaerenti, cui serat
respondere: 'Dis immortalibus, qui me non accipere modo haec a maioribus
uoluerunt, sed etiam posteris prodere.'
[8] VIII. Et melius Caecilius de sene alteri
saeclo prospiciente quam illud idem:
Edepol, senectus, si nil quicquam aliud uiti
Adportes tecum, cum aduenis, unum id sat est,
Quod diu uiuendo multa, quae non uolt, uidet.
Et multa fortasse, quae uolt; atque in ea, quae non uolt, saepe etiam
adulescentia incurrit. Illud uero idem Caecilius uitiosius:
Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,
Sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
26. Iucundum potius quam odiosum. Ut enim adulescentibus bona indole praeditis
sapientes senes delectantur, leuiorque fit senectus eorum qui a iuuentute
coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad
uirtutum studia ducuntur; nec minus intellego me uobis quam mihi uos esse
iucundos. Sed uidetis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, uerum
etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet quale
cuiusque studium in superiore uita fuit. Quid qui etiam addiscunt aliquid? ut et
Solonem uersibus gloriantem uidemus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit
senem fieri, et ego feci qui litteras Graecas senex didici; quas quidem sic
auide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent
quibus me nunc exemplis uti uidetis. Quod cum fecisse Socratem in fidibus
audirem, uellem equidem etiam illud (discebant enim fidibus antiqui), sed in
litteris certe elaboraui.
[9] IX. 27. Ne nunc quidem uires desidero adulescentis (is enim erat locus alter de
uitiis senectutis), non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam.
Quod est, eo decet uti et, quicquid agas, agere pro uiribus. Quae enim uox
potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? qui, cum iam senex esset
athletasque se exercentes in curriculo uideret, aspexisse lacertos suos dicitur
inlacrimansque dixisse: 'At hi quidem mortui iam sunt.' Non uero tam isti quam
tu ipse, nugator; neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et
lacertis tuis. Nihil Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante Ti- Coruncanius,
nihil modo P- Crassus, a quibus iura ciuibus praescribebantur, quorum usque ad
extremum spiritum est prouecta prudentia.
28. Orator metuo ne languescat senectute; est enim munus eius non ingeni solum,
sed laterum etiam et uirium. Omnino canorum illud in uoce splendescit etiam
nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et uidetis annos.
Sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, factique per se ipsa sibi
audientiam diserti senis composita et mitis oratio. Quam si ipse exsequi
nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius
senectute stipata studiis iuuentutis?
29. An ne illas quidem uires senectuti relinquemus, ut adulescentis doceat,
instituat, ad omne offici munus instruat? Quo quidem opere quid potest esse
praeclarius? Mihi uero et Cn- et P- Scipiones et aui tui duo, L- Aemilius et P-
Africanus, comitatu nobilium iuuenum fortunati uidebantur nec ulli bonarum
artium magistri non beati putandi, quamuis consenuerint uires atque defecerint.
Etsi ipsa ista defectio uirium adulescentiae uitiis efficitur saepius quam
senectutis; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit
senectuti.
30. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum
senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam, quam
adulescentia fuisset. Ego L- Metellum memini puer, qui cum quadriennio post
alterum consulatum pontifex maximus factus esset uiginti et duos annos ei
sacerdotio praefuit, ita bonis esse uiribus extremo tempore aetatis, ut
adulescentiam non requireret. Nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam
est id quidem senile aetatique nostrae conceditur.
[10] X. 31. Videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor de uirtutibus suis
praedicet? Tertiam iam enim aetatem hominum uidebat, nec erat ei uerendum ne
uera praedicans de se nimis uideretur aut insolens aut loquax. Etenim, ut ait
Homerus, 'ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio,' quam ad suauitatem
nullis egebat corporis uiribus. Et tamen dux ille Graeciae nusquam optat, ut
Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris; quod si sibi acciderit, non
dubitat, quin breui sit Troia peritura.
32. Sed redeo ad me. Quartum ago annum et octogesimum; uellem equidem idem
possem gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse
uiribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in
Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnaui apud
Thermopylas M- Glabrione consule; sed tamen, ut uos uidetis, non plane me
eneruauit, non adflixit senectus, non curia uires meas desiderat, non rostra,
non amici, non clientes, non hospites. Nec enim umquam sum adsensus ueteri illi
laudatoque prouerbio, quod monet 'mature fieri senem, si diu uelis senex esse.'
Ego uero me minus diu senem esse mallem quam esse senem, ante quam essem. Itaque
nemo adhuc conuenire me uoluit, cui fuerim occupatus.
33. At minus habeo uirium quam uestrum uteruis. Ne uos quidem T- Ponti
centurionis uires habetis; num idcirco est ille praestantior? Moderatio modo
uirium adsit, et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno
desiderio tenebitur uirium. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur,
cum umeris sustineret bouem. Utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis
uires ingeni dari? Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras,
nisi forte adulescentes pueritiam, paululum aetate progressi adulescentiam
debent requirere. Cursus est certus aetatis et una uia naturae, eaque simplex,
suaque cuique parti aetatis tempestiuitas est data, ut et infirmitas puerorum,
et ferocitas iuuenum et grauitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas
naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat.
34. Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus auitus Masinissa quae faciat hodie
nonaginta natus annos; cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non
ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigore
adduci ut capite operto sit, summam esse in eo siccitatem corporis, itaque omnia
exsequi regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam
in senectute conseruare aliquid pristini roboris.
[11] XI. Non sunt in senectute uires.
Ne postulantur quidem uires a senectute. Ergo et legibus et institutis
uacat aetas nostra muneribus eis, quae non possunt sine uiribus sustineri.
Itaque non modo, quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur.
35. At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino uitae munus
exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis uitium est, sed commune
ualetudinis. Quam fuit imbecillus P- Africani filius, is qui te adoptauit, quam
tenui aut nulla potius ualetudine! Quod ni ita fuisset, alterum illud
exstitisset lumen ciuitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina
uberior accesserat. Quid mirium igitur in senibus si infirmi sint aliquando, cum
id ne adulescentes quidem effugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio,
senectuti est, eiusque uitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam
contra morbum sic contra senectutem;
36. habenda ratio ualetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et
potionis adhibendum ut reficiantur uires, non opprimantur. Nec uero corpori
solum subueniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi
tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem
exercitationum defatigatione ingrauescunt, animi autem exercendo leuantur. Nam
quos ait Caecilius :
--- comicos stultos senes,
hos significat credulos, obliuiosos, dissolutos, quae uitia sunt non senectutis,
sed inertis, ignauae, somniculosae senectutis. Ut petulantia, ut libido magis
est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum,
sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum leuium est,
non omnium.
37. Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas
Appius regebat et caecus et senex, intentum enim animum tamquam arcum habebat
nec languescens succumbebat senectuti. Tenebat non modo auctoritatem, sed etiam
imperium in suos: metuebant serui, uerebantur liberi, carum omnes habebant;
uigebat in illa domo mos patrius et disciplina.
38. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si
nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos. Ut enim
adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid
adulescentis probo; quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam
erit. Septimus mihi liber Originum est in manibus; omnia antiquitatis monumenta
colligo; causarum inlustrium quascumque defendi nunc cum maxime conficio
orationes; ius augurium, pontificium, ciuile tracto; multum etiam Graecis
litteris utor, Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia, quid quoque die
dixerim, audierim, egerim, commemoro uesperi. Hae sunt exercitationes ingeni,
haec curricula mentis, in his desudans atque elaborans corporis uires non magno
opere desidero. Adsum amicis, uenio in senatum frequens ultroque adfero res
multum et diu cogitatas, easque tueor animi, non corporis uiribus. Quas si
exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam
agere non possem; sed ut possim, facit acta uita. Semper enim in his studiis
laboribusque uiuenti non intellegitur quando obrepat senectus. Ita sensim sine
sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.
[12] XII. 39. Sequitur tertia uituperatio senectutis, quod eam carere dicunt
uoluptatibus. O praeclarum munus aetatis, siquidem id aufert a nobis, quod est
in adulescentia uitiosissimum! Accipite enim, optimi adulescentes, ueterem
orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari uiri, quae mihi
tradita est cum essem adulescens Tarenti cum Q- Maximo. Nullam capitaliorem
pestem quam uoluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius
uoluptatis auidae libidines temere et ecfrenate ad potiendum incitarentur.
40. Hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum euersiones, hinc cum
hostibus clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus, nullum malum
facinus esse, ad quod suscipiendum non libido uoluptatis impelleret; stupra uero
et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis inlecebris nisi
uoluptatis; cumque homini siue natura siue quis deus nihil mente praestabilius
dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam uoluptatem;
41. nec enim libidine dominante temperantiae locum esse, neque omnino in
uoluptatis regno uirtutem posse consistere. Quod quo magis intellegi posset,
fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem uoluptate corporis, quanta percipi
posset maxima; nemini censebat fore dubium, quin tam diu, dum ita gauderet,
nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca
nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam uoluptatem, siquidem ea, cum
maior esset atque longinquior, omne animi lumen exstingueret. Haec cum C- Pontio
Samnite, patre eius, a quo Caudino proelio Sp- Postumius, T. Veturius consules
superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus, hospes noster, qui in
amicitia populi Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat, cum
quidem ei sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum uenisse L-
Camillo Ap- Claudio consulibus reperio.
42. Quorsus hoc? Ut intellegeretis, si uoluptatem aspernari ratione et sapientia
non possemus, magnam habendam esse senectuti gratiam, quae efficeret, ut id non
liberet, quod non operteret. Impedit enim consilium uoluptas, rationi inimica
est, mentis, ut ita dicam, praestringit oculos, nec habet ullum cum uirtute
commercium. Inuitus feci, ut fortissimi uiri T. Flaminini fratrem L- Flamininum
e senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset, sed notandam putaui
libidinem. Ille enim, cum esset consul in Gallia, exoratus in conuiuio a scorto
est, ut securi feriret aliquem eorum, qui in uinculis essent, damnati rei
capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat, elapsus
est; mihi uero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita
libido, quae cum probro priuato coniungeret imperi dedecus.
[13] XIII. 43. Saepe audiui ex maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse
dicebant, mirari solitum C- Fabricium, quod, cum apud regem Pyrrhum legatus
esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis, qui se sapientem
profiteretur, eumque dicere omnia, quae faceremus, ad uoluptatem esse referenda.
Quod ex eo audientis M- Curium et Ti- Coruncanium optare solitos, ut id
Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius uinci possent, cum se
uoluptatibus dedissent. Vixerat M- Curius cum P- Decio, qui quinquennio ante
eum consulem se pro re publica quarto consulatu deuouerat; norat eundem
Fabricius, norat Coruncanius; qui cum ex sua uita, tum ex eius, quem dico, Deci,
facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod
sua sponte peteretur, quodque spreta et contempta uoluptate optimus quisque
sequeretur.
44. Quorsus igitur tam multa de uoluptate? Quia non modo uituperatio nulla, sed
etiam summa laus senectutis est, quod ea uoluptates nullas magno opere
desiderat. Caret epulis extructisque mensis et frequentibus poculis; caret ergo
etiam uinulentia et cruditate et insomniis. Sed si aliquid dandum est uoluptati,
quoniam eius blanditiis non facile obsistimus, -- diuine enim Plato 'escam
malorum' appellat uoluptatam, quod ea uidelicet homines capiantur ut pisces,
-- quamquam immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen couiuiis delectari
potest. C- Duellium M- F-, qui Poenos classe primus deuicerat, redeuntem a cena
senem saepe uidebam puer; delectabatur cereo funali et tibicine, quae sibi nullo
exemplo priuatus sumpserat; tantum licentiae dabat gloria.
45. Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam reuertar. Primum habui semper sodalis.
Sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris
acceptis. Epulabar igitur cum sodalibus omnino modice, sed erat quidam feruor
aetatis; qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Neque enim ipsorum
conuiuiorum delectationem uoluptatibus corporis magis quam coetu amicorum et
sermonibus metiebar. Bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia
uitae coniunctionem haberet, conuiuium nominauerunt, melius quam Graeci, qui hoc
idem tum compotationem, tum concenationem uocant, ut, quod in eo genere minimum
est, id maxime probare uideantur.
[14] XIV. 46. Ego uero propter sermonis delectationem tempestiuis quoque conuiuiis
delector, nec cum aequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed cum uestra
etiam aetate atque uobiscum, habeoque senectuti magnam gratiam, quae mihi
sermonis auiditatem auxit, potionis et cibi sustulit. Quod si quem etiam ista
delectant, (ne omnino bellum indixisse uidear uoluptati, cuius est fortasse
quidam naturalis modus), non intellego ne in istis quidem ipsis uoluptatibus
carere sensu senectutem. Me uero et magisteria delectant a maioribus instituta
et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in
Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et
uicissim aut sol aut ignis hibernus; quae quidem etiam in Sabinis persequi
soleo, conuiuiumque uicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime
possumus uario sermone producimus.
47. At non est uoluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo, sed ne
desideratio quidem; nihil autem est molestum, quod non desideres. Bene
Sophocles, cum ex eo quidem iam adfecto aetate quaereret, utereturne rebus
ueneriis, 'Di meliora!' inquit; ' libenter uero istinc sicut ab domino agresti
ac furioso profugi.' Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est
carere, satiatis uero et expletis iucundius est carere quam frui. Quamquam non
caret is, qui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.
48. Quod si istis ipsis uoluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum
paruulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiamsi non
abunde potitur, non omnino caret. Ut Turpione Ambiuio magis delectatur, qui in
prima cauea spectat, delectatur tamen etiam, qui in ultima, sic adulescentia
uoluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam
senectus procul eas spectans tantum quantum sat est.
49. At illa quanti sunt, animum, tamquam emeritis stipendiis libidinis,
ambitionis, contentionis, inimicitiarum cupiditatum omnium, secum esse secumque,
ut dicitur, uiuere! Si uero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae,
nihil est otiosa senectute iucundius. Videbamus in studio dimetiendi paene caeli
atque terrae C- Galum, familiarem patris tui, Scipio. Quotiens illum lux noctu
aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit, cum mane coepisset! Quam
delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere!
50. Quid in leuioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat bello suo Punico
Naeuius! quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Liuium; qui,
cum sex aniis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque
consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate. Quid de P- Licini
Crassi et pontifici et ciuilis iuris studio loquar aut de huius P- Scipionis qui
his paucis diebus pontifex maximus factus est? Atque eos omnis, quos
commemoraui, his studiis flagrantis senes uidimus. M- uero Cethegum, quem recte
'Suadae medullam' dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo uidebamus
etiam senem! Quae sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum uoluptates cum
his uoluptatibus comparandae? Atque haec quidem studia doctrinae, quae quidem
prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud
Solonis sit, quod ait uersiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies
addiscentem, qua uoluptate animi nulla certe potest esse maior.
[15] XV. 51. Venio nunc ad uoluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter
delector; quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis uitam proxime
uidentur accedere. Habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperium
nec umquam sine usura reddit, quod accepit, sed alias minore, plerumque maiore
cum faenore. Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae uis ac
natura delectat. Quae cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepit,
primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio, quae hoc efficit, nominata est,
deinde tepefactum uapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo
uiriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adulescit culmoque erecta
geniculato uaginis iam quasi pubescens includitur; ex quibus cum emersit, fundit
frugem spici ordine structam et fcontra auium minorum morsus munitur uallo
aristarum.
52. Quid ego uitium ortus, satus, incrementa commemorem? Satiari delectatione
non possum, ut meae senectutis requiem oblectamentumque noscatis. Omitto enim
uim ipsam omnium, quae generantur e terra; quae ex fici tantulo grano aut ex
acini uinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos
truncos ramosque procreet. Malleoli, plantae, sarmenta, uiuiradices, propagines,
nonne efficiunt, ut quemuis cum admiratione delectent? Vitis quidem, quae natura
caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat clauiculis
suis quasi manibus quicquid est nacta, complectitur; quam serpentem multiplici
lapsu et erratico ferro amputans coercet ars agricolarum, ne siluescat sarmentis
et in omnis partis nimia fundatur.
53. Itaque ineunte uere in eis, quae relicta sunt, exsistit tamquam ad articulos
sarmentorum ea, quae gemma dicitur, a qua oriens uua se ostendit, quae et suco
terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, deinde maturata
dulcescit, uestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit
ardores. Qua quid potest esse cum fructu laetius, tum aspectu pulchrius? Cuius
quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa
delectat, adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio
uitium, sarmentorum ea, quam dixi aliorum amputatio, aliorum immissio. Quid ego
irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo
terra fecundior?
54. Quid de utilitate loquar stercorandi? Dixi in eo libro, quem de rebus
rusticis scripsi; de qua doctus Hesiodus ne uerbum quidem fecit, cum de cultura
agri scriberet. At Honerus, qui multis, ut mihi uidetur, ante saeculis fuit,
Laeten lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum
stercorantem facit. Nec uero segetibus solum et pratis et uineis et arbustis res
rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium
examinibus, florum omnium uarietate. Nec consitiones modo delectant sed etiam
insitiones, quibus nihil inuenit agri cultura sollertius.
[16] XVI. 55. Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed haec ipsa,
quae dixi, sentio fuisse longiora. Ignoscetis autem; nam et studio rusticarum
rerum prouectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam uitiis
uidear uindicare. Ergo in hac uita M'. Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, de
Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego uillam
contemplans (abest enim non longe a me) admirari satis non possum uel hominis
ipsius continentiam uel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri
pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt; non enim aurum habere
praeclarum sibi uideri dixit, sed eis qui haberent aurum imperare.
56. Poteratne tantus animus efficere non iucundam senctutem? Sed uenio ad
agricolas, ne a me ipso recedam. In agris erant tum senatores, id est senes,
siquidem aranti L- Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum;
cuius dictatoris iussu magister equitum C- Seruilius Ahala Sp- Maelium regnum
adpetentem occupatum interemit. A uilla in senatum arcessebatur et Curius et
ceteri senes, ex quo, qui eos arcessebant uiatores nominati sunt. Num igitur
horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem
sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod
hominum generi uniuerso cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione, quam
dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad uictum hominum, ad cultum
etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidem desiderant, in gratiam iam cum
uoluptate redeamus. Semper enim boni assiduique domini referta cella uinaria,
olearia, etiam penaria est, uillaque tota locuples est, abundat porco, haedo,
agno, gallina, lacte, caseo, melle. Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram
appellant. Conditiora facit haec superuacaneis etiam operis aucupium atque
uenatio.
57. Quid de pratorum uiriditate aut arborum ordinibus aut uinearum oliuetorumue
specie plura dicam? Breui praecidam: agro bene culto nihil potest esse nec usu
uberius nec specie ornatius; ad quem fruendum non modo non retardat, uerum etiam
inuitat atque adlectat senectus. Ubi enim potest illa aetas aut calescere uel
apricatione melius uel igni, aut uicissim umbris aquisue refrigerari salubrius?
58. Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clauam et pilam,
sibi natationes atque cursus, nobis senibus ex lusionibus multis talos
relinquant et tesseras, id ipsum ut lubebit, quoniam sine eis beata esse
senectus potest.
[17] XVII. 59. Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite, quaeso,
studiose, ut facitis. Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui
est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! Atque ut intellegatis
nihil ei tam regale uideri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro
loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque
imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, uir summae uirtutis, uenisset ad eum
Sardis eique dona a sociis adtulisset, et ceteris in rebus communem erga
Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter
consitum ostendisse. Cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et
derectos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suauitatem
odorum, qui adflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo
diligentiam, sed etiam sollertiam eius, a quo essent illa dimensa atque
discripta; et Cyrum respondisse: 'Atqui ego ista sum omnia dimensus; mei sunt
ordines, mea discriptio, multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae.' Tum
Lysandrum intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multo
auro multisque gemmis dixisse; 'Recte uero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam
uirtuti tuae fortuna coniuncta est.'
60. Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit, quo minus et
ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum
tempus senectutis. M- quidem Valerium Coruinum accepimus ad centesimum annum
perduxise, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter primum
et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatium
aetatis maiores ad senectutis initium esse uoluerunt, tantus illi cursus honorum
fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis
habebat plus, laboris minus; apex est autem senectutis auctoritas.
61. Quanta fuit in L- Caecilio Metello, quanta in A- Atilio Calatino! in quem
illud elogium: 'Hunc unum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse
uirum.' Notum est carmen incisum in sepulcro. Iure igitur grauis, cuius de
laudibus omnium esset fama consentiens. Quem uirum nuper P- Crassum, pontificem
maximum, quem postea M- Lepidum eodem sacerdotio praeditum, uidimus! Quid de
Paulo aut Africano loquar aut, ut iam ante, de Maximo? quorum non in sententia
solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata
praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae
uoluptates.
[18] XVIII. 62. Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae
fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo efficitur id quod ego magno
quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se oratione
defenderet. Non cani, nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed
honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos.
63. Haec enim ipsa sunt honorabilia quae uidentur leuia atque communia,
salutari, adpeti, decedi, adsurgi, deduci, reduci, consuli; quae et apud nos et
in aliis ciuitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime
obseruantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt
solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis: nusquam enim
tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae
proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu uenisset, magno
consessu locum nusquam ei datum a suis ciuibus; cum autem ad Lacedaemonios
accessisset, qui legati cum essent, certo in loco consederant, consurrexisse
omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse.
64. Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis
quendam Atheniensis scire, quae recta essent, sed facere nolle. Multa in nostro
collegio praeclara, sed hoc de quo agimus in primis, quod, ut quisque aetate
antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus,
sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quae
sunt igitur uoluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus
qui splendide usi sunt, ei mihi uidentur fabulam aetatis peregisse nec tamquam
inexercitati histriones in extremo actu corruisse.
65. At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus, etiam
auari; sed haec morum uitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen et ea
uitia, quae dixi, habent aliquid excusationis non illius quidem iustae, sed quae
probari posse uideatur; contemni se putant, despici, inludi; praeterea in
fragili corpore odiosa omnis offensio est. Quae tamen omnia dulciora fiunt et
moribus bonis et artibus; idque cum in uita, tum in scaena intellegi potest ex
eis fratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritas, in altero
comitas! Sic se res habet; ut enim non omne uinum, sic non omnis natura
uetustate coacescit. Seueritatem in senectute probo, sed eam, sicut alia,
modicam, acerbitatem nullo modo.
66. Auaritia uero senilis quid sibi uelit, non intellego; potest enim quicquam
esse absurdius quam, quo uiae minus restet, eo plus uiatici quaerere?
[19] XIX.
Quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere nostram aetatem
uidetur, adpropinquatio mortis, quae certe a senectute non potest esse longe. O
miserum senem qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non uiderit! quae
aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si
aliquo eum deducit, ubi sit futurus aeternus; atqui tertium certe nihil inueniri
potest.
67. Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam futurus
sum? Quamquam quis est tam stultus, quamuis sit adulescens, cui sit exploratum
se ad uesperum esse uicturum? Quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra
casus mortis habet; facilius in morbos incidunt adulescentes, grauius aegrotant,
tristius curantur. Itaque pauci ueniunt ad senectutem; quod ni ita accideret,
melius et prudentius uiueretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est;
qui si nulli fuissent, nullae omnino ciuitates fuissent. Sed redeo ad mortem
impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id ei uideatis cum
adulescentia esse commune?
68. Sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem
fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se
uicturum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat. Quid enim
stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro ueris? At senex ne quod
speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam id,
quod ille sperat, hic consecutus est; ille uult diu uiuere, hic diu uixit.
69. Quamquam, O di boni! quid est in hominis natura diu? Da enim summum tempus,
exspectemus Tartessiorum regis aetatem (fuit enim, ut scriptum uideo,
Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnauit annos, centum uiginti
uixit) -- sed mihi ne diuturnum quidem quicquam uidetur in quo est aliquid
extremum. Cum enim id aduenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit; tantum
remanet, quod uirtute et recte factis consecutus sis; horae quidem cedunt et
dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam reuertitur, nec quid
sequatur sciri potest; quod cuique temporis ad uiuendum datur, eo debet esse
contentus.
70. Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo, in quocumque
fuerit actu, probetur, neque sapientibus usque ad 'Plaudite' ueniendum est.
Breue enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque uiuendum; sin
processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent praeterita
uerni temporis suauitate aestatem autumnumque uenisse. Ver enim tamquam
adulescentiam significat ostenditque fructus futuros, reliqua autem tempora
demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.
71. Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria
et copia. Omnia autem quae secundum naturam fiunt sunt habenda in bonis. Quid
est autem tam secundum naturam quam senibus emori? Quod idem contingit
adulescentibus aduersante et repugnante natura. Itaque adulescentes mihi mori
sic uidentur, ut cum aquae multitudine flammae uis opprimitur, senes autem sic,
ut cum sua sponte nulla adhibita ui consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma
ex arboribus, cruda si sunt, uix euelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic
uitam adulescentibus uis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda
est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram uidere uidear aliquandoque
in portum ex longa nauigatione esse uenturus.
[20] XX. 72. Senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea uiuitur,
quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere; ex quo fit,
ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior. Hoc illud est quod
Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illi quaerenti, qua tandem re
fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur: 'Senectute.' Sed
uiuendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum
eadem quae coagmentauit, natura dissoluit. Ut nauem, ut aedificium idem destruit
facillime, qui construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinauit natura
dissoluit. Iam omnis conglutinatio recens aegre, inueterata facile diuellitur.
Ita fit ut illud breue uitae reliquum nec auide adpetendum senibus nec sine
causa deserendum sit; uetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de
praesidio et statione uitae decedere.
73. Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat uelle suam mortem dolore
amicorum et lamentis uacare. Volt, credo, se esse carum suis; sed haud scio an
melius Ennius:
Nemo me lacrumis decoret neque funera fletu faxit.
74. Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur. Iam sensus
moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni; post
mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est. Sed hoc meditatum ab
adulescentia debet esse mortem ut neglegamus, sine qua meditatione tranquillo
animo esse nemo potest. Moriendum enim certe est, et incertum an hoc ipso die.
Mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?
75. De qua non ita longa disputatione opus esse uidetur, cum recorder non L-
Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad
uoluntariam mortem cursum equorum incitauerunt, non M- Atilium, qui ad
supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conseruaret, non duos Scipiones,
qui iter Poenis uel corporibus suis obstruere uoluerunt, non auum tuum L-
Paulum, qui morte luit conlegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M-
Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae
carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum
locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam
arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti, sed
etiam rustici, contemnunt, id docti senes extimescent?
76. Omnino, ut mihi quidem uidetur, studiorum omnium satietas uitae facit
satietatem. Sunt pueritiae studia certa; num igitur ea desiderant adulescentes?
Sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas quae media
dicitur? Sunt etiam eius aetatis; ne ea quidem quaeruntur in senectute. Sunt
extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt,
sic occidunt etiam senectutis; quod cum euenit, satietas uitae tempus maturum
mortis adfert.
[21] XXI. 77. Non enim uideo cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam uobis
dicere, quod eo cernere mihi melius uideor, quo ab ea propius absum. Ego uestros
patres, P- Scipio, tuque, C- Laeli, uiros clarissimos mihique amicissimos,
uiuere arbitror, et eam quidem uitam, quae est sola uita nominanda. Nam, dum
sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et graui
opere perfungimur; est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et
quasi demersus in terram, locum diuinae naturae aeternitatique contrarium. Sed
credo deos immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut essent, qui terras
tuerentur, quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum uitae modo
atque constantia. Nec me solum ratio ac disputatio impulit, ut ita crederem, sed
nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas.
78. Audiebam Pythagoram Pythagoreosque, incolas paene nostros, qui essent
Italici philosophi quondam nominati, numquam, dubitasse, quin ex uniuersa mente
diuina delibatos animos haberemus. Demonstrabantur mihi praeterea, quae Socrates
supremo uitae die de immortalitate aminorum disseruisset, is qui esset omnium
sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus. Quid multa? Sic persuasi mihi, sic
sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum
futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot inuenta, non posse eam
naturam, quae res eas contineat, esse mortalem, cumque semper agitetur animus
nec principium motus habeat, quia se ipse moueat, ne finem quidem habiturum esse
motus, quia numquam se ipse sit relicturus; et, cum simplex animi esset natura,
neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum
diuidi; quod si non posset, non posse interire; magnoque esse argumento homines
scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis
discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum
accipere uideantur, sed reminisci et recordari. Haec Platonis fere.
[22] XXII. 79. Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: 'Nolite
arbitrari, O mihi carissimi filii, me, cum a uobis discessero, nusquam aut
nullum fore. Nec enim, dum eram uobiscum, animum meum uidebatis, sed eum esse in
hoc corpore ex eis rebus quas gerebam intellegebatis. Eundem igitur esse
creditote, etiamsi nullum uidebitis.
80. Nec uero clarorum uirorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum
ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem
numquam persuaderi potuit animos, dum in corporibus essent mortalibus, uiuere,
cum excessissent ex eis, emori, nec uero tum animum esse insipientem, cum ex
insipienti corpore euasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus
et integer esse coepisset, tum esse sapientem. Atque etiam cum hominis natura
morte dissoluitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat; abeunt
enim illuc omnia, unde orta sunt, animus autem solus nec cum adest nec cum
discedit, apparet. Iam uero uidetis nihil esse morti tam simile quam somnum.
81. Atqui dormientium animi maxime declarant diuinitatem suam; multa enim, cum
remissi et liberi sunt, futura prospiciunt. Ex quo intellegitur quales futuri
sint, cum se plane corporis uinculis relaxauerint. Qua re, si haec ita sunt, sic
me colitote,' inquit, 'ut deum; sin una est interiturus animus cum corpore, uos
tamen, deos uerentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam
nostri pie inuiolateque seruabitis.'
[23] XXIII. 82. Cyrus quidem haec moriens; nos, si placet, nostra uideamus. Nemo
umquam mihi, Scipio, persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos auos, Paulum
et Africanum, aut Africani patrem, aut patruum, aut multos praestantis uiros
quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos, quae ad posteritatis
memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se ipsos pertinere.
Anne censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos
nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si eisdem finibus gloriam
meam, quibus uitam, essem terminaturus? Nonne melius multo fuisset otiosam et
quietam aetatem sine ullo labore et contentione traducere? Sed nescio quo modo
animus erigens se posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum excessisset e
uita, tum denique uicturus esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi
inmortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad inmortalitatem et
gloriam niteretur.
83. Quid, quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus
iniquissimo, nonne uobis uidetur is animus qui plus cernat et longius, uidere se
ad meliora proficisci, ille autem cuius obtusior sit acies, non uidere? Equidem
efferor studio patres uestros, quos colui et dilexi uidendi, neque uero eos
solos conuenire aueo quos ipse cognoui, sed illos etiam de quibus audiui et legi
et ipse conscripsi; quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile
retraxerit, nec tamquam Peliam recoxerit. Et si quis deus mihi largiatur, ut ex
hac aetate repuerascam et in cunis uagiam, ualde recusem, nec uero uelim quasi
decurso spatio ad carceres a calce reuocari.
84. Quid habet enim uita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeat sane,
habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non lubet enim mihi deplorare uitam,
quod multi, et ei docti, saepe fecerunt, neque me uixisse paenitet, quoniam ita
uixi, ut non frustra me natum existimem, ut ex uita ita discedo tamquam ex
hospitio, non tamquam e domo. Commorandi enim natura deuorsorium nobis, non
habitandi dedit. O praeclarum diem, cum in illud diuinum animorum concilium
coetumque proficiscar cumque ex hac turba et conluuione discedam! Proficiscar
enim non ad eos solum uiros, de quibus ante dixi, uerum etiam ad Catonem meum,
quo nemo uir melior natus est, nemo pietate praestantior; cuius a me corpus est
crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus uero, non me deserens sed
respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse
ueniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre uisus sum, non quo aequo animo
ferrem, sed me ipse consolabar existimans non longinquum inter nos digressum et
discessum fore.
85. His mihi rebus, Scipio (id enim te cum Laelio admirari solere dixisti),
leuis est senectus, nec solum non molesta sed etiam iucunda. Quod si in hoc
erro, qui animos hominum inmortalis esse credam, libenter erro; nec mihi hunc
errorem, quo delector, dum uiuo, extorqueri uolo; sin mortuus, ut quidam minuti
philosophi censent, nihil sentiam, non uereor, ne hunc errorem meum philosophi
mortui irrideant. Quod si non sumus inmortales futuri, tamen exstingui homini
suo tempore optabile est. Nam habet natura, ut aliarum omnium rerum, sic uiuendi
modum. Senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae, cuius defatigationem
fugere debemus, praesertim adiuncta satietate. Haec habui, de senectute quae
dicerem, ad quam utinam perueniatis, ut ea, quae ex me audistis, re experti
probare possitis.
|