[5,0] LIBER QUINTUS.
[5,1] I. Superioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque uineis, Siluine,
scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi
desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamuis inquirentem
sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque ueteres litterarum monumentis
prodiderunt; sed cum sim professus rusticae rei praecepta, nisi fallor,
asseueraueram, quae uastitas eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum,
sed plurima. Nam illud in unius hominis prudentiam cadere non poterat. <2> Neque
enim est ulla disciplina aut ars, quae singulari consummata sit ingenio.
Quapropter ut in magna silua boni uenatoris est indagantem feras quam plurimas
capere, nec cuiquam culpae fuit non omnes cepisse; ita nobis abunde est, tam
diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse, quippe cum ea
uelut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis; ut
proxime, cum de commetiendis agris rationem M- Trebellius noster requireret a
me, uicinum adeo atque coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum
pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus. <3> Quod
ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam; cum praesertim ne
architecti quidem, quibus necesse est mansurarum nosse rationem, dignentur
consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed
aliud existiment professioni suae conuenire, aliud eorum, qui iam exstructa
metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant. Quo magis
ueniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo, si eatenus progreditur, ut
dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit quod effecerit. <4>
Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Siluine, praecepta mensurarum
desideras, obsequar uoluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis
esse quam rusticorum, desque ueniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius
scientiam mihi non uindico. Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali
mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI. Pes multiplicatus in passus et
actus et climata et iugera et stadia centuriasque, mox etiam in maiora spatia
procedit. Passus pedes habet V. <5> Actus minimus (ut ait M- Varro) latitudinis
pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo uersus pedum est LX.
Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab
eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpauit. Sed hunc actum prouinciae
Baeticae rustici acnuam uocant; <6> iidemque triginta pedum latitudinem et CLXXX
longitudinem porcam dicunt. At Galli candetum appellant in areis urbanis spatium
centum pedum, in agrestibus autem pedum CL. <Quod aratores candetum nominant>
semiiugerum quoque arepennem uocant. Ergo, ut dixi, duo actus iugerum efficiunt
longitudine pedum CCXL, latitudine pedum CXX. Quae utraeque summae in se
multiplicatae quadratorum faciunt pedum uiginti octo milia et octingentos.
Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies
multiplicata efficit mille passus; sic ueniunt quinque milia pedum. <7>
Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem
ab centum iugeribus uocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit; sicuti
tribus dictae primum a partibus populi tripartito diuisi, quae tamen nunc
multiplicatae pristinum nomen possident. <8> Haec non aliena, nec procul a
ratiocinio, quod tradituri sumus, breuiter praefari oportuit. Nunc ueniamus ad
propositum. Iugeri partes non omnes posuimus, sed eas, quae cadunt in
aestimationem facti operis. Nam minores persequi superuacuum fuit, pro quibus
nulla merces dependitur. Igitur, ut diximus, iugerum habet quadratorum pedum
uiginti octo milia et octingentos; qui pedes efficiunt scripula CCLXXXVIII. <9>
Ut autem a minima parte, id est ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima
septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta; id est iugeri dimidium scripulum.
Pars ducentesima octogesima octaua pedes centum; hoc est scripulum. Pars CXLIIII
pedes CC, hoc est, scripula duo. Pars septuagesima et secunda pedes CCCC, hoc
est sextula, in qua sunt scripula quattuor. Pars quadragesima octaua pedes DC,
hoc est sicilicus, in quo sunt scripula sex. <10> Pars uigesima quarta pedes
mille ducentos, hoc est semiuncia, in qua scripula XII. Pars duodecima duo milia
et quadringentos, hoc est uncia, ini qua sunt scripula XXIIII. Pars sexta pedes
quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XLVIII.
Pars quarta pedes septem milia et ducentos, hoc est quadrans, in quo sunt
scripula LXXII. Pars tertia pedes nouem milia et sescentos, hoc est triens, in
quo sunt scripula XCVI. <11> Pars tertia et una duodecima pedes duodecim milia,
hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim
milia et quadringentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIIII. Pars
dimidia et una duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx,
in quo sunt scripula CLVIII. Partes duae tertiae pedes decem nouem milia et
ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartae pedes
unum et uiginti milia et sescentos, hoc est dodrans, in quo sunt scripula CCXVI.
<12> Pars dimidia et tertia pedes uiginti quattuor milia, hoc est dextans, in
quo sunt scripula CCXL. Partes duae tertiae et una quarta pedes uiginti sex
milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt scripula CCLXIIII. Iugerum
pedes uiginti octo milia et octingentos, hoc est as, in quo sunt scripula
CCLXXXVIII. <13> Iugeri autem modus si semper quadraret, et in agendis mensuris
in longitudinem haberet pedes CCXL, in latitudinem pedes CXX, expeditissimum
esset eius ratiocinium. Sed quoniam diuersae agrorum formae ueniunt in
disputationem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.
[5,2] II. Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut
rotundus, aut etiam semicirculi, uel arcus, nonnumquam etiam plurimum angulorum
formam exhibet. Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum
totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione
effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tamquam est locus quoquo uersus
C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem milia. <2> Dicemus igitur eum
locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem et
sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit. <3> At
si longior fuerit quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat
longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi; latitudinis
pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicabis. Centies uicies duceni
quadrageni fiunt uiginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot
pedes quadratos habere. <4> Similiterque fiet de omnibus agris, quorum longitudo
maior sit latitudine. Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes
centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X; tunc duas latitudines
componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim, quam
cum longitudine multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur
in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et
scripula tria. <5> At si tribus paribus lateribus triquetrum metiri debueris,
hanc formam sequeris. Esto ager triangulus pedum quoquo uersus trecentorum. Hunc
numerum in se multiplicato, fiunt pedum nonaginta milia. Huius summae partem
tertiam sumito, id est triginta milia. Item sumito decumam, id est nouem milia.
Utramque summam componito. Fiunt pedes triginta nouem milia. Dicemus hanc summam
pedum quadratorum esse in eo triquetro, quae mensura efficit iugerum et trientem
et sicilicum. Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tamquam in
subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur. <6>
Esto unius lateris linea, quae facit angulum rectum, pedum quinquaginta, et
alterius pedum centum. Has duas summas in se multiplicato, quinquagies centeni
fiunt quinque milia. Horum pars dimidia duo milia quingeni, quae pars iugeri
unciam et scripulum efficit. Si rotundus ager erit, ut circuli speciem habeat,
sic pedes sumito. Esto area rotunda, cuius diametros habeat pedes LXX. <7> Hoc
in se multiplicato, septuagies septuageni fiunt quattuor milia et nongenti. Hanc
summam undecies multiplicato, fiunt pedes quinquaginta tria milia nongenti.
Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes tria milia octingenti et
quinquaginta. Hos esse quadratos in eo circulo dico, quae summa efficit iugeri
sescunciam, scripula duo et dimidium. <8> Si semicirculus fuerit ager, cuius
basis habeat pedes CXL, curuaturae autem latitudo pedes LXX, oportebit
multiplicare latitudinem cum basi. Septuagies centeni quadrageni fiunt nouem
milia et octingenti. Haec undecies multiplicata fiunt centum septem milia et
octingenti. Huius summae quarta decima est septem milia et septingenti. Hos
pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula
quinque. <9> Si autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur. Esto
arcus, cuius basis habeat pedes XVI, latitudo autem pedes IIII. Latitudinem cum
basi pono. Fit utrumque pedes XX. Hoc duco quater. Fiunt LXXX. Horum pars
dimidia est XL. Item sedecim pedum, qui sunt basis, pars dimidia VIII. Hi VIII
in se multiplicati, fiunt LXIIII. Quartam decimam partem duco, ea efficit pedes
IIII paulo amplius. Hoc adicies ad quadraginta. Fit utraque summa pedes XLIIII.
Hos in arcu quadratos esse dico, qui faciunt iugeri dimidiam scripulum, quinta
et uicesima parte minus. <10> Si fuerit sex angulorum, in quadratos pedes sic
redigitur. Esto hexagonum quoquo uersus lineis pedum XXX. Latus unum in se
multiplico. Tricies triceni fiunt DCCCC. Huius summae tertiam partem statuo CCC.
Eiusdem partem decimam XC. Fiunt CCCXC. Hoc sexies ducendum est, quoniam sex
latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta. Tot
igitur pedes quadratos esse dicemus. Itaque erit iugeri uncia dimidio scripulo
et decima parte scripuli minus.
[5,3] III. <1> His igitur uelut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter
mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et
arduum est. Duas etiam nunc formulas praepositis adiciam, quibus frequenter
utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille
ducentos, latus pedes CXX. In eo uites disponendae sunt ita, ut quini pedes
inter ordines relinquantur. Quaero quot seminibus opus sit, cum quinum pedum
spatia inter semina desiderantur. <2> Duco quintam partem longitudinis, fiunt
CCXL. Et quintam partem latitudinis, hoc est XXIIII. His utrisque summis semper
singulos asses adicio, qui efficiunt extremos ordines, quos uocant angulares.
Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera uiginti quinque. Has
summas sic multiplicato. Quinquies et uicies duceni quadrageni singuli fiunt sex
milia et uiginti quinque. <3> Totidem dices opus esse seminibus. Similiter inter
senos pedes si uoles ponere, duces sextam partem longitudinis mille ducentorum,
fiunt CC. Et sextam latitudinis CXX, id est XX. His summis singulos asses
adicies quos dixi angulares esse. Fiunt CCI, et XXI. Has summas inter se
multiplicabis, uicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor
milia ducentos et uiginti unum. <4> Totidem seminibus opus esse dices. Similiter
si inter septenos pedes ponere uoles, septimam partem longitudinis et
latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque ordine
consummabis numerum seminum. <5> Denique quotcumque pedum spatia facienda
censueris, totam partem longitudinis et latitudinis duces, et praedictos asses
adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, qui habet pedes CCXL
longitudinis, et latitudinis pedes CXX, recipiat inter pedes ternos (hoc enim
spatium minimum esse placet uitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per
latitudinem inter quinos pedes semina duo milia et uiginti quinque. <6> Vel si
quoquo uersus inter quaternos pedes uinea erit disposita, longitudinis ordo
habebit semina LXI, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero uites mille
octingentas et nonaginta unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes fuerit
disposita, ordo longitudinis habebit semina LXI, latitudinis XXV. <7> Quod si
inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina
XLIX, et rursus per latitudinem semina XXV. Qui numeri duo inter se multiplicati
efficiunt mille ducentum et uiginti quinque. At si per senos pedes eundem
uitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae sint
XLI uites, latitudini autem uiginti una. Quae inter se multiplicatae efficiunt
numerum DCCCLXI. <8> Sin autem inter septenos pedes uinea fuerit constituenda,
ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII.
Qui numeri inter se multiplicati efficiunt DCXXX. Totidem dicemus semina
praeparanda. At si inter octonos pedes uinea conseretur, ordo per longitudinem
recipiet semina XXXI, per latitudinem autem XVI. Qui numeri inter se
multiplicati efficiunt CCCCXCVI. <9> At si inter nouenos pedes, ordo in
longitudinem recipiet semina uiginti septem, et in latitudinem quattuordecim. Hi
numeri inter se multiplicati faciunt CCCLXXVIII. At si inter denos pedes, ordo
longitudinis recipiet semina XXV, latitudinis XIII. Hi numeri inter se
multiplicati faciunt CCCXXV. Et ne in infinitum procedat disputatio nostra,
eadem portione, ut cuique placuerint laxiora spatia, semina faciemus. Ac de
mensuris agrorum numerisque seminum dixisse abunde sit. Nunc ad ordinem redeo.
[5,4] IV. Vinearum prouincialium plura genera esse comperi. Sed ex iis, quas ipse
cognoui, maxime probantur uelut arbusculae breui crure sine adminiculo per se
stantes; deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur; eas rustici
canteriatas appellant. Mox quae defixis arundinibus circummunitae per statumina
calamorum materiis ligatis in orbiculos gyrosque flectuntur; eas nonnulli
characatas uocant. <2> Ultima est conditio stratarum uitium, quae ab enata
stirpe confestim uelut proiectae per humum porriguntur. Omnium autem stationis
fere eadem est conditio. Nam uel scrobe uel sulco semina deponuntur. Quoniam
pastinationis expertus sunt exterarum gentium agricolae; quae tamen ipsa paene
superuacua est iis locis, quibus solum putre et per se resolutum est;
namque hoc imitamur arando,
ut ait Virgilius, id est etiam pastinando. <3> Itaque Campania, cum uicinum ex
nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione terrae, quia facilitas
eius soli minorem operam desiderat. Sicubi autem densior ager prouincialis
rustici maiorem poscit impensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto
consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina.
[5,5] V. Sed ut singula earum quae proposui uinearum genera persequar, praedictum
ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis uiribus consistit, solutiore
terra, scrobe, densiore, sulco ponenda est. <Sed et> scrobes et sulci plurimum
prosunt, si in locis temperatis, in quibus aestas non est praeferuida, ante
annum fiant, quam uineta conserantur. Soli tamen ante bonitas exploranda est.
Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum tempus sationis
scrobis aut sulcus faciendus est. <2> Si ante annum fiant, quam uinea
conseratur, scrobis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde
est; latitudine tamen bipedanea; uel si quaterna pedum spatia inter ordines
relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo uersus dare mensuram scrobibus,
non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis. Ceterum quattuor
angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur.
<3> Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant
agricolae, siue aratro uineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda,
siue bidentibus, angustiora; sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque
contractiora quam quattuor. Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam
lineam binos pedes, aut <ut> plurimum ternos inter semina relinquant; transuersa
rursus laxiora spatia faciant, per quae uel fossor uel arator incedat. <4>
Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae tradita est a me tertio
uolumine. Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit, semina ita
deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars
eius sequente biennio paulatim adaequetur. Sic enim putat uitem cogi deorsum
agere radices. Hoc ego siccis locis fieri utiliter non negauerim; sed ubi aut
uliginosa regio est, aut caeli status imbrifer, minime faciundum censeo. Nam
consistens in semiplenis scrobibus nimius humor, antequam conualescant, semina
necat. <5> Quare utilius existimo repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed
cum semina comprehenderint, statim post aequinoctium autumnale debere diligenter
atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citauerint,
post paucos dies adobrui. Sic enim utrumque incommodum uitabitur, ut nec radices
in superiorem partem euocentur, neque immodicis pluuiis parum ualida uexentur
semina. <6> Ubi uero iam corroborata fuerint, nihil dubium est, quin caelestibus
aquis plurimum iuuentur. Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit,
adapertas uites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conueniet. De
qualitate autem seminum inter auctores non conuenit. Alii malleolo protinus
conseri uineam melius existimant, alii uiuiradice; de qua re quid sentiam, iam
superioribus uoluminibus professus sum. <7> Et nunc tamen hoc adicio, esse
quosdam agros in quibus non aeque bene translata semina quam immota respondeant,
sed istud rarissime accidere. Notandum item diligenter, explorandum esse
Quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset.
Depositam ergo stirpem, id est malleolum uel uiuiradicem, formare sic conuenit,
ut uitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non potest. <8> Nam
nisi adminiculum tenerae <uiti> atque infirmae contribueris, prorepens pampinus
terrae se applicabit. Itaque posito semini arundo adnectitur, quae uelut
infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam
permittit agricola. Ea porro non debet esse sublimis; nam usque in sesquipedem
coercenda est. <9> Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere
ualet, aut capitis aut brachiorum incrementis adolescit. Nam duae species huius
quoque culturae sunt. Alii capitatas uineas, alii brachiatas magis probant.
Quibus cordi est in brachia uitem componere, conuenit a summa parte, qua decisa
nouella uitis est, quidquid iuxta cicatricem citauerit, conseruari, et in
quattuor brachia pedalis mensurae diuidere, ita ut omnem partem caeli singula
aspiciant. <10> Sed haec brachia non statim primo anno tam procera
submittuntur,ne oneretur exilitas uitis; sed compluribus putationibus in
praedictam mensuram educuntur. Deinde ex brachis quasi quaedam cornua
prominentia relinqui oportet, atque ita totam uitem omni parte in orbem
diffundi. <11> Putationibus autem ratio eadem est, quae in iugatis uitibus; uno
tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum
gemmarum relinquuntur; pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde
uinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum
detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae ipsi trunco adhaeret.
<12> Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest,cum uires terrae
et fructum et materias ualent praebere. Maxime autem aratris excolunt, qui sic
formatas uineas habent, et eam rationem sequuntur detrahendi uitibus brachia,
quod ipsa capita sine ulla exstantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam
in brachiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli uitium
defringantur; saepe etiam stiua, dum sedulus arator uomere perstringere ordinem,
et quam proximam partem uitium excolere studet. <13> Atque haec quidem cultura
uel brachiatis uel capitatis <uitibus,> antequam gemment, adhibetur. Cum deinde
gemmauerint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus
non potuit pertingere. Mox ubi materias uitis exigit, insequitur pampinator, et
superuacuos deterget, fructuososque palmites submittit, qui cum induruerunt,
uelut in coronam religantur. Hoc duabus ex causis fit: una, ne libero excursu in
luxuria properent omniaque alimenta pampini absumant; altera, ut religata uitis
rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se praebeat. <14> Pampinandi autem
modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate uitis nudetur,
foliaque palmitibus detrahantur, ut maturitatem fructus capere possit, et ne
situ putrescat; locis autem siccis calidisque et apricis e contrario palmitibus
uuae contegantur; et si parum pampinosa uitis est, aduectis frondibus et
interdum stramentis fructus muniatur. <15> M. Quidem Columella patruus meus, uir
illustribus disciplinis eruditus ac diligentissimus agricola Baeticae
prouinciae, sub ortu caniculae palmeis tegetibus uineas adumbrabat, quoniam
plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur
Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus uites opacentur,
uelut halitu flammeo fructus uratur. Atque haec capitatae brachiataeque uitis
cultura est. Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis submissis
arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam
iugata. <16> Nonnullos tamen in uineis characatis animaduerti, et maxime
eluenaci generis, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere,
deinde rursus ad arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri
agricolae mergos, Galli candosoccos uocant, eosque adobruunt simplici ex causa,
quod existiment plus alimenti terram praebere fructuariis flagellis. Itaque post
uindemiam uelut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submouent. Nos autem
praecipimus easdem uirgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis
uitibus ordines uacent, aut si nouellam quis uineam instituere uelit, pro
uiuiradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae,
satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant.
<17> Superest reliqua illa cultura prostratae uineae, quae nisi uiolentissimo
caeli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec
umquam generosi saporis uinum praebet. Atque ubi regionis condicio solam eam
culturam recipit, bipedaneis scrobibus malleolus deponitur, qui cum egerminauit,
ad unam materiam reuocatur; eaque primo anno compescitur in duas gemmas;
sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur. At
ille qui submissus est, cum fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti
iacens non excedat interordinii spatium. <18> Nec magna est putationis
differentia cubantis et stantis rectae uineae, nisi quod iacenti uiti breuiores
materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum
relinqui. Sed post putationem, quam utique autumno in eiusmodi uinea fieri
oportet, uitis tota deflectitur in alterum interordinium; atque ita pars ea quae
fuerat occupata, uel foditur uel aratur, et cum exculta est, eandem uitem
recipit, ut altera quoque pars excoli possit. <19> De pampinatione talis uineae
parum inter auctores conuenit. Alii negant esse nudandam uitem, quo melius
contra iniuriam uentorum ferarumque fructum abscondant; aliis placet parcius
pampinari, ut et uitis non in totum superuacuis frondibus oneretur, et tamen
fructum uestire aut protegere possit; quae ratio mihi quoque commodior uidetur.
[5,6] VI. Sed iam de uineis satis diximus. Nunc de arboribus praecipiendum est.
Qui uolet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere,
operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat, ac primam quamque senio aut
tempestate afflictam submoueat, et in uicem nouellam subolem substituat. Id
autem facile consequi poterit, si ulmorum seminarium paratum habuerit; quod
quomodo et qualis generis faciendum sit, non pigebit deinceps praecipere. <2>
Ulmorum duo esse genera conuenit, Gallicum et uernaculum; illud Atinia, hoc
nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est
semen eius arboris, falso est opinatus. Nam rariorem sine dubio creat, et
idcirco plerisque et sterilis uidetur, seminibus inter frondem, quam prima
germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam serit ex samera, sed ex
sobolibus. <3> Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostras,
frondemque iucundiorem bubus praebet; qua cum assidue pecus paueris, et postea
generis alterius frondem dare institueris, fastidium bubus affert. <4> Itaque si
fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus; si minus, dabimus
operam ut in ordinibus disponendis pari numero uernaculas et Atinias alternemus.
Ita semper mista fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius
iusta cibariorum conficient. Sed uitem maxime populus uidetur alere, deinde
ulmus, post etiam fraxinus. <5> Populus, quia raram neque idoneam frondem pecori
praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia capris et ouibus gratissima
est, nec inutilis bubus, locis asperis et montosis, quibus munus laetatur ulmus,
recte seritur. Ulmus, quod et uitem commodissime patitur et iucundissimum
pabulum bubus affert, uariisque generibus soli prouenit, a plerisque praefertur.
Itaque cui arbustum nouum instituere cordi est, seminaria ulmorum uel fraxinorum
parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus
in arbusto protinus deponuntur. <6> Igitur pingui solo et modice humido bipalio
terram pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam uerno tempore in areas
componemus. Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus
diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus
areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram
duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas
cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab auibus praerodantur. <7> Ubi
deinde prorepserint plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus;
idque leuiter et curiose faciendum est, ne adhuc tenerae breuesque radiculae
ulmorum conuellantur. Atque ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus,
ut qui runcaturi sunt, medias partes earum facile manu contingant; nam si
latiores fuerint, ipsa semina proculcata noxam capient. <8> Aestate deinde prius
quam sol oriatur, aut ad uesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari
debent; et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac
ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert,
cum plantas in aliud seminarium transferre uolumus) oportebit non maximos
scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere; deinde radices in nodum, si
breues, uel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas
fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter circumcalcari. <9> Possunt etiam
collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi; quod in Atinia ulmo fieri
necesse est, quae non seritur e samera. Sed haec ulmus autumni tempore melius
quam uere disponitur; paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo
biennio ferri reformidat ictum. Tertio demum anno acuta falce abraditur, atque
ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus
permaduerit, usque in uernum tempus, ante quam radix ulmi in eximendo
delibretur, recte seritur. <10> Igitur in resoluta terra ternum pedum quoquo
uersus faciendi scrobes. At in densa, sulci eiusdem altitudinis et latitudinis,
qui arbores recipiant, praeparandi. Sed deinde in solo roscido et nebuloso
conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et <in> occidentem dirigantur,
quo plus solis mediae arbores, quibus uitis applicata et religata innititur,
accipiant. <11> Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta
pedes, exili, ubi nihil seritur, inter uiginti, arbores disponantur. Cum deinde
adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt. Hoc etiam
nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque uel propius ferro
compescunt, uel longius promittunt, ut uites laxius diffundantur; hoc in solo
pingui melius, illud in gracili. <12> Tabulata inter se ne minus ternis pedibus
absint, atque ita formentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior.
Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet.
Sed quamcumque arborem seueris, eam biennio proximo putare non oportet. Post
deinde si ulmus exiguum incrementum recipit, uerno tempore, antequam librum
demittat, decacuminanda est iuxta ramulum, qui uidebitur esse nitidissimus, ita
tamen, uti supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas ad quam ductus et
applicatus ramus alligetur, et correctus cacumen arbori praebeat. <13> Deinde
stirpem post annum praecidi et alleuari oportet. Quod si nullum ramulum arbor
idoneum habuerit, sat erit nouem pedes a terra relinqui, et superiorem partem
detruncari, ut nouae uirgae, quas emiserit, ab iniuria pecoris tutae sint. Sed
si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi; si minus, serra desecari et plagam
falce alleuari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut
pluuiis infestetur. <14> Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte
conualuerint, superuacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conueniet. Quae
ulmus a positione bene prouenerit, eius summae uirgae falce debent enodari. At
si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguum stirpem prominentem
trunco relinquas. Cum deinde arbor conualuerit, quicquid falce contingi poterit,
exputandum est, alleuandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur. <15>
Ulmum autem nouellam formare sic conueniet. Loco pingui octo pedes a terra sine
ramo relinquendi, uel in aruo gracili septem pedes; supra quod spatium deinde
per circuitum in tres partes arbor diuidenda est, ac tribus lateribus singuli
ramuli submittendi primo tabulato assignentur. <16> Mox de ternis pedibus
superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem lineis, quibus in
inferiore positi sint. Eademque ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor,
atque in frondatione cauendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex
amputatis uirgis relinquuntur, aut rursus ita alleuentur, ut ipse truncus
laedatur, aut delibretur; nam parum gaudet ulmus, quae in corpus nudatur.
Vitandumque ne de duabus plagis una fiat, cum talem cicatricem non facile cortex
comprehendat. <17> Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter
eandem disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum
fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra uiti
noceat. Cum deinde arbor uetustatem fuerit adepta, propter terram uulnerabitur
ita, ut excauetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore
parte conceperit. Vitem quoque, antequam ex toto arbor praeualescat, conserere
conuenit. <18> At si teneram ulmum maritaueris, onus iam non sufferet; si
uetustae uitem applicueris, coniugem necabit. Ita suppares esse aetate et
uiribus arbores uitesque conuenit. Sed arboris maritandae causa scrobis
uiuiradici fieri debet latus pedum duorum, altus leui terra totidem pedum;
graui, dupondio et dodrante; longus pedum sex aut minimum quinque. Absit autem
hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. Nam si radicibus ulmi iunxeris, male
uitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur. <19> Hunc
scrobem, si res permittit, autumno facito, ut pluuiis et gelicidiis maceretur.
Circa uernum deinde aequinoctium binae uites, quo celerius ulmum uestiant, pedem
inter se distantes scrobibus deponendae; cauendumque ne aut septentrionalibus
uentis aut rorulentae sed siccae serantur. <20> Hanc obseruationem non solum in
uitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio; et uti cum de
seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter
arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim
refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueuerunt. Melius autem
locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluuius est,
autumni tempore et arbores et uites post aequinoctium deponuntur. <21> Sed eae
ita conserendae sunt, ut summam terram, quae aratro subacta sit, semipedem alte
substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego
existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis
codicem. Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem
porrigi, deinde ad arborem erigi; atque ab iniuria pecoris caueis emuniri. <22>
Locis autem praeferuidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt;
locis frigidis a meridie, temperato statu caeli, aut ab oriente aut ab
occidente, ne toto die solem uel umbram patiantur. Proxima deinde putatione
melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque coles in modum coronae
contortos arbori circumdari, ut flexura materias profundat, quarum ualidissimam
sequente anno caput uitis faciamus. <23> Me autem longus docuit usus, multo
utilius esse primo quoque tempore falcem uitibus admouere, nec superuacuis
sarmentis pati siluescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam
ferro coercendam censeo usque in alteram uel tertiam gemmam, quo robustiores
palmites agat: qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione
disponentur omnibusque annis aliquis in superius tabulatum excitabitur, relicta
semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet. <24> Iamque
uiti constitutae certa lex ab agricolis imponitur; plerique ima tabulata
materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes. At
qui bonitati uini student, in summas arbores uitem promouent; ut quaeque materia
sedebit, ita in celsissimum quemque ramum extendunt sic, ut summa uitis summam
arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur,
qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus conualuit, uitem accipiat.
<25> Plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur,
gracilioribus pauciores; uitisque nouella tribus toris ad arborem religetur,
uno, qui est in crure arboris a terra quattuor pedibus distans; altero, qui
summa parte uitem capit; tertio, qui mediam uitem complectitur. Torum imum
imponi non oportet, quoniam uires uitis adimit. Interdum tamen necessarius
habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est, aut uitis praeualens in luxuriam
euagatur. <26> Cetera putationis ratio talis est, ut ueteres palmites, quibus
proximi anni fructus pependit, omnes recidantur; noui, circumcisis undique
capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, submittantur; et si
laeta uitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur; si
gracilis, trunco proximi, si mediocris, medii. Quoniam ultimus palmes plurimum
fructum affert, proximus minimum uitem exhaurit atque attenuat. <27> Maxime
autem prodest uitibus, omnibus annis resolui. Nam et commodius enodantur, et
refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius
conualescunt. Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi conuenit, ut a tertia
gemma uel quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum uimine
praecidatur. <28> Quod si ita longe tabulatum est, uti materia parum commode in
id perduci possit, palmitem ipsum uiti alligatum supra tertiam gemmam
religabimus. Hoc ideo fieri praecipimus, quia quae pars palmitis praecipitata
est, ea fructu induitur; at quae uinculo adnexa sursum tendit, ea materias
sequenti anno praebet. <29> Sed ipsorum palmitum duo genera sunt: alterum, quod
ex duro prouenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert,
pampinarium uocant; alterum, quod ex anniculo palmite procreatur; quod quia
protinus creat, fructuarium appellant. Cuius ut semper habeamus copiam <in
uinea> palmitum partes ad tres gemmas religandae sunt, ut quicquid intra
uinculum est, materias exigat. <30> Cum deinde annis et robore uitis conualuit,
traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare
<simul> atque alias teneriores transmittere conuenit. Nam uetustate uitem
fatigant. Nonnumquam etiam cum arborem totam uitis comprehendere nequit, ex usu
fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere et rursus ad eandem arborem
duas uel tres propagines excitare, quo pluribus uitibus circumuenta celerius
uestiatur. <31> Viti nouellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario
loco natus est, ut uiduum ramum maritet. Veteribus uitibus loco nati palmites
pampinarii utiles sunt, et plerique ad tertiam gemmam resecti optime
submittuntur. Nam insequenti anno materia fundunt. <32> Quisquis autem pampinus
loco natus in exputando uel alligando fractus est, modo ut aliquam gemma
habuerit, ex toto tolli non oportet: quoniam proximo anno uel ualidiorem
materiam ex una creabit. <33> Praecipites palmites dicuntur, qui de hornotinis
uirgis enati in duro alligantur. Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum
matri nocent. Itaque nisi extremis ramis, aut si uitis arboris cacumen
superauerit, praecipitari palmitem non oportet. <34> Quod si tamen id genus
colis propter fructum submittere quis uelit, palmitem intorqueat. Deinde ita
alliget et praecipitet. Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam
citabit, et praecipitata minus uirium in se trahet, quamuis fructu exuberet.
<35> Praecipitem uero plus anno pati non oportet. Alterum est genus palmitis,
quod de nouello nascitur, et in tenero alligatum dependet; materiam uocamus; ea
et fructum et noua flagella procreat; et iam si ex uno capite duae uirgae
submittantur, tamen utraque materia dicitur; nam pampinarius quam uim habeat,
supra docui. Focaneus est qui inter duo brachia uelut ini furca de medio
nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et
utraque brachia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est. <36>
Plerique uitem ualidam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si
multis palmitibus submissis oneretur. Nam et pluribus uirgis plures pampinos
creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores
diutius continet, omnemque uuam perdit. Validam ergo uitem in ramos diducere
censeo et traducibus dispergere atque disrarare, certosque uinearios coles
praecipitare, et si minus luxuriabitur, solutas materias relinquere; ea ratio
uitem feraciorem faciet. <37> Sed ut densum arbustum commendabile fructu et
decore est, sic ubi uetustate rarescit, pariter inutile et inuenustum est. Quod
ne fiat, diligentis patrisfamilias est, primam quamque arborem senio defectam
tollere et in eius locum nouellam restituere, <uitem queat> nec eam uiuiradice
frequentare, ea etsi sit facultas, sed, quod est longe melius, ex proximo
propagare. Cuius utriusque ratio consimilis est ei quam tradidimus. Atque haec
de Italico arbusto satis praecepimus.
[5,7] VII. Est et alterum genus arbusti Gallici, quod uocatur rumpotinum. Id desiderat
arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime uidetur esse idonea opulus. Ea est
arbor corno similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus nonnumquam, et salix
a plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi in aquosis locis, ubi aliae
arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia uini saporem infestat.
Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc tenera decacuminetur, ne altitudinem
quindecim pedum excedat. <2> Nam fere ita constitutum rumpotinetum animaduerti,
ut ad octo pedes locis siccis et cliuosis, ad duodecim locis planis et
uliginosis tabulata disponantur. Plerumque autem ea arbor in tres ramos
diuiditur, quibus singulis ab utraque parte complura brachia submittuntur, tum
omnes paene uirgae, ne umbrent, eo tempore quo uitis putatur, abraduntur. <3>
Arboribus rumpotinis, si frumentum non inseritur, in utramque partem uiginti
pedum spatia interueniunt; at si segetibus indulgetur, in alteram partem
quadraginta pedes, in alteram uiginti relinquuntur. Cetera simili ratione atque
in arbusto Italico administrantur, ut uites longis scrobibus deponantur, ut
eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur, ut noui traduces omnibus
annis inter se ex arboribus proximis connectantur, et ueteres decidantur. <4> Si
tradux traducem non contingit, media uirga inter eas deligetur. Cum deinde
fructus pondere urgebit, subiectis adminiculis sustineatur. Hoc autem genus
arbusti cetereque omnes arbores quanto altius arantur et circumfodiuntur, maiore
fructu exuberant; quod an expediat patrifamilias facere, reditus docet.
[5,8] VIII. Omnis tamen arboris cultus simplicior quam uinearum est, longeque ex
omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum
est. <2> Nam quamuis non continuis annis, sed fere altero quoque fructum
afferat, eximia tamen eius ratio est, quod leui cultu sustinetur, et cum se non
induit, uix ullam impensam poscit. Sed et si quam recipit, subinde fructus
multiplicat; neglecta compluribus annis non ut uinea deficit, eoque ipso tempore
aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno
anno emendatur. <3> Quare etiam nos in hoc genere arboris diligenter praecipere
censuimus. Olearum, sicut uitium, plura genera esse arbitror, sed in meam
notitiam decem omnino peruenerunt: Pausia, Algiana, Liciniana, Sergia, Naeuia,
Culminia, Orchis, Regia, Cercitis, Murtea. <4> Ex quibus bacca iucundissima est
Pausiae, speciosissima Regiae, sed utraque potius escae, quam oleo est idonea.
Pausiae tamen oleum saporis egregii dum uiride est, uetustate corrumpitur.
Orchis quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum
optimum Liciniana dat, plurimum Sergia; omnisque olea maior fere ad escam, minor
oleo est aptior. <5> Nulla ex his generibus aut praeferuidum aut gelidum statum
caeli patitur. Itaque aestuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano
gaudet. Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos cliuos amat,
quales in Italia Sabinorum uel tota prouincia Baetica uidemus. Hanc arborem
plerique existimant ultra miliarium sexagesimum a mari aut non uiuere aut non
esse feracem. Sed in quibusdam locis recte ualet. <6> Optime uapores sustinet
Pausia, frigus Sergia. Aptissimum genus terrae est oleis, cui glarea subest, si
superposita creta sabulo admista est. Non minus probabile est solum, ubi pinguis
sabulo est. Sed et densior terra, si uuida et laeta est, commode recipit hanc
arborem. Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa et in qua
semper uligo consistit. Inimicus est etiam ager sabulo macer et nuda glarea. <7>
Nam etsi non emoritur in eiusmodi solo, numquam tamen conualescit. Potest tamen
in agro frumentario seri, uel ubi arbutus aut ilex steterant. Nam quercus etiam
excisa radices noxias oliueto relinquit, quarum uirus enecat oleam. Haec in
uniuersum de toto genere huius arboris habui dicere. Hunc per partes culturam
eius exsequar.
[5,9] IX. Seminarium oliueto praeparetur caelo libero, terreno modice ualido, sed
succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto. Id genus fere
terrae niger est. Quam cum in tres pedes pastinaueris, et alta fossa
circumdederis, ne aditus pecori detur, fermentari sinito. <2> Tum ramos nouellos
proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circumuenire, hoc est
manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et <ex his> quam
recentissimas taleas recidito, ita ut ne corticem aut ullam aliam partem, quam
qua serra praeciderit, laedas. Hoc autem facile contingit, si prius uaram
feceris et eam partem, supra quam ramum secaturus es, foeno aut stramentis
texeris, ut molliter et sine noxa corticis taleae superpositae secentur. <3>
Taleae deinde sesquipedales serra praecidantur, atque earum plagae utraque parte
falce leuentur et rubrica notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus,
ita parte ima terram et cacumine caelum spectans deponatur. Nam si inuersa
mergatur, difficulter comprehendet, et cum ualidius conualuerit, sterilis in
perpetuum erit. Sed oportebit talearum capita et imas partes misto fimo cum
cinere oblinire, et ita totas eas immergere, ut putris terra digitis quattuor
alte superueniat. <4> Sed binis indicibus ex utraque parte muniantur: hi sunt de
qualibet arbore breui spatio iuxta eas positi, et <in summa parte> inter se
uinculo connexi, ne facile singulo deiciantur. Hoc facile utile est propter
fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere
institueris, depositae taleae non laedantur. <5> Quidam melius existimant
radicum oculis siluestrium olearum hortulos excolere, et simili ratione
disponere; sed utrumque debet post uernum aequinoctium seri, et quam
frequentissime seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam
radiculae seminum conualuerint, rastris excoli. Sed biennio a putatione
abstineri, tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter
sarriri seminarium conuenit. <6> Quarto anno ex duobus ramis infirmior
amputandus est. Sed excultae quinquennio arbusculae habiles translationi sunt.
Plantae autem in oliueto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris
per autumnum, laetis et humidis uerno tempore, paulo ante, quam germinent. <7>
Atque ipsis scrobes quaternum pedum praeparantur anno ante; uel si tempus non
largitur, prius quam deponantur arbores, stramentis atque uirgis iniectus
incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruina facere
debuerat. Spatium inter ordines minimum esse debet pingui et frumentario solo
sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum; macro nec
idoneo segetibus quinum et uicenum pedum. Sed in Fauonium dirigi ordines
conuenit, ut aestiuo perflatu refrigerentur. <8> Ipsae autem arbusculae hoc modo
possunt transferri: antequam explantes arbusculam, rubrica notato partem eius,
quae meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat, disponatur. Deinde
ut arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite
planta eruatur. Qui caespes in eximendo ne resoluatur, modicos surculos uirgarum
inter se conexos facere oportet, eosque pala, qua eximitur, applicare, et
uiminibus ita innectere, ut constricta terra uelut inclusa teneatur. <9> Tum
subruta parte ima leuiter pala commouere, et suppositis uirgis alligare, atque
plantam transferre. Quae antequam deponatur, oportebit solum scrobis imum fodere
bidentibus; deinde terram aratro subactam, si tamen erit summa humus, immittere,
et ita ordei semina substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis
haurienda est, antequam demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides uel
glarea mista pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda,
et aliquid stercoris interponendum. <10> Quod si cum sua terra planta non
conuenit, tum optimum est omni fronde priuare truncum, atque leuatis plagis,
fimoque et cinere oblitis, in scrobem uel sulcum deponere. Truncus autem aptior
translationi est, qui brachii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris
incrementi et robustioris transferri. Quem ita conuenit poni, ut si non
periculum a pecore habeat, exiguum admodum supra scrobem emineat; laetius enim
frondet. Si tamen incursus pecoris aliter uitari non poterit, celsior truncus
constituetur, ut sit innoxius ab iniuria pecorum. <11> Atque etiam rigandae sunt
plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae. Ac
primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bouis excedat;
deinde arando ne coxam bos, aliamue partem corporis offendat, optimum est etiam
constitutas plantas circummunire caueis. Deinde constitutum iam et maturum
oliuetum in duas partes diuidere, quae alternis annis fructu induantur. Neque
enim olea continuo biennio uberat. <12> Cum subiectus ager consitus non est,
arbor coliculum agit; cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic diuisum
oliuetum omnibus annis aequalem reditum adfert. Sed id minime bis anno arari
debet; et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus
hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum penetret. Post
aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si
olea in cliuo sit, incilia excitentur, quae limosam aquam ad codicem deducant.
<13> Omnis deinde suboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis exstirpanda
est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione
stercorabitur oliuetum, quam in secundo libro proposui, si tamen segetibus
prospicietur. <14> At si ipsis tantummodo arboribus, satis facient singulis
stercoris caprini sex librae, stercoris sicci modii singuli, uel amurcae
insulsae congius. Stercus autumno debet inici, ut permistum hieme radices oleae
calefaciat. Amurca minus ualentibus infundenda est. Nam per hiemem, si uermes
atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur. <15> Plerumque etiam
locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento raseris
nec fructum nec laetam frondem olea induet. Quin etiam compluribus interpositis
annis oliuetum putandum est; nam ueteris prouerbii meminisse conuenit, eum qui
aret oliuetum, rogare fructum, qui stercoret, exorare, qui caedat, cogere. Quod
tamen satis erit octauo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur.
<16> Solent etiam quamuis laetae arbores fructum non afferre. Eas terebrari
gallica terebra conuenit, atque ita in foramen uiridem taleam oleastri arcte
immitti. Sic uelut inita arbor fecundo semine fertilior exstat. Sed sic haec
ablaqueatione adiuuanda est infusa amurca insulsa cum suilla uel nostra urina
uetere, cuius utriusque modus seruatur. Nam maximae arbori, ut tantumdem aquae
misceatur, urna abunde erit. Solent etiam uitio soli fructum oleae negare. <17>
Cui rei sic medebimur. Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro
magnitudine arboris plus minusue circumdabimus; sed minima arbor modium
postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis
confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus.
Nonnumquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior. Quem nisi
recideris, tota arbor contristabitur. Ac de oliuetis hactenus dixisse satis est.
Superest ratio pomiferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus.
[5,10] X. Modum pomarii, priusquam semina seras, circummunire maceriis oportet uel
saepe uel fossa praecipiti, ut non solum pecori, sed et homini transitum negare
ualeat, quoniam si saepius cacumina manu praefracta aut a pecoribus praerosa
sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt. <2> Generatim autem
disponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a ualentiore prematur,
quia nec uiribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit.
Terra, quae uitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam
seminare uoles, scrobem fodito. Ita sole pluuiisque macerabitur, et quod positum
est, cito comprehendet. <3> At si eodem anno et scrobem facere et arbores serere
uoles, minimum ante duos menses scrobes fodito, postea stramentis incensis
calefacito; quos si latiores patentioresque feceris, laetiores uberioresque
fructus percipies. <4> Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut
laxius radices uagentur, ac minus frigoris hieme, minusque aestate uaporis per
angustum os penetret, etiam ut cliuosis locis terra, quae in eum congesta est, a
pluuiis non abluatur. <5> Arbores raris interuallis serito, ut cum creuerint,
spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere
quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi interuulseris; itaque inter
ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere conuenit. <6> Semina
lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, leuia, procera, sine
ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus
ramos sumes, de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt, eligito ab
humeris qui sunt contra solem quae ramis aut plantis ponetur. <7> Sed ante quam
arbusculas transferas, nota quibus uentis antea fuerant constitutae, postea
manus admoueto, ut de cliuo et sicco in humidum agrum transferas. Trifurcam
maxime ponito. Ea exstet minime tribus pedibus. Si eodem scrobes duas aut tres
arbusculas uoles constituere, curato ne inter sese contingant, quoniam mutuo
contactu aut computrescunt aut uermibus interibunt. <8> Cum semina depones,
dextera sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum brachii
crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum exstent, per quos aestate
paruo labore aquam radicibus subministrare possis. Arbores ac semina cum
radicibus autumno serito, hoc est circa Kalendas et Idus Octobres. <9> Primo
uere antequam germinent arbores deponito; ac ne tinea molesta sit seminibus
ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inuerso cacumine demittito. Ficum
frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat.
Eiusmodi arbor cito conualescit si scrobes amplos patentesque feceris. <10>
Ficorum genera, etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia
agri seruntur. Locis frigidis et autumni temporibus aquosis praecoques ponito,
ut ante pluuiam fructum deligas; locis calidis hibernas serito. At si uoles
ficum quamuis non natura seram facere, tum grossulos prioremue fructum decutito,
ita alterum edet, quem in hiemet differet. Nonnumquam etiam, cum frondere
coeperunt arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare; sic firmiores
arbores et feraciores fiunt; ac semper conueniet, simul atque folia agere
coeperit ficus, rubricam amurca diluere, et cum stercore humano ad radicem
infundere. <11> Ea res efficit uberiorem fructum et fartum fici pleniorem ac
meliorem. Serendae sunt autem praecipue Liuianae, Africanae, Chalcidicae,
sulcae, Lydiae, callistruthiae, topiae, Rhodiae, Libycae, hibernae, omnes etiam
biferae et triferae flosculi. <12> Nucem Graecam serito circa Kal- Febr- quia
prima gemmascit; agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diuersis
nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa
nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleuerit,
praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. <13> Ternas nuces in
trigonum statuito, ut nux a nuce minime palmo absit, et anceps ad Fauonium
spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad
scrobis solum radix peruenit, duritia humi coercita recuruatur, et ex se in
modum ramorum alias radices emittit. <14> Nucem Graecam et Auellanam Tarentinam
facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaueris nuces serere, in eo terram
minutam pro modo semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito. Cum ferula
fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine putamine nucem Graecam aut
Auellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante Kal- Martias facito, uel etiam
inter Nonas et Idus Martias. Eodem tempore iuglandem et pineam et castaneam
serere oportet. <15> Malum Punicum ab eodem tempore usque in Kal- Apriles recte
seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur.
Stercore suillo et humano urinaque uetere radices rigato. Ea res et fertilem
arborem reddet, et primis annis fructum uinosum, <et> post quinquennium dulcem,
et apyrenum facit. Nos exiguum admodum laseris uino diluimus, et ita cacumina
arboris summa obleuimus. Ea res emendauit acrorem malorum. <16> Mala Punica ne
in arbore hient, remedio sunt lapides tres, si, cum seres arborem, ad radicem
ipsam collocaueris. At si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem
arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur,
ramulos, quibus dependent, intorqueto. Eodem modo seruabuntur incorrupta etiam
toto anno. <17> Pirum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad
brumam supersint. Quae ut sit ferax, cum adoleuerit, alte eam ablaqueato, et
iuxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedae pineae adigito,
et ibi relinquito; deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito.
<18> Curandum est autem ut quam generosissimis piris pomaria conseramus. Ea sunt
Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba,
ordeacea, Aniciana, Naeuiana, Fauoniana, lateritana, Dolabelliana, Turraniana,
uolema, mulsa, praecocia, uenerea et quaedam alia, quorum enumeratio nunc longa
est. <19> Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scandiana, Matiana,
orbiculata, Sextiana, Pelusiana, Amerina, Syrica, melimela, cydonia; quorum
genera tria sunt: struthia, chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum
uoluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque
Persici non minima est gratia. Et mala, sorba, pruna, post mediam hiemem usque
in Idus Febr. serito. <20> Mororum ab Idibus Febr. usque ad aequinoctium uernum
satio est. Siliquam Graecam, quam quidam keration uocant, et Persicum ante
brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem
adigito, et ita librum arboris inolescere sinito. Omnium autem generum ramos
circa Kal- Martias in hortis subacta et stercorata terra supra puluinos arearum
disponere conuenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, ueluti
pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur.<22> Et cum autumnus
incesserit, antequam frigus cacumina adurat, omnia folia excerpere expedit, et
ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, uelut pileis
induere, atque sic a frigore et gelicidiis teneras adhuc uirgas tueri. Post
uiginti quattuor deinde menses siue transferre et disponere in ordinem uoles,
siue inserere, satis tuto utrumque facere poteris.
[5,11] XI. Omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur,
cortice dissimilis. Si uero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine
scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt.
Unum, quo resecta et fissa arbor resectos surculos accipit. Alterum, quo resecta
inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera uerni temporis
sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam
recipit, quam uocant agricolae emplastrationem, uel, ut quidam, inoculationem.
Hoc genus insitionis aestiuo tempore optime usurpatur. <2> Quarum insitionum
rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores
simul atque gemmas agere coeperint, luna crescente inserito; oliuam autem circa
aequinoctium uernum usque in Idus Apriles. <3> Ex qua arbore inserere uoles, et
surculos ad insitionem sumpturus est, uideto ut sit tenera et ferax nodisque
crebris; et cum primum germina tumebunt, de ramulis anniculis, qui solis ortum
spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi
sint bifurci uel trifurci. Arborem. quam inserere uoles, serra diligenter
exsecato ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est; dabisque operam, ne
librum laedas. <4> Cum deinde truncum recideris, acuto ferramento plagam leuato.
Deinde quasi cuneum tenuem ferreum uel osseum inter corticem et materiem ne
minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem.
Postea surculos, quos inserere uoles, falce acuta ex ima parte deradito tantum,
quantum cuneus demissus spatii dabit, atque ita, ne medullas neue alterius
partis corticem laedas. <5> Ubi surculos paratos habueris, cuneum uellito,
statimque surculos in ea foramina, quae cuneo adacto inter corticem et materiam
feceris, demittito. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut
semipede uel amplius de arbore exstent. In una arbore duos, uel si truncus
uastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter
eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito. <6>
Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi uel iunco aut
uimine arborem constringito; postea paleato luto bene subacto oblinito totam
plagam, et spatium, quod est inter surculos, usque eo dum minime quattuor
digitis insita exstent. Supra deinde muscum imponito, et ita ligato, ne pluuia
dilabantur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra
facere, insectasque partes tenui scalpello leuare, atque ita surculos aptare.
<7> Si pusillam arborem inserere uoles, imam abscindito, ita ut sesquipede e
terra exstet. Cum deinde praecideris, plagam diligenter leuato; et medium
truncum acuto scalpello permodice findito, ita ut fissura digitorum trium sit in
ea. Deinde cuneum, quo diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos
demittito, sic ut librum seminis libro arboris aequalem facias. <8> Cum surculos
diligenter aptaueris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato;
deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a uento et
calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis inuenimus, quod cum sit
subtilissimum, non omni generi arborum idoneum est, sed fere recipiunt talem
insitionem, quae humidum succosumque et ualidum librum habent, sicut ficus. <9>
Nam et lactis plurimum mittit, et corticem robustum habet. Optime itaque
inseritur caprifici ramus. Ex arbore, de qua inserere uoles, nouellos et nitidos
ramos eligito, in iisdemque obseruato gemmam, quae bene apparebit, certamque
spem germinis habebit; eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma
media sit; et ita acuto scalpello circumcidito delibratoque diligenter, ne
gemmam laedas. <10> Postea item alterius arboris, quam emplastraturus es,
nitidissimum ramum eligito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam
delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaueris, praeparatum emplastrum aptato,
ita ut alterae delibratae parti conueniat. <11> Ubi ita haec feceris, circa
gemmam bene alligato, cauetoque ne laedas ipsum germen. Deinde commissuras et
uincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera uinculo non urgeatur.
Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo
possit succus euocari, aut ne cui magis quam insito seruiat. Post XXI diem
soluito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea inseritur. <12> Quartum
illud genus insitionis iam docuimus, cum de uitibus disputauimus. Itaque
superuacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis. Sed cum
antiqui negauerint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et illam
quasi finitionem, qua nos paulo ante usi sumus, uelut quandam legem sanxerint,
eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu
consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimauimus errorem huius
opinionis discutiendum, tradendamque posteris rationem, qua possit omne genus
surculi omni generi arboris inseri. <13> Quod ne longiore exordio legentem
fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, quo possit omne genus surculi omnibus
arboribus inseri. Scrobem quoquo uersus pedum quattuor ab arbore oliuae tam
longe fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere. In scrobem deinde
fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut robusta et nitida fiat.
<14> Post triennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum oliuae, qui
uidetur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa; atque ita
amputatis ceteris ramulis ea tantum cacumina, quae inserere uoles, relinque. Tum
arborem fici detrunca, plagamque leua, et mediam cuneo finde. <15> Cacumina
deinde oliuae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae
fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua ui
reuellantur. Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum
quarto anno, cum bene coierint, uelut propagines, ramulos oliuae a matre
resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem
libri faciamus, quoniam fere species surculorum omnium persecuti sumus prioribus
libris, de cytiso dicere nunc tempestiuum est.
[5,12] XII. Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus,
ouibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est; quod ex eo
cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ouibus, tum etiam quod octo mensibus
uiridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamuis
macerrimo celeriter comprehendit; omnem iniuriam sine noxa patitur. <2> Mulieres
quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et
cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere
modico uino atque ita potandum dare; sic et ipsae ualebunt et pueri abundantia
lactis confirmabuntur. Satio autem cytisi uel autumno circa Idus Octobres, uel
uere fieri potest. <3> Cum terram bene subegeris, areolas facito ibique uelut
ocimi semen cytisi autumno serito. Plantas deinde uere disponito ita ut inter se
quoquouersus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina
cytisorum uere deponito, et stercoratam terram circumaggerato. <4> Si pluuia non
incesserit, rigato quindecim proximis diebus; simul atque nouam frondem agere
coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebeto. Equo
abunde est uiridis pondo XV, bubus pondo uicena, ceterisque pecoribus pro
portione uirium. Potest etiam circa saepem agri satis commode ramis cytisus
seri, quoniam facile comprehendit et iniuriam sustinet. Aridum si dabis, parcius
praebeto, quoniam uires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum
paleis permisceto. <5> Cytisum cum aridum facere uoles, circa mensem Septembrem,
ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat,
in sole habeto; deinde in umbra exsiccato, et ita condito. Hactenus de arboribus
praecepisse abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti uolumine.
|