[0] PRAEFATIO.
1 Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leue et non satis
dignum summorum uirorum personis iudicent, cum relatum legent, quis musicam
docuerit Epaminondam, aut in eius uirtutibus commemorari saltasse eum commode
scienterque tibiis cantasse. 2 Sed hi erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum
nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus conueniat, putabunt. 3 Hi si didicerint non
eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudicari,
non admirabuntur nos in Graiorum uirtutibus exponendis mores eorum secutos.
4 Neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo uiro, sororem germanam
habere in matrimonio, quippe cum ciues eius eodem uterentur instituto. At id
quidem nostris moribus nefas habetur. Laudi in Creta ducitur adulescentulis quam
plurimos habuisse amatores. Nulla Lacedaemoni uidua tam est nobilis, quae non ad
cenam eat mercede conducta. 5 Magnis in laudibus tota fere fuit Graecia uictorem
Olympiae citari; in scaenam uero prodire ac populo esse spectaculo nemini in
eisdem gentibus fuit turpitudini. Quae omnia apud nos partim infamia, partim
humilia atque ab honestate remota ponuntur. 6 Contra ea pleraque nostris moribus
sunt decora, quae apud illos turpia putantur. Quem enim Romanorum pudet uxorem
ducere in conuiuium? Aut cuius non mater familias primum locum tenet aedium
atque in celebritate uersatur? 7 Quod multo fit aliter in Graecia. Nam neque in
conuiuium adhibetur nisi propinquorum, neque sedet nisi in interiore parte aedium,
quae gynaeconitis appellatur; quo nemo accedit nisi propinqua cognatione
coniunctus. 8 Sed hic plura persequi cum magnitudo uoluminis prohibet tum
festinatio, ut ea explicem, quae exorsus sum. Quare ad propositum ueniemus et in
hoc exponemus libro de uita excellentium imperatorum.
[1] MILTIADES.
(cap- 1) MILTIADES, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria
maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut non
iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere ciues possent sui talem eum
futurum, qualem cognitum iudicarunt, accidit, ut Athenienses Chersonesum
colonos uellent mittere. 2 Cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius
demigrationis peterent societatem, ex his delecti Delphos deliberatum missi sunt,
(qui consulerent Apollinem,) quo potissimum duce uterentur. Namque tum
Thraeces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum. 3 His
consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi
sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura. 4 Hoc oraculi responso Miltiades
cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum et
incolas eius insulae sub potestatem redigere uellet Atheniensium, 5 idque Lemnii
sua sponte facerent, postulasset, illi irridentes responderunt tum id se facturos, cum
ille domo nauibus proficiscens uento aquilone uenisset Lemnum. Hic enim uentus
ab septentrionibus oriens aduersum tenet Athenis proficiscentibus. 6 Miltiades
morandi tempus non habens cursum direxit, e quo tendebat, peruenitque
Chersonesum.
(cap- 2) Ibi breui tempore barbarum copiis disiectis tota regione, quam petierat, potitus,
loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris
collocauit crebrisque excursionibus locupletauit. 2 Neque minus in ea re prudentia
quam felicitate adiutus est. Nam cum uirtute militum deuicisset hostium exercitus,
summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decreuit. 3 Erat enim inter
eos dignitate regia, quamuis carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitia
consecutus. Neque eo setius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia
praestabat. Quibus rebus fiebat, ut non minus eorum uoluntate perpetuo imperium
obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus. 4 Chersoneso tali
modo constituta Lemnum reuertitur et ex pacto postulat, ut sibi urbem tradant. Illi
enim dixerant, cum uento borea domo profectus eo peruenisset, sese dedituros: se
autem domum Chersonesi habere. 5 Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter
opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed secunda fortuna aduersariorum capti
resistere ausi non sunt atque ex insula demigrarunt. Pari felicitate ceteras insulas,
quae Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.
(cap- 3) Eisdem temporibus Persarum rex Darius ex Asia in Europam exercitu traiecto
Scythis bellum inferre decreuit. Pontem fecit in Histro flumine, qua copias
traduceret. Eius pontis, dum ipse abesset, custodes reliquit principes, quos secum
ex Ionia et Aeolide duxerat; quibus singulis illarum urbium perpetua dederat
imperia. 2 Sic enim facillime putauit se Graeca lingua loquentes, qui Asiam
incolerent, sub sua retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset,
quibus se oppresso nulla spes salutis relinqueretur. In hoc fuit tum numero
Miltiades, cui illa custodia crederetur. 3 Hic, cum crebri afferrent nuntii male rem
gerere Darium premique a Scythis, (Miltiades) hortatus est pontis custodes, ne a
fortuna datam occasionem liberandae Graeciae dimitterent. 4 Nam si cum iis copiis,
quas secum transportarat, interiisset Darius, non solum Europam fore tutam, sed
etiam eos, qui Asiam incolerent Graeci genere, liberos a Persarum futuros
dominatione et periculo; id facile effici posse. Ponte enim rescisso regem uel
hostium ferro uel inopia paucis diebus interiturum. 5 Ad hoc consilium cum
plerique accederent, Histiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, dicens: non
idem ipsis, qui summas imperii tenerent, expedire et multitudini, quod Darii regno
ipsorum niteretur dominatio; quo exstincto ipsos potestate expulsos ciuibus suis
poenas daturos. Itaque adeo se abhorrere a ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis
utilius quam confirmari regnum Persarum. 6 Huius cum sententiam plurimi essent
secuti, Miltiades, non dubitans tam multis consciis ad regis aures consilia sua
peruentura, Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigrauit. Cuius ratio etsi
non ualuit, tamen magnopere est laudanda, cum amicior omnium libertati quam
suae fuerit dominationi.
(cap- 4) Darius autem cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus amicis, ut Graeciam
redigeret in suam potestatem, classem quingentarum nauium comparauit eique
Datim praefecit et Artaphernem hisque ducenta peditum, decem milia equitum
dedit, causam interserens, se hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones
Sardis expugnassent suaque praesidia interfecissent. 2 Illi praefecti regii classe ad
Euboeam appulsa celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius gentis ciues abreptos
in Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt ac suas copias in
campum Marathona deduxerunt. Is est ab oppido circiter milia passuum decem. 3
Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti auxilium usquam
nisi a Lacedaemoniis petiuerunt Phidippumque, cursorem eius generis, qui
hemerodromoe uocantur Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret, quam celeri opus
esset auxilio. 4 Domi autem creant decem praetores, qui exercitui praeessent, in eis
Miltiadem. Inter quos magna fuit contentio, utrum moenibus se defenderent an
obuiam irent hostibus acieque decernerent. 5 Unus Miltiades maxime nitebatur, ut
primo quoque tempore castra fierent: id si factum esset, et ciuibus animum
accessurum, cum uiderent de eorum uirtute non desperari, et hostes eadem re fore
tardiores, si animaduerterent auderi aduersus se tam exiguis copiis dimicari.
(cap- 5) Hoc in tempore nulla ciuitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Plataeenses. Ea
mille misit militum. Itaque horum aduentu decem milia armatorum completa sunt;
quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. 2 Quo factum est, ut plus quam
collegae Miltiades ualeret. 3 Eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex
urbe eduxerunt locoque idoneo castra fecerunt. Dein postero die sub montis
radicibus acie (e) regione instructa non apertissuma - namque arbores multis locis
erant rarae - proelium commiserunt hoc consilio, ut et montium altitudine
tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur, ne multitudine
clauderentur. 4 Datis etsi non aequum locum uidebat suis, tamen fretus numero
copiarum suarum confligere cupiebat eoque magis, quod, priusquam Lacedaemonii
subsidio uenirent, dimicare utile arbitrabatur. Itaque in aciem peditum centum,
equitum decem milia produxit proeliumque commisit. 5 In quo tanto plus uirtute
ualuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint adeoque
perterruerint, ut Persae non castra, sed naues petierint. Qua pugna nihil adhuc
exstitit nobilius. Nulla enim umquam tam exigua manus tantas opes prostrauit.
(cap- 6) Cuius uictoriae non alienum uidetur quale praemium Miltiadi sit tributum,
docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium ciuitatum esse naturam. 2 Ut
enim populi Romani honores quondam fuerunt rari et tenues ob eamque causam
gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse
reperimus. 3 Namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis
honos tributus est, in porticu, quae Poecile uocatur, cum pugna depingeretur
Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque
hortaretur milites proeliumque committeret. 4 Idem ille populus posteaquam maius
imperium est nactus et largitione magistratuum corruptus est, trecentas statuas
Demetrio Phalereo decreuit.
(cap- 7) Post hoc proelium classem LXX nauium Athenienses eidem Miltiadi dederunt,
ut insulas, quae barbaros adiuuerant, bello persequeretur. Quo in imperio plerasque
ad officium redire coegit, nonnullas ui expugnauit. 2 Ex his Parum insulam opibus
elatam cum oratione reconciliare non posset, copias e nauibus eduxit, urbem
operibus clausit omnique commeatu priuauit; dein uineis ac testudinibus constitutis
propius muros accessit. 3 Cum iam in eo esset, ut oppido potiretur, procul in
continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio quo casu nocturno tempore
incensus est. Cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est uisa, utrisque
uenit in opinionem signum a classiariis regis datum. 4 Quo factum est, ut et Parii a
deditione deterrerentur, et Miltiades, timens, ne classis regia aduentaret, incensis
operibus, quae statuerat, cum totidem nauibus, atque erat profectus, Athenas magna
cum offensione ciuium suorum rediret. 5 Accusatus ergo est proditionis, quod, cum
Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. Eo tempore
aeger erat uulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. Itaque, quoniam. ipse
pro se dicere non posset, uerba fecit frater eius Stesagoras. 6 Causa cognita capitis
absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est,
quantus in classem sumptus factus erat. Hanc pecuniam quod soluere in praesentia
non poterat, in uincula publica coniectus est ibique diem obiit supremum.
(cap- 8) Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis. Namque
Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, omnium
ciuium suorum potentiam extimescebant. 2 Miltiades, multum in imperiis
magnisque uersatus, non uidebatur posse esse priuatus, praesertim cum
consuetudine ad imperii cupiditatem trahi uideretur. 3 Nam Chersonesi omnes illos,
quos habitarat, annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat
appellatus, sed iustus. Non erat enim ui consecutus, sed suorum uoluntate, eamque
potestatem bonitate retinebat. Omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui
potestate sunt perpetua in ea ciuitate, quae libertate usa est. 4 Sed in Miltiade erat
cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non
ad eum aditus pateret, magna auctoritas apud omnes ciuitates, nobile nomen, laus
rei militaris maxima. Haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam
se diutius esse in timore.
[2] THEMISTOCLES.
(cap- 1) THEMISTOCLES, Neocli filius, Atheniensis. Huius uitia ineuntis adulescentiae
magnis sunt emendata uirtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares
putentur. 2 Sed ab initio est ordiendus. Pater eius Neocles generosus fuit. Is uxorem
Acarnanam ciuem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui cum minus esset
probatus parentibus, quod et liberius uiuebat et rem familiarem neglegebat, a patre
exheredatus est. 3 Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicasset
sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae.
Diligentius amicis famaeque seruiens multum in iudiciis priuatis uersabatur, saepe
in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter, quae opus
erant, reperiebat, facile eadem oratione explicabat. 4 Neque minus in rebus gerendis
promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides,
uerissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. Quo factum est, ut breui
tempore illustraretur.
(cap- 2) Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo; ad quod
gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo
tempore ferociorem reddidit ciuitatem. 2 Nam cum pecunia publica, quae ex
metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo,
ut ea pecunia classis centum nauium aedificaretur. 3 Qua celeriter effecta primum
Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. In
quo cum diuitiis ornauit, tum etiam peritissimos belli naualis fecit Athenienses. 4 Id
quantae saluti fuerit uniuersae Graeciae, bello cognitum est Persico. Nam cum
Xerxes et mari et terra bellum uniuersae inferret Europae cum tantis copiis, quantas
neque ante nec postea habuit quisquam - 5 huius enim classis mille et ducentarum
nauium longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur; terrestres autem
exercitus DCC peditum, equitum CCCC milia fuerunt -, 6 cuius de aduentu cum
fama in Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter
pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus
suis. Deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. 7 Id
responsum quo ualeret, cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium
esse Apollinis, ut in naues se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum
ligneum. 8 Tali consilio probato addunt ad superiores totidem naues triremes
suaque omnia, quae moueri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportant;
arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ac sacra procuranda tradunt, reliquum
oppidum relinquunt.
(cap- 3) Huius consilium plerisque ciuitatibus displicebat et in terra dimicari magis
placebat. Itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui
Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. Hi uim
hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. 2 At classis communis
Graeciae trecentarum nauium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud
Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regis conflixit.
Angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circuiretur. 3 Hic etsi pari
proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum,
ne, si pars nauium aduersariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur
periculo. 4 Quo factum est, ut ab Artemisio discederent et exaduersum Athenas
apud Salamina classem suam constituerent.
(cap- 4) At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis
defendentibus, interfectis sacerdotibus, quos in arce inuenerat, incendio deleuit. 2
Cuius flamma perterriti classiarii, cum manere non auderent et plurimi hortarentur,
ut domos suas discederent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit
et uniuersos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros idque Eurybiadi,
regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat. 3 Quem
cum minus, quam uellet, moueret, noctu de seruis suis, quem habuit fidelissimum,
ad regem misit, ut ei nuntiaret suis uerbis aduersarios eius in fuga esse: 4 qui si
discessissent, maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, cum
singulos consectari cogeretur; quos si statim aggrederetur, breui uniuersos
oppressurum. Hoc eo ualebat, ut ingratis ad depugnandum omnes cogerentur. 5 Hac
re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi loco, contra
opportunissimo hostibus, adeo angusto mari conflixit, ut eius multitudo nauium
explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam
armis Graeciae.
(cap- 5) Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiam
tum his opprimere posset hostes. Iterum ab eodem gradu depulsus est. Nam
Themistocles uerens, ne bellare perseueraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons,
quem ille in Hellesponto fecerat, dissolueretur ac reditu in Asiam excluderetur,
idque ei persuasit. 2 Itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus XXX
in Asiam reuersus est seque a Themistocle non superatum, sed conseruatum
iudicauit. 3 Sic unius uiri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit Asia.
Haec altera uictoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. Nam pari
modo apud Salamina paruo numero nauium maxima post hominum memoriam
classis est deuicta.
(cap- 6) Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. Cum enim Phalerico
portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei
portus constitutus est isque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate
aequiperaret, utilitate superaret. 2 Idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo
periculo. Namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum
excursiones, qua negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere,
ne essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere
sunt conati. 3 Hoc longe alio spectabat, atque uideri uolebant. Athenienses enim
duabus uictoriis, Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant
consecuti, ut intellegerent Lacedaemonii de principatu sibi cum his certamen fore.
Quare eos quam infirmissimos esse uolebant. 4 Postquam autem audierunt muros
instrui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri uetarent. Eis praesentibus desierunt ac
se de ea re legatos ad eos missuros dixerunt. 5 Hanc legationem suscepit
Themistocles et solus primo profectus est; reliqui legati ut tum exirent, cum satis
alti tuendo muri exstructi uiderentur, praecepit: interim omnes, serui atque liberi,
opus facerent neque ulli loco parcerent, siue sacer, siue priuatus esset siue publicus,
et undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. Quo factum est, ut
Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque constarent.
(cap- 7) Themistocles autem ut Lacedaemonem uenit, adire ad magistratus noluit et
dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se collegas
exspectare. 2 Cum Lacedaemonii quererentur opus nihilo minus fieri eumque in ea
re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. A quibus cum audisset non
multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos
summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: quare
aequum esse illos uiros bonos nobilesque mittere, quibus fides haberetur, qui rem
explorarent; interea se obsidem retinerent. 3 Gestus est ei mos, tresque legati functi
summis honoribus Athenas missi sunt. Cum his collegas suos Themistocles iussit
proficisci hisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent quam
ipse esset remissus. 4 Hos postquam Athenas peruenisse ratus est, ad magistratum
senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime professus est:
Athenienses: suo consilio, quod communi iure gentium facere possent, deos
publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris
saepsisse neque in eo, quod inutile esset Graeeiae, fecisse. 5 Nam illorum urbem ut
propugnaculum oppositum esse barbaris; apud quam iam bis classes regias fecisse
naufragium. 6 Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius
intuerentur, quod ipsorum dominationi, quam quod uniuersae Graeciae utile esset.
Quare, si suos legatos recipere uellent, quos Athenas miserant, se remitterent; aliter
illos numquam in patriam essent recepturi.
(cap- 8) Tamen non effugit ciuium suorum inuidiam. Namque ob eundem timorem, quo
damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e ciuitate eiectus Argos habitatum
concessit. 2 Hic cum (propter multas eius uirtutes) magna eum dignitate uiueret,
Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod
societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam fecisset. 3 Hoc crimine
absens proditionis damnatus est. Id ut audiuit, quod non satis tutum se Argis
uidebat, Corcyram demigrauit. Ibi cum ciues principes animaduertisset timere ne
propter se bellum iis Lacedaemonii et Athenienses indicerent, ad Admetum,
Molossum regem, cum quo ei hospitium erat, confugit. 4 Huc cum uenisset et in
praesentia rex abesset quo maiore religione se receptum tueretur, filiam eius
paruulam arripuit et cum ea se in sacrarium, quod summa colebatur caerimonia,
coniecit. Inde non prius egressus est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet;
quam praestitit. 5 Nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur
publice, supplicem non prodidit monuitque, ut consuleret sibi: difficile enim esse in
tam propinquo loco tuto eum uersari. Itaque Pydnam eum deduci iussit et, quod
satis esset praesidii, dedit. 6 Hic in nauem omnibus ignotus nautis escendit. Quae
cum tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus,
sensit Themistocles, si eo peruenisset, sibi esse pereundum. Hac necessitate coactus
domino nauis, quis sit, aperit, multa pollicens, si se conseruasset. 7 At ille clarissimi
uiri captus misericordia diem noctemque procul ab insula in salo nauem tenuit in
ancoris neque quemquam ex ea exire passus est. Inde Ephesum peruenit ibique
Themistoclen exponit; cui ille pro meritis postea gratiam rettulit.
(cap- 9) Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclen Xerxe regnante in Asiam transisse.
Sed ego potissimum Thucydidi credo, quod aetate proximus de iis, qui illorum
temporum historiam reliquerunt, et eiusdem ciuitatis fuit. Is autem ait ad
Artaxerxen eum uenisse atque his uerbis epistulam misisse: 2 Themistocles ueni ad
te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum tuam intuli, quamdiu mihi
necesse fuit aduersum patrem tuum bellare patriamque meam defendere. 3 Idem
multo plura bona feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo esse coepit. Nam
cum in Asiam reuerti uellet proelio apud Salamina facto, litteris eum certiorem feci
id agi, ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolueretur atque ab hostibus
circumiretur; quo nuntio ille periculo est liberatus. 4 Nunc autem confugi ad te
exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens amicitiam. Quam si ero adeptus, non
minus me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus est. Te
autem rogo, ut de iis rebus, quas tecum colloqui uolo, annuum mihi tempus des
eoque transacto ad te uenire patiaris.'
(cap- 10) Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem uirum sibi
conciliari ueniam dedit. Ille omne illud tempus litteris sermonique Persarum se
dedidit; quibus adeo eruditus est, ut multo commodius dicatur apud regem uerba
fecisse, quam ii poterant qui in Perside erant nati. 2 Hic cum multa regi esset
pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis uellet, illum Graeciam bello
oppressurum, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit
domiciliumque Magnesiae sibi constituit. 3 Namque hanc urbem ei rex donarat, his
quidem uerbis: quae ei panem praeberet - ex qua regione quinquaginta talenta
quotannis redibant -; Lampsacum autem, unde uinum sumeret; Myunta, ex qua
opsonium haberet. Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo:
sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus; statua in foro Magnesiae. 4 De cuius
morte multimodis apud plerosque scriptum est; sed nos eundem potissimum
Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum neque
negat fuisse famam uenenum sua sponte sumpsisse, cum se, quae regi de Graecia
opprimenda pollicitus esset, praestare posse desperaret. 5 Idem ossa eius clam in
Attica ab amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset
damnatus, memoriae prodidit.
[3] ARISTIDES.
(cap- 1) ARISTIDES, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli.
Itaque cum eo de principatu contendit; namque obtrectarunt inter se. 2 In his autem
cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae. Quamquam enim adeo
excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem
nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle
collabefactus, testula illa exsilio decem annorum multatus est. 3 Qui quidem cum
intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse cedensque animaduertisset
quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret
aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. 4 Cui ille
respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide elaborasset,
ut praeter ceteros Iustus appellaretur. 5 Hic X annorum legitimam poenam non
pertulit. Nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno, quam erat
expulsus, populi scito in patriam restitutus est.
(cap- 2) Interfuit autem pugnae nauali apud Salamina, quae facta est prius, quam poena
liberaretur. Idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio, quo
Mardonius fusus barbarorumque exercitus interfectus est. 2 Neque aliud est ullum
huius in re militari illustre factum quam huius imperii memoria, iustitiae uero et
aequitatis et innocentiae multa, in primis quod eius aequitate factum est, cum in
communi classe esset Graeciae simul cum Pausania, quo duce Mardonius erat
fugatus, ut summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses.
3 Namque ante id tempus et mari et terra: duces erant Lacedaemonii. Tum autem et
intemperantia Pausaniae et iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere ciuitates
Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent et aduersus barbaros hos duces
deligerent sibi.
(cap- 3) Quos quo facilius repellerent, si forte bellum renouare conarentur, ad classis
aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque ciuitas daret,
Aristides delectus est, qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et sexagena
talenta quotannis Delum sunt collata. Id enim commune aerarium esse uoluerunt.
Quae omnis pecunia postero tempore Athenas translata est. 2 Hic qua fuerit
abstinentia, nullum est certius indicium, quam quod, cum tantis rebus praefuisset,
in tanta paupertate decessit, ut, qui efferretur, uix reliquerit. 3 Quo factum est, ut
filiae eius publice alerentur et de communi aerario dotibus datis collocarentur.
Decessit autem fere post annum quartum, quam Themistocles Athenis erat
expulsus.
[4] PAUSANIAS.
(cap- 1) Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed uarius in omni genere uitae fuit:
nam ut uirtutibus eluxit, sic uitiis est obrutus. Huius illustrissimum est proelium
apud Plataeas. 2 Namque illo duce Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis
gener, in primis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum CC
milibus peditum, quos uiritim legerat, et XX equitum haud ita magna manu
Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio. Qua uictoria elatus plurima
miscere coepit et maiora concupiscere. 3 Sed primum in eo est reprehensus, quod
(cum) ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate scripto, in quo
haec erat sententia: suo ductu barbaros apud Plataeas esse deletos, eiusque uictoriae
ergo Apollini id donum dedisse. 4 Hos uersus Lacedaemonii exsculpserunt neque
aliud scripserunt quam nomina earum ciuitatum, quarum auxilio Persae erant uicti.
(cap- 2) Post id proelium eundem Pausaniam cum classe communi Cyprum atque
Hellespontum miserunt, ut ex his regionibus barbarorum praesidia depelleret. 2 Pari
felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit maioresque appetere res. Nam cum
Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in his nonnullos
regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex uinclis publicis effugisse, et
cum his Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse
scripta Thucydides memoriae prodidit: 3 `Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii
ceperat, postquam propinquos tuos cognouit, tibi muneri misit seque tecum
affinitate coniungi cupit. Quare, si tibi uidetur, des ei filiam tuam nuptum. 4 Id si
feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se adiuuante te
redacturum pollicetur. His de rebus si quid geri uolueris, certum hominem ad eum
mittas face, cum quo colloquatur.' 5 Rex tot hominum salute tam sibi necessariorum
magnopere gauisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua
eum collaudat petit, ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae pollicetur: si perfecerit,
nullius rei a se repulsam laturum. 6 Huius Pausanias uoluntate cognita alacrior ad
rem gerendam factus, in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. Quo facto domum
reuocatus, accusatus capitis absoluitur, multatur tamen pecunia; quam ob causam
ad classem remissus non est.
(cap- 3) At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et ibi non callida, sed
dementi ratione cogitata patefecit. Non enim mores patrios solum, sed etiam cultum
uestitumque mutauit. 2 Apparatu regio utebatur, ueste Medica; satellites Medi et
Aegyptii sequebantur, epulabatur more Persarum luxuriosius, quam, qui aderant,
perpeti possent. 3 Aditum petentibus conueniundi non dabat, superbe respondebat,
crudeliter imperabat. Spartam redire nolebat: Colonas, qui locus in agro Troade est
se contulerat: ibi consilia cum patriae tum sibi inimica capiebat. 4 Id postquam
Lacedaemonii rescierunt, legatos cum claua ad eum miserunt, in qua more illorum
erat scriptum: nisi domum reuerteretur, se capitis eum damnaturos. 5 Hoc nuntio
commotus, sperans se etiam tum pecunia et potentia instans periculum posse
depellere, domum rediit. Huc ut uenit, ab ephoris in uincla publica est coniectus;
licet enim legibus eorum cuiuis ephoro hoc facere regi. Hinc tamen se expediuit;
neque eo magis carebat suspicione. Nam opinio manebat eum cum rege habere
societatem. 6 Est genus quoddam hominum, quod Hilotae uocatur, quorum magna
multitudo agros Lacedaemoniorum colit seruorumque munere fungitur. Hos quoque
sollicitare spe libertatis existimabatur. 7 Sed quod harum rerum nullum erat
apertum crimen, quo argui posset, non putabant de tali tamque claro uiro
suspicionibus oportere iudicari et exspectandum, dum se ipsa res aperiret.
(cap- 4) Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum Pausanias amore uenerio
dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset, eique in suspicionem
uenisset aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui super tali
causa eodem missi erant, uincla epistulae laxauit signoque detracto cognouit, si
pertulisset, sibi esse pereundum. 2 Erant in eadem epistula, quae ad ea pertinebant,
quae inter regem Pausaniamque conuenerant. Has ille litteras ephoris tradidit. 3
Non est praetereunda grauitas Lacedaemoniorum hoc loco. Nam ne huius quidem
indicio impulsi sunt, ut Pausaniam comprehenderent, neque prius uim adhibendam
putauerunt, quam se ipse indicasset. 4 Itaque huic indici, quid fieri uellent,
praeceperunt. Fanum Neptuni est Taenari, quod uiolari nefas putant Graeci. Eo ille
(index) confugit in araque consedit. Hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo
posset audiri, si quis quid loqueretur cum Argilio. Huc ex ephoris quidam
descenderunt. 5 Pausanias ut audiuit Argilium confugisse in aram, perturbatus uenit
eo. Quem cum supplicem dei uideret in ara sedentem, quaerit, causae quid sit tam
repentini consilii. 6 Huc ille, quid ex litteris comperisset, aperit. Modo magis
Pausanias perturbatus orare coepit, ne enuntiaret nec se meritum de illo optime
proderet: quod si eam ueniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus subleuasset,
magno ei praemio futurum.
(cap- 5) His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi. Quo cum
essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat, Lacedaemonem
reuerteretur, in itinere, cum iam in eo esset, ut comprehenderetur, ex uultu
cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit. 2 Itaque
paucis ante gradibus, quam qui eum sequebantur, in aedem Mineruae, quae
Chalcioicos uocatur, confugit. Hinc ne exire posset, statim ephori ualuas eius aedis
obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius sub diuo interiret. 3 Dicitur eo
tempore matrem Pausaniae uixisse eamque iam magno natu, postquam de scelere
filii comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse.
4 Hic cum semianimis de templo elatus esset confestim animam efflauit. Sic
Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculauit. 5 Cuius mortui corpus cum
eodem nonnulli dicerent inferri oportere, quo ii, qui ad supplicium essent dati,
displicuit pluribus, et procul ab eo loco infoderunt, quo erat mortuus. Inde posterius
dei Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus est, ubi uitam posuerat.
[5] CIMON.
(cap- 1) Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est
adulescentiae. Nam cum pater eius litem aestimatam populo soluere non potuisset
ob eamque causam in uinclis publicis decessisset, Cimon eadem custodia tenebatur
neque legibus Atheniensium emitti poterat, nisi pecuniam, qua pater multatus erat,
soluisset. 2 Habebat autem matrimonio sororem germanam suam nomine Elpinicen,
non magis amore quam more ductus. Namque Atheniensibus licet eodem patre
natas uxores ducere. 3 Huius coniugii cupidus Callias quidam, non tam generosus
quam pecuniosus, qui magnas pecunias ex metallis fecerat, egit cum Cimone, ut
eam sibi uxorem daret: id si impetrasset, se pro illo pecuniam soluturum. 4 Is cum
talem condicionem aspernaretur, Elpinice negauit se passuram Miltiadis progeniem
in uinclis publicis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea,
quae polliceretur, praestitisset.
(cap- 2) Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad principatum peruenit. Habebat
enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris
ciuilis tum rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fuerat uersatus.
Itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum
ualuit auctoritate. 2 Primum imperator apud flumen Strymona magnas copias
Thracum fugauit, oppidum Amphipolim constituit eoque X milia Atheniensium in
coloniam misit. Idem iterum apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentarum
nauium classem deuictam cepit eodemque die pari fortuna in terra usus est:
3 namque hostium nauibus captis statim ex classe copias suas eduxit barbarorumque
maximam uim uno concursu prostrauit. 4 Qua uictoria magna praeda potitus cum
domum reuerteretur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii
defecerant, bene animatas confirmauit, alienatas ad officium redire coegit.
5 Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant,
uacuefecit, sessores ueteres urbe insulaque eiecit, agros ciuibus diuisit. Thasios
opulentia fretos suo aduentu fregit. His ex manubiis arx Athenarum, qua ad
meridiem uergit, est ornata.
(cap- 3) Quibus rebus cum unus in ciuitate maxime floreret, incidit in eandem inuidiam,
quam pater suus ceterique Atheniensium principes. Nam testarum suffragiis, quod
illi `ostrakismon' uocant, X annorum exsilio multatus est. 2 Cuius facti celerius
Athenienses quam ipsum paenituit. Nam cum ille animo forti inuidiae ingratorum
ciuium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim
notae eius uirtutis desiderium consecutum est. 3 Itaque post annum quintum, quam
expulsus erat, in patriam reuocatus est. Ille, quod hospitio Lacedaemoniorum
utebatur, satius existimans contendere Lacedaemonem, sua sponte est profectus
pacemque inter duas potentissimas ciuitates conciliauit. 4 Post, neque ita multo,
Cyprum cum ducentis nauibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae
deuicisset, in morbum implicitus in oppido Citio est mortuus.
(cap- 4) Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desiderauerunt.
Fuit enim tanta liberalitate, cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut
numquam in eis custodem imposuerit fructus seruandi gratia, ne quis impediretur,
quo minus eius rebus, quibus quisque uellet, frueretur. 2 Semper eum pedissequi
cum nummis sunt secuti ut, si quis opis eius indigeret, haberet, quod statim daret,
ne differendo uideretur negare. Saepe, cum aliquem offensum fortuna uideret minus
bene uestitum, suum amiculum dedit. 3 Cotidie sic cena ei coquebatur, ut, quos
inuocatos uidisset in foro, omnis deuocaret; quod facere nullo die praetermittebat.
Nulli fides eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit; multos locupletauit;
complures pauperes mortuos, qui unde efferrentur, non reliquissent, suo sumptu
extulit. 4 Sic se gerendo, minime est mirandum, si et uita eius fuit secura et mors
acerba.
[6] LYSANDER.
(cap- 1) LYSANDER Lacedaemonius magnam reliquit sui famam, magis felicitate
quam uirtute partam. Atheniensis enim in Peloponnesios sexto et uicesimo anno
bellum gerentes confecisse apparet. Id qua ratione consecutus sit, haud latet. 2 Non
enim uirtute sui exercitus, sed immodestia factum est aduersariorum, qui, quod
dicto audientes imperatoribus suis non erant, dispalati in agris relictis nauibus in
hostium uenerunt potestatem. Quo facto Athenienses se Lacedaemoniis dediderunt.
3 Hac uictoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus audaxque fuisset, sic
sibi indulsit, ut eius opera in maximum odium Graeciae Lacedaemonii peruenerint.
4 Nam cum hanc causam Lacedaemonii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium
impotentem dominationem refringerent, postquam apud Aegos flumen Lysander
classis hostium est potitus, nihil aliud molitus est, quam ut omnes ciuitates in sua
teneret potestate, cum id se Lacedaemoniorum causa facere simularet. 5 Namque
undique, qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis, decem delegerat in
unaquaque ciuitate, quibus summum imperium potestatemque omnium rerum
committeret. Horum in numerum nemo admittebatur, nisi qui aut eius hospitio
contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat.
(cap- 2) Ita decemuirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu omnia
gerebantur. Cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia
proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores. 2 Victor ex Asia
cum reuerteretur Thasumque diuertisset, quod ea ciuitas praecipua fide fuerat erga
Athenienses - proinde ac si non iidem firmissimi solerent esse amici, qui constantes
fuissent inimici - peruertere eam concupiuit. 3 Vidit autem, nisi in eo occultasset
uoluntatem, futurum, ut Thasii dilaberentur consulerentque rebus suis
(cap- 3) Itaque hi decemuiralem illam potestatem ab illo constitutam sustulerunt. Quo
dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum tollere. Sed sentiebat id se
sine ope deorum facere non posse, quod Lacedaemonii omnia ad oracula referre
consuerant. Primum Delphicum corrumpere est conatus. Cum id non potuisset,
Dodonam adortus est. Hinc quoque repulsus dixit se uota suscepisse, quae Ioui
Hammoni solueret, existimans se Afros facilius corrupturum. 3 Hac spe cum
profectus esset in Africam, multum eum antistites Iouis fefellerunt. Nam non solum
corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt, qui
Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset. 4 Accusatus
hoc crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio occisus
est a Thebanis apud Haliartum. 5 Quam uere de eo foret iudicatum, oratio indicio
fuit, quae post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis, ut
regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum gerendum, sed sic
scripta, ut deum uideretur congruere sententiae, quam ille se habiturum pecunia
fidens non dubitabat. Hanc ei scripsisse Cleon Halicarnassius dicitur.
(cap- 4) Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis regii. Nam
cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter auareque fecisset deque
his rebus suspicaretur ad ciues suos esse perlatum, petiit a Pharnabazo, ut ad
ephoros sibi testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque
tractasset, deque ea re accurate scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re
futuram. 2 Huic ille liberaliter pollicetur; librum grandem uerbis multis conscripsit,
in quibus summis eum effert laudibus. Quem cum legisset probassetque, dum
signatur, alterum pari magnitudine, tanta similitudine, ut discerni non posset,
signatum subiecit, in quo accuratissime eius auaritiam perfidiamque accusarat. 3
(Hunc) Lysander, domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud
maximum magistratum, quae uoluerat, dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo
datum tradidit. Hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum
dederunt. Ita ille imprudens ipse suus fuit accusator.
[7] ALCIBIADES.
(cap- 1) ALCIBIADES, Cliniae filius, Atheniensis. In hoc, quid natura efficere possit,
uidetur experta. Constat enim inter omnes, qui de eo memoriae prodiderunt, nihil
illo fuisse excellentius uel in uitiis uel in uirtutibus. 2 Natus in amplissima ciuitate
summo genere, omnium aetatis suae multo formosissimus, ad omnes res aptus
consiliique plenus - namque imperator fuit summus et mari et terra, disertus, ut in
primis dicendo ualeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo
ei (dicendo) posset resistere -, diues; 3 cum tempus posceret, laboriosus, patiens;
liberalis, splendidus non minus in uita quam uictu; affabilis, blandus, temporibus
callidissime seruiens: 4 idem, simulac se remiserat neque causa suberat, quare
animi laborem perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, intemperans
reperiebatur, ut omnes admirarentur in uno homine tantam esse dissimilitudinem
tamque diuersam naturam.
(cap- 2) Educatus est in domo Pericli - priuignus enim eius fuisse dicitur -, eruditus a
Socrate; socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium
ditissimum: ut, si ipse fingere uellet, neque plura bona comminisci neque maiora
posset consequi, quam uel natura uel fortuna tribueret. 2 Ineunte adulescentia
amatus est a multis amore Graecorum, in eis Socrate; de quo mentionem facit Plato
in symposio. Namque eum induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate
neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit. 3 Posteaquam robustior
est factus, non minus multos amauit; in quorum amore, quoad licitum est odiosa,
multa delicate iocoseque fecit, quae referremus, nisi maiora potiora haberemus.
(cap- 3) Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum
Syracusanis indixerunt; ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea
collegae dati, Nicia et Lamachus. 2 Id cum appararetur, priusquam classis exiret,
accidit, ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur
praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidi. Itaque ille postea Mercurius Andocidi
uocitatus est. 3 Hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse
factum, quae non ad priuatam, sed publicam rem pertineret, magnus multitudini
timor est iniectus, ne qua repentina uis in ciuitate exsisteret, quae libertatem
opprimeret populi. 4 Hoc maxime conuenire in Alcibiadem uidebatur, quod et
potentior et maior quam priuatus existimabatur. Multos enim liberalitate
deuinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat. 5 Qua re fiebat, ut omnium
oculos, quotienscumque in publicum prodisset, ad se conuerteret neque ei par
quisquam in ciuitate poneretur. Itaque non solum spem in eo habebant maximam,
sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat. 6 Aspergebatur
etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur; quod nefas erat more
Atheniensium, idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
(cap- 4) Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. Sed instabat tempus ad
bellum proficiscendi. Id ille intuens neque ignorans ciuium suorum consuetudinem
postulabat, si quid de se agi uellent, potius de praesente quaestio haberetur, quam
absens inuidiae crimine accusaretur. 2 Inimici uero eius quiescendum in praesenti,
quia noceri non posse intellegebant, et illud tempus exspectandum decreuerunt, quo
exisset, ut absentem aggrederentur; itaque fecerunt. 3 Nam postquam in Siciliam
eum peruenisse crediderunt, absentem, quod sacra uiolasset, reum fecerunt. Qua de
re cum ei nuntius a magistratu in Siciliam missus esset, ut domum ad causam
dicendam rediret, essetque in magna spe prouinciae bene administrandae, non
parere noluit et in trierem, quae ad eum erat deportandum missa, ascendit. 4 Hac
Thurios in Italiam peruectus, multa secum reputans de immoderata ciuium suorum
licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impendentem euitare
tempestatem clam se ab custodibus subduxit et inde primum Elidem, dein Thebas
uenit. 5 Postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audiuit et, id quod
usu uenerat, Eumolpidas sacerdotes a populo coactos, ut se deuouerent, eiusque
deuotionis, quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum esse
positum in publico, Lacedaemonem demigrauit. 6 Ibi, ut ipse praedicare consuerat,
non aduersus patriam, sed inimicos suos bellum gessit, qui eidem hostes essent
ciuitati: nam cum intellegerent se plurimum prodesse posse rei publicae, ex ea
eiecisse plusque irae suae quam utilitati communi paruisse. 7 Itaque huius consilio
Lacedaemonii cum Perse rege amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica
munierunt praesidioque ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt;
eiusdem opera Ioniam a societate auerterunt Atheniensium; quo facto multo
superiores bello esse coeperunt.
(cap- 5) Neque uero his rebus tam amici Alcibiadi sunt facti quam timore ab eo alienati.
Nam cum acerrimi uiri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent,
pertimuerunt, ne caritate patriae ductus aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in
gratiam rediret. Itaque tempus eius interficiundi quaerere instituerunt. 2 Id
Alcibiades diutius celari non potuit. Erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset,
praesertim cum animum attendisset ad cauendum. Itaque ad Tissaphernem,
praefectum regis Darii, se contulit. 3 Cuius cum in intimam amicitiam peruenisset
et Atheniensium male gestis in Sicilia rebus opes senescere, contra
Lacedaemoniorum crescere uideret, initio cum Pisandro praetore, qui apud Samum
exercitum habebat, per internuntios colloquitur et de reditu suo facit mentionem.
Erat enim eodem, quo Alcibiades, sensu, populi potentiae non amicus et
optimatium fautor. 4 Ab hoc destitutus primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab
exercitu recipitur praetorque fit apud Samum; post suffragante Theramene populi
scito restituitur parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et
Theramene. 5 Horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut
Lacedaemonii, qui paulo ante uictores uiguerant, perterriti pacem peterent. Victi
enim erant quinque proeliis terrestribus, tribus naualibus, in quibus ducentas naues
triremes amiserant, quae captae in hostium uenerant potestatem. 6 Alcibiades simul
cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas praeterea urbes Graecas, quae
in ora sitae sunt Asiae, quarum expugnarant complures, in his Byzantium, neque
minus multas consilio ad amicitiam adiunxerant, quod in captos clementia fuerant
usi. 7 Ita praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis Athenas
uenerunt.
(cap- 6) His cum obuiam uniuersa ciuitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium
exspectatio uisendi Alcibiadis, ut ad eius triremem uulgus conflueret, proinde ac si
solus aduenisset. 2 Sic enim populo erat persuasum, et aduersas superiores et
praesentes secundas res accidisse eius opera. Itaque et Siciliae amissum et
Lacedaemoniorum uictorias culpae suae tribuebant, quod talem uirum e ciuitate
expulissent. Neque id sine causa arbitrari uidebantur. Nam postquam exercitui
praeesse coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. 3 Hic ut e
naui egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant
simulque uenerant in Piraeum, tamen unum omnes illum prosequebantur, et, id
quod numquam antea usu uenerat nisi Olympiae uictoribus, coronis laureis
taeniisque uulgo donabatur. Ille lacrumans talem beneuolentiam ciuium suorum
accipiebat reminiscens pristini temporis acerbitatem. 4 Postquam astu uenit,
contione aduocata sic uerba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin eius casui
illacrumarit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat,
proinde ac si alius populus, non ille ipse, qui tum flebat, eum sacrilegii damnasset. 5
Restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi Eumolpidae sacerdotes rursus
resacrare sunt coacti, qui eum deuouerant, pilaeque illae, in quibus deuotio fuerat
scripta, in mare praecipitatae.
(cap- 7) Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna. Nam cum ei omnes essent
honores decreti totaque res publica domi bellique tradita, ut unius arbitrio gereretur,
et ipse postulasset, ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque
id negatum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia
rem gesserat, in inuidiam recidit. 2 Nihil enim eum non efficere posse ducebant. Ex
quo fiebat, ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut eum
neglegenter aut malitiose fecisse loquerentur; sicut tum accidit. Nam corruptum a
rege capere Cymen noluisse arguebant. 3 Itaque huic maxime putamus malo fuisse
nimiam opinionem ingenii atque uirtutis. Timebatur enim non minus quam
diligebatur, ne secunda fortuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret.
Quibus rebus factum est, ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum
substituerent. 4 Id ille ut audiuit, domum reuerti noluit et se Pactyen contulit ibique
tria castella communiit, Ornos, Bisanthen, Neontichos, manuque collecta primus
Graecae ciuitatis in Thraeciam introiit, gloriosius existimans barbarum praeda
locupletari quam Graiorum. 5 Qua ex re creuerat cum fama tum opibus magnamque
amicitiam sibi cum quibusdam regibus Thraeciae pepererat. Neque tamen a caritate
patriae potuit recedere.
(cap- 8) Nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem
constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in
eo erat occupatus, ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a rege
suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et nauis nihil erat
super, 2 Alcibiades ad exercitum uenit Atheniensium ibique praesente uulgo agere
coepit: si uellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere spondet;
Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod pedestribus copiis plus quam
nauibus ualerent: 3 sibi autem esse facile Seuthem, regem Thraecum, deducere, ut
eum terra depelleret; quo facto necessario aut classe conflicturum aut bellum
compositurum. 4 Id etsi uere dictum Philocles animaduertebat, tamen postulata
facere noluit, quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius momenti apud exercitum
futurum et, si quid secundi euenisset, nullam in ea re suam partem fore, contra ea,
si quid aduersi accidisset, se unum eius delicti futurum reum. 5 Ab hoc discedens
Alcibiades `Quoniam' inquit `uictoriae patriae repugnas, illud moneo, ne iuxta
hostem castra habeas nautica: periculum est enim, ne immodestia militum
uestrorum occasio detur Lysandro uestri opprimendi exercitus'. 6 Neque ea res
illum fefellit. Nam Lysander cum per speculatores comperisset uulgum
Atheniensium in terram praedatum exisse nauesque paene inanes relictas, tempus
rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum totum deleuit.
(cap- 9) At Alcibiades, uictis Atheniensibus non satis tuta eadem loca sibi arbitrans,
penitus in Thraeciam se supra Propontidem abdidit, sperans ibi facillime suam
fortunam occuli posse. Falso. 2 Nam Thraeces, postquam eum cum magna pecunia
uenisse senserunt, insidias fecerunt; qui ea, quae apportarat, abstulerunt, ipsum
capere non potuerunt. 3 Ille cernens nullum locum sibi tutum in Graecia propter
potentiam Lacedaemoniorum, ad Pharnabazum in Asiam transiit; quem quidem
adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia antecederet. Namque ei
Grynium dederat, in Phrygia castrum, ex quo quinquagena talenta uectigalis
capiebat. 4 Qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque Athenas uictas
Lacedaemoniis seruire poterat pati. Itaque ad patriam liberandam omni ferebatur
cogitatione. 5 Sed uidebat id sine rege Perse non posse fieri ideoque eum amicum
sibi cupiebat adiungi neque dubitabat facile se consecuturum, si modo eius
conueniundi habuisset potestatem. Nam Cyrum fratrem ei bellum clam parare
Lacedaemoniis adiuuantibus sciebat: id si aperuisset, magnam se initurum gratiam
uidebat.
(cap- 10) Hoc cum moliretur peteretque a Pharnabazo, ut ad regem mitteretur, eodem
tempore Critias ceterique tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum in
Asiam miserant, qui eum certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset, nihil
earum rerum fore ratum, quas ipse Athenis constituisset: quare, si suas res gestas
manere uellet, illum persequeretur. 2 His Laco rebus commotus statuit accuratius
sibi agendum cum Pharnabazo. Huic ergo renuntiat, quae regi cum Lacedaemoniis
essent, nisi Alcibiadem uiuum aut mortuum sibi tradidisset. 3 Non tulit hunc
satrapes et uiolare clementiam quam regis opes minui maluit. Itaque misit
Susamithren et Bagaeum ad Alcibiadem interficiendum, cum ille esset in Phrygia
iterque ad regem compararet. 4 Missi clam uicinitati, in qua tum Alcibiades erat,
dant negotium, ut eum interficiant. Illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna
contulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eaque succenderunt, ut incendio
conficerent, quem manu superari posse diffidebant. 5 Ille autem ut sonitu flammae
est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare telum eripuit.
Namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere uoluerat.
Hunc sequi se iubet et id, quod in praesentia uestimentorum fuit, arripit. His in
ignem eiectis flammae uim transiit. 6 Quem ut barbari incendium effugisse
uiderunt, telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad Pharnabazum
rettulerunt. At mulier, quae cum eo uiuere consuerat, muliebri sua ueste contectum
aedificii incendio mortuum cremauit, quod ad uiuum interimendum erat
comparatum. Sic Alcibiades annos circiter XL natus diem obiit supremum.
(cap- 11) Hunc infamatum a plerisque tres grauissimi historici summis laudibus
extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus,
et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi nescio quo modo in illo uno
laudando consentiunt. 2 Namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicarunt
atque hoc amplius: cum Athenis, splendidissima ciuitate, natus esset, omnes
splendore ac dignitate superasse uitae; 3 postquam inde expulsus Thebas uenerit,
adeo studiis eorum inseruisse, ut nemo eum labore corporisque uiribus posset
aequiperare - omnes enim Boeotii magis firmitati corporis quam ingenii acumini
inseruiunt -; 4 eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus summa uirtus in
patientia ponebatur, sic duritiae se dedisse, ut parsimonia uictus atque cultus omnes
Lacedaemonios uinceret; fuisse apud Thracas, homines uinolentos rebusque
ueneriis deditos; hos quoque in his rebus antecessisse; 5 uenisse ad Persas, apud
quos summa laus esset fortiter uenari, luxuriose uiuere: horum sic imitatum
consuetudinem, ut illi ipsi eum in his maxime admirarentur. 6 Quibus rebus
effecisse, ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus.
Sed satis de hoc; reliquos ordiamur.
[8] THRASYBULUS.
(cap- 1) Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. Si per se uirtus sine fortuna ponderanda
sit, dubito, an hunc primum omnium ponam; illud sine dubio: neminem huic
praefero fide, constantia, magnitudine animi, in patriam amore. 2 Nam quod multi
uoluerunt paucique potuerunt ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit, ut a
XXX oppressam tyrannis e seruitute in libertatem uindicaret. 3 Sed nescio quo
modo, cum eum nemo anteiret his uirtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt.
Primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine
hoc; quae ille uniuersa naturali quodam bono fecit lucri. 4 Sed illa tamen omnia
communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in proelii concursu abit res
a consilio ad uires uimque pugnantium. Itaque iure suo nonnulla ab imperatore
miles, plurima uero fortuna uindicat seque hic plus ualuisse quam ducis prudentiam
uere potest praedicare. 5 Quare illud magnificentissimum factum proprium est
Thrasybuli. Nam cum XXX tyranni, praepositi a Lacedaemoniis, seruitute
oppressas tenerent Athenas, plurimos ciuis, quibus in bello parserat fortuna, partim
patria expulissent, partim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se
diuisissent, non solum princeps, sed etiam solus initio bellum his indixit.
(cap- 2) Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum,
non plus habuit secum XXX de suis. Hoc initium fuit salutis Actaeorum, hoc robur
libertatis clarissimae ciuitatis. 2 Neque uero hic non contemptus est primo a
tyrannis atque eius solitudo. Quae quidem res et illis contemnentibus pernicii et
huic despecto saluti fuit. Haec enim illos segnes ad persequendum, hos autem
tempore ad comparandum dato fecit robustiores. 3 Quo magis praeceptum illud
omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa
dici matrem timidi flere non solere. 4 Neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae
sunt opes. Nam iam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur
quam pugnabant. 5 Hinc in Piraeum transiit Munychiamque muniuit. Hanc bis
tyranni oppugnare sunt adorti ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis
impedimentisque amissis refugerunt. 6 Usus est Thrasybulus non minus prudentia
quam fortitudine. Nam cedentes uiolari uetuit - ciues enim ciuibus parcere aequum
censebat -; neque quisquam est uulneratus, nisi qui prior impugnare uoluit.
Neminem iacentem ueste spoliauit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque
ad uictum pertinebant. 7 In secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum
quidem exaduersus Thrasybulum fortissime pugnaret.
(cap- 3) Hoc deiecto Pausanias uenit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum. Is inter
Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his condicionibus: ne qui
praeter XXX tyrannos et X, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis
erant usi, afficerentur exsilio, neue bona publicarentur; rei publicae procuratio
populo redderetur. 2 Praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace,
cum plurimum in ciuitate posset, legem tulit, ne quis ante actarum rerum
accusaretur neue multaretur; eamque illi obliuionis appellarunt. 3 Neque uero hanc
tantum ferendam curauit, sed etiam, ut ualeret, effecit. Nam cum quidam ex iis, qui
simul cum eo in exsilio fuerant, caedem facere eorum uellent, cum quibus in
gratiam reditum erat publice, prohibuit et id, quod pollicitus erat, praestitit.
(cap- 4) Huic pro tantis meritis honoris corona a populo data est, facta duabus uirgulis
oleaginis: quam quod amor ciuium et non uis expresserat, nullam habuit inuidiam
magnaque fuit gloria. 2 Bene ergo Pittacus ille, qui in VII sapientum numero est
habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent, `Nolite, oro
uos, inquit id mihi dare, quod multi inuideant, plures etiam concupiscant. Quare ex
istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et uestram
uoluntatem indicent. Nam parua munera diutina, locupletia non propria esse
consuerunt'. 3 Illa igitur corona contentus Thrasybulus neque amplius requisiuit
neque quemquam honore se antecessisse existimauit. 4 Hic sequenti tempore cum
praetor classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius
agerentur uigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabernaculo
interfectus est.
[9] CONON.
(cap- 1) CONON Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque
eius opera magni fuit. Nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus
classis magnas mari uictorias gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos
habitus est. Namque omnibus unus insulis praefuit; in qua potestate Pheras cepit,
coloniam Lacedaemoniorum. 2 Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum
apud Aegos flumen copiae Atheniensium a Lysandro sunt deuictae. Sed tum afuit,
eoque peius res administrata est. Nam et prudens rei militaris et diligens erat
imperator. 3 Itaque nemini erat his temporibus dubium, si adfuisset, illam
Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse.
(cap- 2) Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesiuit, ubi ipse
tuto uiueret, sed unde praesidio posset esse ciuibus suis. Itaque contulit se ad
Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum;
apud quem ut multum gratia ualeret, multo labore multisque effecit periculis. 2
Nam cum Lacedaemonii Atheniensibus deuictis in societate non manerent, quam
cum Artaxerxe fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime
impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum
Lacedaemoniis coierat societatem, hunc aduersus Pharnabazus habitus est
imperator, re quidem uera exercitui praefuit Conon, eiusque omnia arbitrio gesta
sunt. 3 Hic multum ducem summum Agesilaum impediuit saepeque eius consiliis
obstitit; neque uero non fuit apertum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro
tenus regi fuisse erepturum. 4 Qui posteaquam domum a suis ciuibus reuocatus est,
quod Boeotii et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius
apud praefectos regis uersabatur hisque omnibus magno erat usui.
(cap- 3) Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat
apertum. Multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non
maneret, ualebat. Neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur,
reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. 2 Huius accusandi gratia
Conon a Pharnabazo ad regem missus, posteaquam uenit, primum ex more
Persarum ad chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithrausten,
accessit seque ostendit cum rege colloqui uelle. Nemo enim sine hoc admittitur. 3
Huic ille `Nulla' inquit `mora est; sed tu delibera, utrum colloqui malis an per
litteras agere, quae cogitas. Necesse est enim, si in conspectum ueneris, uenerari te
regem - quod `proskynesin' illi uocant -. Hoc si tibi graue est, per me nihilo setius
editis mandatis conficies, quod studes'. 4 Tum Conon `Mihi uero' inquit `non est
graue quemuis honorem habere regi; sed uereor, ne ciuitati meae sit opprobrio, si,
cum ex ea sim profectus, quae ceteris gentibus imperare consuerit, potius
barbarorum quam illius more fungar.' Itaque, quae huic uolebat, scripta tradidit.
(cap- 4) Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissaphernem
hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit, quem
uellet, eligere ad dispensandam pecuniam. Id arbitrium Conon negauit sui esse
consilii, sed ipsius, qui optime suos nosse deberet; sed se suadere, Pharnabazo id
negotii daret. 2 Hinc, magnis muneribus donatus, ad mare est missus, ut Cypriis et
Phoenicibus ceterisque maritimis ciuitatibus nauis longas imperaret classemque,
qua proxima aestate mare tueri posset, compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut
ipse uoluerat. 3 Id ut Lacedaemoniis est nuntiatum, non sine cura rem administrant,
quod maius bellum imminere arbitrabantur, quam si cum barbaro solum
contenderent. Nam ducem fortem, prudentem regis opibus praefuturum ac secum
dimicaturum uidebant, quem neque consilio neque copiis superare possent. 4 Hac
mente magnam contrahunt classem; proficiscuntur Pisandro duce. Hos Conon apud
Cnidum adortus magno proelio fugat, multas naues capit, complures deprimit. Qua
uictoria non solum Athenae, sed etiam cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum
fuerat imperio, liberata est. 5 Conon cum parte nauium in patriam uenit, muros
dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei et Athenarum, reficiendos curat pecuniaeque
quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, ciuibus suis donat.
(cap- 5) Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in
aduersa esset fortuna. Nam classe Peloponnesiorum deuicta cum ultum se iniurias
patriae putaret, plura concupiuit, quam efficere potuit. 2 Neque tamen ea non pia et
probanda fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis maluit. Nam cum
magnam auctoritatem sibi pugna illa nauali, quam apud Cnidum fecerat,
constituisset, non solum inter barbaros, sed etiam omnes Graeciae ciuitates, clam
dare operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. 3 Id cum minus
diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat, Cononem euocauit,
simulans ad regem eum se mittere uelle magna de re. Huius nuntio parens cum
uenisset, in uincla coniectus est; in quibus aliquamdiu fuit. 4 Inde nonnulli eum ad
regem abductum ibique (eum) perisse scriptum reliquerunt: contra ea Dinon
historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit; illud
addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum.
[10] DION.
(cap- 1) DION, Hipparini filius, Syracusanus, nobili genere natus, utraque implicatus
tyrannide Dionysiorum. Namque ille superior Aristomachen, sororem Dionis,
habuit in matrimonio; ex qua duos filios, Hipparinum et Nisaeum, procreauit
totidemque filias, nomine Sophrosynen et Areten; quarum priorem Dionysio filio,
eidem, cui regnum reliquit, nuptum dedit, alteram, Areten, Dioni. 2 Dion autem
praeter nobilem propinquitatem generosamque maiorum famam multa alia ab
natura habuit bona, in his ingenium docile, come, aptum ad artes optimas, magnam
corporis dignitatem quae non minimum commendat, magnas praeterea diuitias a
patre relictas, quas ipse tyranni muneribus auxerat. 3 Erat intimus Dionysio priori,
neque minus propter mores quam affinitatem. Namque etsi Dionysii crudelitas ei
displicebat, tamen saluum propter necessitudinem, magis etiam suorum causa
studebat. Aderat in magnis rebus, eiusque consilio multum mouebatur tyrannus,
nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat. 4 Legationes uero omnes, quae
essent illustriores, per Dionem administrabantur; quas quidem ille diligenter
obeundo, fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate
leniebat. 5 Hunc a Dionysio missum Carthaginienses suspexerunt, ut neminem
umquam Graeca lingua loquentem magis sint admirati.
(cap- 2) Neque uero haec Dionysium fugiebant; nam quanto esset sibi ornamento,
sentiebat. Quo fiebat, ut uni huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac
filium; 2 qui quidem, cum Platonem Tarentum uenisse fama in Siciliam esset
perlata, adulescenti negare non potuerit, quin eum accerseret, cum Dion eius
audiendi cupiditate flagraret. Dedit ergo huic ueniam magnaque eum ambitione
Syracusas perduxit. 3 Quem Dion adeo admiratus est atque adamauit, ut se ei totum
traderet. Neque uero minus ipse Plato delectatus est Dione. Itaque cum a tyranno
crudeliter uiolatus esset, quippe quem uenum dari iussisset, tamen eodem rediit
eiusdem Dionis precibus adductus. 4 Interim in morbum incidit Dionysius. Quo
cum graui conflictaretur, quaesiuit a medicis Dion, quemadmodum se haberet,
simulque ab his petiit, si forte maiori inesset periculo, ut sibi faterentur: nam uelle
se cum eo colloqui de partiendo regno, quod sororis suae filios ex illo natos partem
regni putabat debere habere. 5 Id medici non tacuerunt at ad Dionysium filium
sermonem rettulerunt. Quo ille commotus, ne agendi esset Dioni potestas, patri
soporem medicos dare coegit. Hoc aeger sumpto ut somno sopitus diem obiit
supremum.
(cap- 3) Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis, eaque multis rebus aucta est. Sed
tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit. Cum Dion
non desisteret obsecrare Dionysium, ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis
uteretur, ille, qui in aliqua re uellet patrem imitari, morem ei gessit. 2 Eodemque
tempore Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis
tyranno quam tyrannidi. Sed de hoc in eo libro plura sunt exposita, qui de historicis
Graecis conscriptus est. 3 Plato autem tantum apud Dionysium auctoritate potuit
ualuitque eloquentia, ut ei persuaserit tyrannidis facere finem libertatemque reddere
Syracusanis; a qua uoluntate Philisti consilio deterritus aliquanto crudelior esse
coepit.
(cap- 4) Qui quidem cum a Dione se superari uideret ingenio, auctoritate, amore populi,
uerens, ne, si eum secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, nauem
ei triremem dedit, qua Corinthum deueheretur, ostendens se id utriusque facere
causa, ne, cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet. 2 Id cum factum
multi indignarentur magnaeque esset inuidiae tyranno, Dionysius omnia, quae
moueri poterant Dionis, in nauis imposuit ad eumque misit. Sic enim existimari
uolebat, id se non odio hominis, sed suae salutis fecisse causa. 3 Postea uero quam
audiuit eum in Peloponneso manum comparare sibique bellum facere conari,
Areten, Dionis uxorem, alii nuptum dedit filiumque eius sic educari iussit, ut
indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus. 4 Nam puero, priusquam pubes
esset, scorta adducebantur, uino epulisque obruebatur, neque ullum tempus sobrio
relinquebatur. 5 Is usque eo uitae statum commutatum ferre non potuit, postquam in
patriam rediit pater - namque appositi erant custodes, qui eum a pristino uictu
deducerent -, ut se de superiore parte aedium deiecerit atque ita interierit. Sed illuc
reuertor.
(cap- 5) Postquam Corinthum peruenit Dion et eodem perfugit Heraclides ab eodem
expulsus Dionysio, qui praefectus fuerat equitum, omni ratione bellum comparare
coeperunt. 2 Sed non multum proficiebant, quod multorum annorum tyrannis
magnarum opum putabatur. Quam ob causam pauci ad societatem periculi
perducebantur. 3 Sed Dion, fretus non tam suis copiis quam odio tyranni, maximo
animo duabus onerariis nauibus quinquaginta annorum imperium, munitum
quingentis longis nauibus, decem equitum centumque peditum milibus, profectus
oppugnatum quod omnibus gentibus admirabile est uisum, adeo facile perculit, ut
post diem tertium, quam Siciliam attigerat, Syracusas introierit. Ex quo intellegi
potest nullum esse imperium tutum nisi beneuolentia munitum. 4 Eo tempore aberat
Dionysius et in Italia classem opperiebatur aduersariorum, ratus neminem sine
magnis copiis ad se uenturum. 5 Quae res eum fefellit. Nam Dion iis ipsis, qui sub
aduersarii fuerant potestate, regios spiritus repressit totiusque eius partis Siciliae
potitus est, quae sub Dionysii fuerat potestate, parique modo urbis Syracusarum
praeter arcem et insulam adiunctam oppido, 6 eoque rem perduxit, ut talibus
pactionibus pacem tyrannus facere uellet: Siciliam Dion obtineret, Italiam
Dionysius, Syracusas Apollocrates, cui maximam fidem uni habebat Dionysius.
(cap- 6) Has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita commutatio, quod
fortuna sua mobilitate, quem paulo ante extulerat, demergere est adorta. 2 Primum
in filio, de quo commemoraui supra, suam uim exercuit. Nam cum uxorem
reduxisset, quae alii fuerat tradita filiumque uellet reuocare ad uirtutem a perdita
luxuria, accepit grauissimum parens uulnus morte filii. 3 Deinde orta dissensio est
inter eum et Heraclidem; qui, quod ei principatum non concedebat, factionem
comparauit. Neque is minus ualebat apud optimates, quorum consensu praeerat
classi, cum Dion exercitum pedestrem teneret. 4 Non tulit hoc animo aequo Dion et
uersum illum Homeri rettulit ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non
posse bene geri rem publicam multorum imperiis. Quod dictum magna inuidia
consecuta est. Namque aperuisse uidebatur omnia in sua potestate esse uelle. 5
Hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit Heraclidemque,
cum Syracusas uenisset, interficiundum curauit.
(cap- 7) Quod factum omnibus maximum timorem iniecit: nemo enim illo interfecto se
tutum putabat. Ille autem aduersario remoto licentius eorum bona, quos sciebat
aduersus se sensisse, militibus dispertiuit. 2 Quibus diuisis, cum cotidiani maximi
fierent sumptus, celeriter pecunia deesse coepit; neque, quo manus porrigeret,
suppetebat nisi in amicorum possessiones. Id eiusmodi erat, ut, cum milites
reconciliasset, amitteret optimates. 3 Quarum rerum cura frangebatur et insuetus
male audiendi non animo aequo ferebat de se ab iis male existimari, quorum paulo
ante in caelum fuerat elatus laudibus. Vulgus autem offensa in eum militum
uoluntate liberius loquebatur et tyrannum non ferendum dictitabat.
(cap- 8) Haec ille intuens cum, quemadmodum sedaret, nesciret et, quorsum euaderent,
timeret, Callicrates quidam, ciuis Atheniensis, qui simul cum eo ex Peloponneso in
Siciliam uenerat, homo et callidus et ad fraudem acutus, sine ulla religione ac fide,
adit ad Dionem et ait: 2 eum magno in periculo esse propter offensionem populi et
odium militum, quod nullo modo euitare posset, nisi alicui suorum negotium daret,
qui se simularet illi inimicum. Quem si inuenisset idoneum, facile omnium animos
cogniturum aduersariosque sublaturum, quod inimici eius dissidenti suos sensus
aperturi forent. 3 Tali consilio probato excepit has partes ipse Callicrates et se armat
imprudentia Dionis; ad eum interficiundum socios conquirit, aduersarios eius
conuenit, coniuratione confirmat. 4 Res, multis consciis quae gereretur, elata
defertur ad Aristomachen, sororem Dionis, uxoremque Areten. Illae timore
perterritae conueniunt, cuius de periculo timebant. At ille negat a Callicrate fieri
sibi insidias, sed illa, quae agerentur, fieri praecepto suo. 5 Mulieres nihilo setius
Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt nihil ab illo periculi
fore Dioni. Ille hac religione non modo non est deterritus, sed ad maturandum
concitatus est, uerens, ne prius consilium aperiretur suum quam conata perfecisset.
(cap- 9) Hac mente proximo die festo, cum a conuentu se remotum Dion domi teneret
atque in conclaui edito recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi tradit,
domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant, certos praeficit: 2 nauem
triremem armatis ornat Philostratoque, fratri suo, tradit eamque in portu agitari
iubet, ut si exercere remiges uellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut
haberet, qua fugeret ad salutem. 3 Suorum autem e numero Zacynthios adulescentes
quosdam eligit, cum audacissimos tum uiribus maximis, hisque dat negotium, ad
Dionem eant inermes, sic ut conueniendi eius gratia uiderentur uenire. 4 Hi propter
notitiam sunt intromissi. At illi, ut limen eius intrarant, foribus obseratis in lecto
cubantem inuadunt, colligant: fit strepitus, adeo ut exaudiri possit foris. 5 Hic
autem, sicut ante saepe dictum est, quam inuisa sit singularis potentia et miseranda
uita, qui se metui quam amari malunt, cuiuis facile intellectu fuit. 6 Namque illi ipsi
custodes, si prompta fuissent uoluntate, foribus effractis seruare eum potuissent,
quod illi inermes telum foris flagitantes uiuum tenebant. Cui cum succurreret nemo,
Lyco quidam Syracusanus per fenestras gladium dedit, quo Dion interfectus est.
(cap- 10) Confecta caede, cum multitudo uisendi gratia introisset, nonnulli ab insciis pro
noxiis conciduntur. Nam celeri rumore dilato, Dioni uim allatam, multi
concurrerant, quibus tale facinus displicebat. Hi falsa suspicione ducti immerentes
ut sceleratos occidunt. 2 Huius de morte ut palam factum est, mirabiliter uulgi
mutata est uoluntas. Nam qui uiuum eum tyrannum uocitarant, eidem liberatorem
patriae tyrannique expulsorem praedicabant. Sic subito misericordia odio
successerat, ut eum suo sanguine ab Acherunte, si possent, cuperent redimere.
3 Itaque in urbe celeberrimo loco, elatus publice, sepulcri monumento donatus est.
Diem obiit circiter annos LV natus, quartum post annum, quam ex Peloponneso in
Siciliam redierat.
[11] IPHICRATES.
(cap- 1) IPHICRATES Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam
disciplina militari nobilitatus est. Fuit enim talis dux, ut non solum aetatis suae cum
primis compararetur, sed ne de maioribus natu quidem quisquam anteponeretur.
2 Multum uero in bello est uersatus, saepe exercitibus praefuit; nusquam culpa male
rem gessit, semper consilio uicit tantumque eo ualuit, ut multa in re militari partim
noua attulerit, partim meliora fecerit. Namque ille pedestria arma mutauit. 3 Cum
ante illum imperatorem maximis clipeis, breuibus hastis, minutis gladiis uterentur,
4 ille e contrario peltam pro parma fecit - a quo postea peltastae pedites appellantur -,
ut ad motus concursusque essent leuiores; hastae modum duplicauit, gladios
longiores fecit. Idem genus loricarum et pro sertis atque aenis linteas dedit. Quo
facto expeditiores milites reddidit: nam pondere detracto, quod aeque corpus
tegeret et leue esset, curauit.
(cap- 2) Bellum cum Thracibus gessit; Seuthem, socium Atheniensium, in regnum
restituit. Apud Corinthum tanta seueritate exercitui praefuit, ut nullae umquam in
Graecia neque exercitatiores copiae neque magis dicto audientes fuerint duci; 2 in
eamque consuetudinem adduxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset datum,
sine ducis opera sic ordinatae consisterent, ut singuli a peritissimo imperatore
dispositi uiderentur. 3 Hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit; quod
maxime tota celebratum est Graecia. Iterum eodem bello omnes copias eorum
fugauit; quo facto magnam adeptus est gloriam. 4 Cum Artaxerxes Aegyptio regi
bellum inferre uoluit, Iphicraten ab Atheniensibus ducem petiuit, quem praeficeret
exercitui conducticio, cuius numerus XII milium fuit, quem quidem sic omni
disciplina militari erudiuit, ut, quemadmodum quondam Fabiani milites Romani
appellati sunt, sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint. 5 Idem
subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae retardauit impetus. Nam nisi eius
aduentus appropinquasset, non prius Thebani Sparta abscessissent, quam captam
incendio delessent.
(cap- 3) Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu
cuiuis iniceret admirationem sui, 2 sed in labore nimis remissus parumque patiens,
ut Theopompus memoriae prodidit; bonus uero ciuis fideque magna. Quod cum in
aliis rebus declarauit tum maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. Namque
Eurydice, mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad
Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est. 3 Vixit ad senectutem placatis in se
suorum ciuium animis. Causam capitis semel dixit, bello sociali, simul cum
Timotheo, eoque iudicio est absolutus. 4 Menesthea filium reliquit ex Thraessa
natum, Coti regis filia. Is cum interrogaretur, utrum pluris, patrem matremne,
faceret, 'Matrem' inquit. Id cum omnibus mirum uideretur, 'At' ille 'merito' inquit
'facio. Nam pater, quantum in se fuit, Thraecem me genuit, contra ea mater
Atheniensem.'
[12] CHABRIAS.
(cap- 1) CHABRIAS Atheniensis. Hic quoque in summis habitus est ducibus resque
multas memoria dignas gessit. Sed ex his elucet maxime inuentum eius in proelio,
quod apud Thebas fecit, cum Boeotiis subsidio uenisset. 2 Namque in eo uictoria
fidentem summum ducem Agesilaum retardauit, fugatis iam ab eo conducticiis cateruis,
eo frustatus est quod reliquam phalangem loco uetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta
impetum excipere hostium docuit. Id nouum Agesilaus contuens progredi non est
ausus suosque iam incurrentes tuba reuocauit. 3 Hoc usque eo tota Graecia fama
celebratum est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri uoluerit, quae publice ei ab
Atheniensibus in foro constituta est. Ex quo factum est, ut postea athletae ceterique
artifices iis statibus in statuis ponendis uterentur, cum uictoriam essent adepti.
(cap- 2) Chabrias autem multa in Europa bella administrauit, cum dux Atheniensium
esset; in Aegypto sua sponte gessit. Nam Nectenebin adiutum profectus regnum ei
constituit. 2 Fecit idem Cypri, sed publice ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus,
neque prius inde discessit, quam totam insulam bello deuinceret; qua ex re
Athenienses magnam gloriam sunt adepti. 3 Interim bellum inter Aegyptios et
Persas conflatum est. Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant,
Lacedaemonii cum Aegyptiis; a quibus magnas praedas Agesilaus, rex eorum,
faciebat. Id intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua sponte eos
adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit, pedestribus copiis Agesilaus.
(cap- 3) Tum praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias
aduersum regem bellum gereret cum Aegyptiis. Athenienses diem certam Chabriae
praestituerunt, quam ante domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos
denuntiarunt. Hoc ille nuntio Athenas rediit neque ibi diutius est moratus, quam fuit
necesse. 2 Non enim libenter erat ante oculos suorum ciuium, quod et uiuebat laute
et indulgebat sibi liberalius, quam ut inuidiam uulgi posset effugere. 3 Est enim hoc
commune uitium in magnis liberisque ciuitatibus, ut inuidia gloriae comes sit et
libenter de his detrahant, quos eminere uideant altius; neque animo aequo pauperes
alienam opulentium intuuntur fortunam. Itaque Chabrias, cum ei licebat, plurimum
aberat. 4 Neque uero solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes
fecerunt idem, quod tantum se ab inuidia putabant futuros, quantum a conspectu
suorum recesserint. Itaque Conon plurimum Cypri uixit, Iphicrates in Thraecia,
Timotheus Lesbo, Chares Sigeo; dissimilis quidem Chares horum et factis et
moribus, sed tamen Athenis et honoratus et potens.
(cap- 4) Chabrias autem periit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium.
Erat in classe Chabrias priuatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate
anteibat, eumque magis milites quam, qui praeerant, aspiciebant. 2 Quae res ei
maturauit mortem. Nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet
eo dirigere nauem, ipse sibi perniciei fuit. Cum enim eo penetrasset, ceterae non
sunt secutae. Quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret,
nauis rostro percussa coepit sidere. 3 Hinc refugere cum posset, si se in mare
deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae exciperet natantis, perire maluit
quam armis abiectis nauem relinquere, in qua fuerat uectus. Id ceteri facere
noluerunt; qui nando in tutum peruenerunt. At ille praestare honestam mortem
existimans turpi uitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.
[13] TIMOTHEUS.
(cap- 1) TIMOTHEUS, Cononis filius, Atheniensis. Hic a patre acceptam gloriam multis
auxit uirtutibus. Fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque
minus ciuitatis regendae. 2 Multa huius sunt praeclare facta, sed haec maxime
illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit; in quo oppugnando
superiori bello Athenienses mille et CC talenta consumpserant, id ille sine ulla
publica impensa populo restituit; aduersus Cotum bella gessit ab eoque mille et CC
talenta praedae in publicum rettulit. Cyzicum obsidione liberauit. 3 Ariobarzani
simul cum Agesilao auxilio profectus est; a quo cum Laco pecuniam numeratam
accepisset, ille ciuis suos agro atque urbibus augeri maluit quam id sumere, cuius
partem domum suam ferre posset.
(cap- 2) Itaque accepit Crithoten et Sestum. Idem classi praefectus, circumuehens
Peloponnesum Laconicen populatus, classem eorum fugauit, Corcyram sub
imperium Atheniensium redegit, sociosque idem adiunxit Epirotas, Athamanas,
Chaonas omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent. 2 Quo facto Lacedaemonii
de diutina contentione destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi
principatum concesserunt pacemque his legibus constituerunt, ut Athenienses mari
duces essent. Quae uictoria tantae fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci
publice sint factae eique deae puluinar sit institutum. 3 Cuius laudis ut memoria
maneret, Timotheo publice statuam in foro posuerunt. Qui honos huic uni ante id
tempus contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio quoque daret. Sic
iuxta posita recens filii ueterem patris renouauit memoriam.
(cap- 3) Hic cum esset magno natu et magistratus gerere desisset, bello Athenienses
undique premi sunt coepti. Defecerat Samus, descierat Hellespontus, Philippus iam
tum ualens, Macedo, multa moliebatur; cui oppositus Chares cum esset, non satis in
eo praesidii putabatur. 2 Fit Menestheus praetor, filius Iphicratis, gener Timothei, et
ut ad bellum proficiscatur, decernitur. Huic in consilium dantur uiri duo usu
sapientiaque praestantes, (quorum consilio uteretur) pater et socer, quod in his tanta
erat auctoritas, ut magna spes esset per eos amissa posse recuperari. 3 Hi cum
Samum profecti essent et eodem Chares illorum aduentu cognito cum suis copiis
proficisceretur, ne quid absente se gestum uideretur, accidit, cum ad insulam
appropinquarent, ut magna tempestas oriretur; quam euitare duo ueteres
imperatores utile arbitrati suam classem suppresserunt. 4 At ille temeraria usus
ratione non cessit maiorum natu auctoritati, uelut in sua manu esset fortuna. Quo
contenderat, peruenit, eodemque ut sequerentur, ad Timotheum et Iphicratem
nuntium misit. Hinc male re gesta, compluribus amissis nauibus eo, unde erat
profectus, se recipit litterasque Athenas publice misit, sibi procliue fuisse Samum
capere, nisi a Timotheo et Iphicrate desertus esset. 5 Populus ater, suspicax ob
eamque rem mobilis, aduersarius, inuidus - etiam potentiae in crimen uocabantur -
domum reuocat: accusantur proditionis. Hoc iudicio damnatur Timotheus, lisque
eius aestimatur centum talentis. Ille odio ingratae ciuitatis coactus Chalcidem se
contulit.
(cap- 4) Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae nouem partis
detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, ad muri quandam partem
reficiendam iussit dare. In quo fortunae uarietas est animaduersa. Nam quos auus
Conon muros ex hostium praeda patriae restituerat, eosdem nepos cum summa
ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est. 2 Timothei autem
moderatae sapientisque uitae cum pleraque possimus proferre testimonia, uno
erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis fuerit. Cum
Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici priuatique hospites ad
eum defendendum conuenerunt, sed etiam in eis Iason, tyrannus Thessaliae, qui illo
tempore fuit omnium potentissimus. 3 Hic cum in patria sine satellitibus se tutum
non arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio uenit tantique hospitem fecit, ut mallet
se capitis periculum adire quam Timotheo de fama dimicanti deesse. Hunc
aduersus tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit, patriae sanctiora iura
quam hospitii esse duxit. 4 Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium,
Iphicratis, Chabriae, Timothei: neque post illorum obitum quisquam dux in illa
urbe fuit dignus memoria. 5 Venio nunc ad fortissimum uirum maximique consilii
omnium barbarorum exceptis duobus Carthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale. 6
De quo hoc plura referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quae
prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tum omnes
superabat, acciderunt; quorum nisi ratio explicata fuerit, res apparere non poterunt.
[14] DATAMES.
(cap- 1) DATAMES, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus, primum
militum in numero fuit apud Artaxerxen eorum, qui regiam tuebantur. Pater eius
Camisares, quod et manu fortis et bello strenuus et regi multis locis fidelis erat
repertus, habuit prouinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt
Leucosyri. 2 Datames, militare munus fungens, primum, qualis esset, aperuit in
bello, quod rex aduersus Cadusios gessit. Namque hic multis milibus regiorum
interfectis magni fuit eius opera. Quo factum est, cum in eo bello cecidisset
Camisares, ut paterna ei traderetur prouincia.
(cap- 2) Pari se uirtute postea praebuit, cum Autophrodates iussu regis bello
persequeretur eos, qui defecerant. Namque huius opera hostes, cum castra iam
intrassent, profligati sunt exercitusque reliquus conseruatus regis est. Qua ex re
maioribus rebus praeesse coepit. 2 Erat eo tempore Thuys, dynastes Paphlagoniae
antiquo genere, ortus a Pylaemene illo, quem Homerus Troico bello a Patroclo
interfectum ait. 3 Is regi dicto audiens non erat. Quam ob causam bello eum
persequi constituit eique rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis: namque
ex fratre et sorore erant nati. Quam ob causam Datames primum experiri uoluit, ut
sine armis propinquum ad officium reduceret. Ad quem cum uenisset sine
praesidio, quod ab amico nullas uereretur insidias, paene interiit: nam Thuys eum
clam interficere uoluit. 4 Erat mater cum Datame, amita Paphlagonis: ea, quid
ageretur, resciit filiumque monuit. 5 Ille fuga periculum euitauit bellumque indixit
Thuyni. In quo cum ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae totiusque Phrygiae,
desertus esset, nihilo segnius perseuerauit uiuumque Thuym cepit cum uxore et
liberis.
(cap- 3) Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse perueniret, dedit operam. Itaque
omnibus insciis eo, ubi erat rex, uenit posteroque die Thuyn, hominem maximi
corporis terribilique facie, quod et niger et capillo longo barbaque erat promissa,
optima ueste texit, quam satrapae regii gerere consuerant, ornauit etiam torque
atque armillis aureis ceteroque regio cultu; 2 ipse agresti duplici amiculo
circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam uenatoriam, dextra manu
clauam, sinistra copulam, qua uinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram bestiam
captam duceret. 3 Quem cum omnes conspicerent propter nouitatem ornatus
ignotamque formam ob eamque rem magnus esset concursus, fuit nonnemo, qui
agnosceret Thuym regique nuntiaret. 4 Primo non accredidit: itaque Pharnabazum
misit exploratum. A quo ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magnopere
delectatus cum facto tum ornatu, in primis quod nobilis rex in potestatem inopinanti
uenerat. 5 Itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum misit, qui tum
contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum Aegyptium, parique eum
atque illos imperio esse iussit. Postea uero quam Pharnabazum rex reuocauit, illi
summa imperii tradita est.
(cap- 4) Hic cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque proficisci pararet,
subito a rege litterae sunt ei missae, ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat;
quae gens iacet supra Ciliciam, confinis Cappadociae. 2 Namque Aspis, saltuosam
regionem castellisque munitam incolens, non solum imperio regis non parebat, sed
etiam finitimas regiones uexabat et, quae regi portarentur, abripiebat. 3 Datames
etsi longe aberat ab his regionibus et a maiore re abstrahebatur, tamen regis
uoluntati morem gerendum putauit. Itaque cum paucis, sed uiris fortibus nauem
conscendit, existimans, quod accidit, facilius se imprudentem parua manu
oppressurum quam paratum quamuis magno exercitu. 4 Hac delatus in Ciliciam,
egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum transiit eoque, quo studuerat,
uenit. Quaerit, quibus locis sit Aspis; cognoscit haud longe abesse profectumque
eum uenatum. Quae dum speculatur, aduentus eius causa cognoscitur. Pisidas cum
eis, quos secum habebat, ad resistendum Assis comparat. 5 Id Datames ubi audiuit,
arma sumit, suos sequi iubet; ipse equo concitato ad hostem uehitur. Quem procul
Aspis conspiciens ad se ferentem pertimescit atque a conatu resistendi deterritus
sese dedidit. Hunc Datames uinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.
(cap- 5) Haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a quanto bello a ad quam paruam
rem principem ducum misisset, se ipse reprehendit et nuntium ad exercitum Acen
misit, quod nondum Datamen profectum putabat, qui diceret, ne ab exercitu
discederet. Hic priusquam perueniret, quo erat profectus, in itinere conuenit, qui
Aspim ducebant. 2 Qua celeritate cum magnam beneuolentiam regis Datames
consecutus esset, non minorem inuidiam aulicorum excepit, quod illum unum
pluris quam se omnes fieri uidebant. 3 Quo facto cuncti ad eum opprimendum
consenserunt. Haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami, perscripta ei
mittit, in quibus docet eum in magno fore periculo, si quid illo imperante aduersi in
Aegypto accidisset. 4 Namque eam esse consuetudinem regiam, ut casus aduersos
hominibus tribuant, secundos fortunae suae; quo fieri, ut facile impellantur ad
eorum perniciem, quorum ductu res male gestae nuntientur. Illum hoc maiore fore
in discrimine, quod, quibus rex maxime oboediat, eos habeat inimicissimos. 5
Talibus ille litteris cognitis, cum iam ad exercitum Acen uenisset, quod non
ignorabat ea uere scripta, desciscere a rege constituit. Neque tamen quicquam fecit,
quod fide sua esset indignum. 6 Nam Mandroclen Magnetem exercitui praefecit;
ipse cum suis in Cappadociam discedit coniunctamque huic Paphlagoniam occupat,
celans, qua uoluntate esset in regem. Clam cum Ariobarzane facit amicitiam,
manum comparat, urbes munitas suis tuendas tradit.
(cap- 6) Sed haec propter hiemale tempus minus prospere procedebant. Audit Pisidas
quasdam copias aduersus se parare. Filium eo Arsidaeum cum exercitu mittit: cadit
in proelio adulescens. Proficiscitur eo pater non ita cum magna manu, celans,
quantum uulnus accepisset, quod prius ad hostem peruenire cupiebat quam de male
re gesta fama ad suos perueniret, ne cognita filii morte animi debilitarentur
militum. 2 Quo contenderat, peruenit iisque locis castra ponit, ut neque circumiri
multitudine aduersariorum posset neque impediri, quo minus ipse ad dimicandum
manum haberet expeditam. 3 Erat cum eo Mithrobarzanes, socer eius, praefectus
equitum. Is desperatis generi rebus ad hostes transfugit. Id Datames ut audiuit,
sensit, si in turbam exisset ab homine tam necessario se relictum, futurum, ut ceteri
consilium sequerentur. 4 In uulgus edit: suo iussu Mithrobarzanem profectum pro
perfuga, quo facilius receptus interficeret hostes. Quare relinqui eum par non esse
et omnes confestim sequi. Quod si animo strenuo fecissent, futurum, ut aduersarii
non possent resistere, cum et intra uallum et foris caederentur. 5 Hac re probata
exercitum educit Mithrobarzanem persequitur tantum; qui cum ad hostes
peruenerat, Datames signa inferri iubet. 6 Pisidae noua re commoti in opinionem
adducuntur perfugas mala fide compositoque fecisse, ut recepti maiori essent
calamitati. Primum eos adoriuntur. Illi cum, quid ageretur aut quare fieret,
ignorarent, coacti sunt cum eis pugnare, ad quos transierant, ab iisque stare, quos
reliquerant; quibus cum neutri parcerent, celeriter sunt concisi. 7 Reliquos Pisidas
resistentis Datames inuadit; primo impetu pellit, fugientis persequitur, multos
interficit, castra hostium capit. 8 Tali consilio uno tempore et proditores perculit et
hostis profligauit et, quod ad perniciem suam fuerat cogitatum, id ad salutem
conuertit. Quo neque acutius ullius imperatoris cogitatum neque celerius factum
usquam legimus.
(cap- 7) Ab hoc tamen uiro Sysinas, maximo natu filius, desciit ad regemque transiit et
de defectione patris detulit. Quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat
sibi cum uiro forti ac strenuo negotium esse, qui, cum cogitasset, facere auderet et
prius cogitare quam conari consuesset, Autophrodatem in Cappadociam mittit. 2
Hic ne intrare posset, saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames
praeoccupare studuit. 3 Sed tam subito copias contrahere non potuit. A qua re
depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum deligit talem, ut neque
circumiretur ab hostibus neque praeteriret aduersarius, quin ancipitibus locis
premeretur, et, si dimicare eo uellet, non multum obesse multitudo hostium suae
paucitati posset.
(cap- 8) Haec etsi Autophrodates uidebat, tamen statuit congredi quam cum tantis copiis
refugere aut tam diu uno loco sedere. 2 Habebat barbarorum equitum XX, peditum
centum milia, quos illi Cardacas appellant, eiusdemque generis III milia
funditorum; praeterea Cappadocum VIII milia, Armeniorum X milia, Paphlagonum
V milia, Phrygum X milia, Lydorum V milia, Aspendiorum et Pisidarum circiter III
milia, Cilicum II, Captianorum totidem, ex Graecia conductorum III, leuis
armaturae maximum numerum. 3 Has aduersus copias spes omnis consistebat
Datami in se locique natura: namque huius partem non habebat uicesimam militum.
Quibus fretus conflixit aduersariorumque multa milia concidit, cum de ipsius
exercitu non amplius hominum mille cecidisset; quam ob causam postero die
tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat. 4 Hinc cum castra mouisset
semperque inferior copiis superior omnibus proeliis discederet, quod numquam
manum consereret, nisi cum aduersarios locorum angustiis clausisset, quod perito
regionum callideque cogitanti saepe accidebat, 5 Autophrodates, cum bellum duci
maiore regis calamitate quam aduersariorum uideret, pacem amicitiamque hortatus
est, ut cum rege in gratiam rediret. 6 Quam ille etsi fidam non fore putabat, tamen
condicionem accepit seque ad Artaxerxen legatos missurum dixit. Sic bellum, quod
rex aduersus Datamen susceperat, sedatum est. Autophrodates in Phrygiam se
recepit.
(cap- 9) At rex quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum
opprimi non posse animaduertit, insidiis interficere studuit; quas ille plerasque
uitauit. 2 Sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum
erant numero. De quibus quod inimici detulerant, neque credendum neque
neglegendam putauit: experiri uoluit, uerum falsumne sibi esset relatum. 3 Itaque eo
profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura
simillimum sui eique uestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat,
iussit. Ipse autem ornatu uestituque militari inter corporis custodes iter facere
coepit. 4 At insidiatores, postquam in eum locum agmen peruenit, decepti ordine
atque uestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. Praedixerat autem iis
Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum uidissent.
5 Ipse, ut concurrentis insidiatores animum aduertit, tela in eos coniecit. Hoc idem
cum uniuersi fecissent, priusquam peruenirent ad eum, quem aggredi uolebant,
confixi conciderunt.
(cap- 10) Hic tamen tam callidus uir extremo tempore captus est Mithridatis,
Ariobarzanis filii, dolo. Namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si ei rex
permitteret, ut, quodcumque uellet, liceret impune facere, fidemque de ea re more
Persarum dextra dedisset. 2 Hanc ut accepit a rege missam, copias parat et absens
amicitiam cum Datame facit; regis prouincias uexat, castella expugnat, magnas
praedas capit, quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo
complura castella ei tradit. 3 Haec diu faciendo persuasit homini se infinitum
aduersus regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne quam suspicionem illi
praeberet insidiarum, neque colloquium eius petiuit neque in conspectum uenire
studuit. Sic absens amicitiam gerebat, ut non beneficiis mutuis, sed communi odio,
quod erga regem susceperant, contineri uiderentur.
(cap- 11) Id cum satis se confirmasse arbitratus est, certiorem facit Datamen tempus esse
maiores exercitus parari et bellum cum ipso rege suscipi, deque ea re, si ei
uideretur, quo loco uellet, in colloquium ueniret. Probata re colloquendi tempus
sumitur locusque, quo conueniretur. 2 Huc Mithridates cum uno, cui maxime
habebat fidem, ante aliquot dies uenit compluribusque locis separatim gladios
obruit eaque loca diligenter notat. Ipso autem colloquii die utrique, locum qui
explorarent atque ipsos scrutarentur, mittunt; deinde ipsi sunt congressi. 3 Hic cum
aliquamdiu in colloquio fuissent et diuerse discessissent iamque procul Datames
abesset, Mithridates, priusquam ad suos perueniret, ne quam suspicionem pareret,
in eundem locum reuertitur atque ibi, ubi telum erat infossum, resedit, ut si
lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque reuocauit, simulans se quiddam in
colloquio esse oblitum. 4 Interim telum, quod latebat, protulit nudatumque uagina
ueste texit ac Datami uenienti ait: digredientem se animaduertisse locum quendam,
qui erat in conspectu, ad castra ponenda esse idoneum. 5 Quem cum digito
demonstraret et ille respiceret, auersum ferro transfixit priusque, quam quisquam
posset succurrere, interfecit. Ita ille uir, qui multos consilio, neminem perfidia
ceperat, simulata captus est amicitia.
[15] EPAMINONDAS.
(cap- 1) EPAMINONDAS, Polymnidis filius. Thebanus. De hoc priusquam scribimus,
haec praecipienda uidentur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant neue ea,
quae ipsis leuiora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur. 2 Scimus enim
musicen nostris moribus abesse a principis persona, saltare uero etiam in uitiis
poni; quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur. 3 Cum autem
exprimere imaginem consuetudinis atque uitae uelimus Epaminondae, nihil
uidemur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam. 4 Quare
dicemus primum de genere eius, deinde, quibus disciplinis et a quibus sit eruditus;
tum de moribus ingeniique facultatibus, et si qua alia memoria digna erunt;
postremo de rebus gestis, quae a plurimis animi anteponuntur uirtutibus.
(cap- 2) Natus est igitur patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a maioribus
relictus, eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. Nam et citharizare et cantare
ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria
quam Damon aut Lamprus, quorum peruulgata sunt nomina; cantare tibiis ab
Olympiodoro, saltare a Calliphrone. 2 At philosophiae praeceptorem habuit Lysim
Tarentinum, Pythagoreum; cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tristem ac
seuerum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit, neque prius
eum a se dimisit, quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intellegi
posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus. 3 Atque haec ad nostram
consuetudinem sunt leuia et potius contemnenda; at in Graecia utique olim magnae
laudi erant. 4 Postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, non
tam magnitudini uirium seruiuit quam uelocitati. Illam enim ad athletarum usum,
hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. 5 Itaque exercebatur plurimum
currendo et luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere.
In armis uero plurimum studii consumebat.
(cap- 3) Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. Erat enim
modestus, prudens, grauis, temporibus sapienter utens; peritus belli, fortis manu,
animo maximo; adeo ueritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur. 2 Idem
continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed etiam
amicorum ferens iniurias; in primis commissa celans, quod interdum non minus
prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci
arbitrabatur. 3 Itaque cum in circulum uenisset, in quo aut de re publica disputaretur
aut de philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem
sermo esset adductus. 4 Paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re publica nihil
praeter gloriam ceperit. Amicorum in se tuendo caruit facultatibus, fide ad alios
subleuandos saepe sic usus est, ut iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse
communia. 5 Nam cum aut ciuium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut uirgo
amici nubilis, quae propter paupertatem collocari non posset, amicorum consilium
habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus imperabat. 6 Eamque summam
cum fecerat, priusquam acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos,
qui conferebant, eique ut ipsi numerarent, faciebat, ut ille, ad quem ea res
perueniebat, sciret, quantum cuique deberet.
(cap- 4) Temptata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno. Namque is rogatu
Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. Hic magno cum
pondere auri Thebas uenit et Micythum adulescentulum quinque talentis ad suam
perduxit uoluntatem, quem tum Epaminondas plurimum diligebat. Micythus
Epaminondam conuenit et causam aduentus Diomedontis ostendit. 2 At ille
Diomedonti coram 'Nihil' inquit 'opus pecunia est. Nam si rex ea uult, quae
Thebanis sunt utilia, gratis facere sum paratus; sin autem contraria, non habet auri
atque argenti satis. Namque orbis terrarum diuitias accipere nolo pro patriae
caritate. 3 Tu quod me incognitum temptasti tuique similem, existimasti, non miror
tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris. Et
tu, Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam
magistratui'. 4 Hunc Diomedon cum rogaret, ut tuto exiret suaque, quae attulerat,
liceret efferre, 'Istud quidem' inquit 'faciam, neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit
pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum peruenisse, quod delatum accipere
noluissem'. A quo cum quaesisset, quo se deduci uellet, et ille Athenas dixisset,
praesidium dedit, ut tuto perueniret. Neque uero id satis habuit, sed etiam, ut
inuiolatus in nauem escenderet, per Chabriam Atheniensem, de quo supra
mentionem fecimus, effecit. 6 Abstinentiae erit hoc satis testimonium. Plurima
quidem proferre possimus, sed modus adhibendus est quoniam uno hoc uolumine
uitam excellentium uirorum complurium concludere constituimus, quorum
separatim multis milibus uersuum complures scriptores ante nos explicarunt.
(cap- 5) Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, neque minus
concinnus in breuitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus. 2 Habuit
obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et aduersarium in
administranda re publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet:
namque illi genti plus inest uirium quam ingenii. 3 Is quod in re militari florere
Epaminondam uidebat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne
illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille 'Fallis' inquit 'uerbo ciuis tuos, quod
hos a bello auocas: otii enim nomine seruitutem concilias. 4 Nam paritur pax bello.
Itaque, qui ea diutina uolunt frui, bello exercitati esse debent. Quare, si principes
Graeciae uultis esse, castris est uobis utendum, non palaestra. 5 Idem ille
Meneclides cum huic obiceret, quod liberos non haberet neque uxorem duxisset,
maximeque insolentiam quod sibi Agamemnonis belli gloriam uideretur
consecutus, 'At' ille 'desine' inquit, 'Meneclida, de uxore mihi exprobrare: nam
nullius in ista re minus uti consilio uolo'. - Habebat enim Meneclides suspicionem
adulterii -. 6 'Quod autem me Agamemnonem aemulari putas, falleris. Namque ille
cum uniuersa Graecia uix decem annis unam cepit urbem; ego contra ea una urbe
nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis fugatis liberaui.'
(cap- 6) Idem cum in conuentum uenisset Arcadum, petens, ut societatem cum Thebanis
et Argiuis facerent, contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia
omnes eo praestabat tempore, postularet, ut potius amicitiam sequerentur
Atticorum, et in oratione sua multa inuectus esset in Thebanos et Argiuos in eisque
hoc posuisset, 2 animum aduertere debere Arcades, qualis utraque ciuitas ciuis
procreasset, ex quibus de ceteris possent iudicare: Argiuos enim fuisse Orestem et
Alcmaeonem matricidas: Thebis Oedipum natum, qui cum patrem suum
interfecisset, ex matre liberos procreasse: 3 huic in respondendo Epaminondas, cum
de ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria peruenit, admirari se dixit
stultitiam rhetoris Attici, qui non animaduerterit innocentes illos natos domi,
scelere admisso, cum patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus. 4 Sed
maxime eius eloquentia eluxit Spartae, legati ante pugnam Leuctricam. Quo cum
omnium sociorum conuenissent legati, coram frequentissimo legationum conuentu
sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione opes eorum
concusserit quam Leuctrica pugna. Tum enim perfecit, quod post apparuit, ut
auxilio Lacedaemonii sociorum priuarentur.
(cap- 7) Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem ciuium, quod se patriae irasci
nefas esse duceret, haec sunt testimonia. Cum eum propter inuidiam ciues sui
praeficere exercitui noluissent duxque esset delectus belli imperitus, cuius errore eo
esset deducta illa multitudo militum, ut omnes de salute pertimescerent, quod
locorum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur, desiderari coepta est
Epaminondae diligentia. Erat enim ibi priuatus numero militis. 2 A quo cum
peterent opem, nullam adhibuit memoriam contumeliae et exercitum obsidione
liberatum domum reduxit incolumem. Nec uero hoc semel fecit, sed saepius. 3
Maxime autem fuit illustre, cum in Peloponnesum exercitum duxisset aduersus
Lacedaemonios haberetque collegas duos, quorum alter erat Pelopidas, uir fortis ac
strenuus. Ei cum criminibus aduersariorum omnes in inuidiam uenissent ob eamque
rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii praetores
successissent, Epaminondas populi scito non paruit, 4 idemque ut facerent,
persuasit collegis et bellum, quod susceperat, gessit. Namque animaduertebat, nisi
id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam inscitiamque belli
periturum. 5 Lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium diutius
retinuisset, quam lege praefinitum foret. Hanc Epaminondas cum rei publicae
conseruandae causa latam uideret, ad perniciem ciuitatis conferre noluit et quattuor
mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.
(cap- 8) Postquam domum reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur. Quibus
ille permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum
contenderent. ut legi non oboedirent. Qua defensione illis periculo liberatis nemo
Epaminondam responsurum putabat, quod, quid diceret, non haberet. 2 At ille in
iudicium uenit, nihil eorum negauit, quae aduersarii crimini dabant, omniaque,
quae collegae dixerant, confessus est neque recusauit, quo minus legis poenam
subiret, sed unum ab iis petiuit, ut in periculo suo inscriberent: 3 Epaminondas a
Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare
Lacedaemonios, quos ante se imperatorem: nemo Boeotorum ausus fuit aspicere in
acie, 4 quodque uno proelio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam
uniuersam Graeciam in libertatem uindicauit eoque res utrorumque perduxit, ut
Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent, si salui esse possent, 5
neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit.
Haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex
ausus est de eo ferre suffragium. Sic a iudicio capitis maxima discessit gloria.
(cap- 9) Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius
instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam
putabant salutem, uniuersi in unum impetum fecerunt neque prius abscesserunt,
quam magna caede multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem
sparo eminus percussum concidere uiderunt. 2 Huius casu aliquantum retardati sunt
Boeotii, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantis profligarunt. 3 At
Epaminondas cum animaduerteret mortiferum se uulnus accepisse simulque, si
ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim
emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est uicisse Boeotios. 4 Id
postquam audiuit, 'Satis' inquit 'uixi; inuictus enim morior.' Tum ferro extracto
confestim exanimatus est.
(cap- 10) Hic uxorem numquam duxit. In quo cum reprehenderetur, quod liberos non
relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae
consulere diceret, 'Vide', inquit 'ne tu peius consulas, qui talem ex te natum
relicturus sis. Neque uero stirps potest mihi deesse. 2 Namque ex me natam
relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis
sit necesse est.' 3 Quo tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et
praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est
caedes ciuium, domo se tenuit, quod neque malos defendere uolebat neque
impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret. Namque omnem ciuilem
uictoriam funestam putabat. Idem, postquam apud Cadmeam cum Lacedaemoniis
pugnari coeptum est, in primis stetit. 4 Cuius de uirtutibus uitaque satis erit dictum,
si hoc unum adiunxero, quod nemo ibit infitias, Thebas et ante Epaminondam
natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio; contra ea,
quamdiu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius Graeciae. Ex quo intellegi
potest unum hominem pluris quam ciuitatem fuisse.
[16] PELOPIDAS.
PELOPIDAS Thebanus, magis historicis quam uulgo notus. Cuius de uirtutibus
dubito, quemadmodum exponam, quod uereor, si res explicare incipiam, ne non
uitam eius enarrare, sed historiam uidear scribere; si tantummodo summas attigero,
ne rudibus Graecarum litterarum minus dilucide appareat, quantus fuerit ille uir.
Itaque utrique rei occurram, quantum potuero, et medebor cum satietati tum
ignorantiae lectorum. 2 Phoebidas Lacedaemonius cum exercitum Olynthum
duceret iterque per Thebas faceret, arcem oppidi, quae Cadmea nominatur,
occupauit impulsu paucorum Thebanorum, qui, aduersariae factioni quo facilius
resisterent, Laconum rebus studebant, idque suo priuato, non publico fecit consilio.
Quo facto eum Lacedaemonii ab exercitu remouerunt pecuniaque multarunt, neque
eo magis arcem Thebanis reddiderunt, quod susceptis inimicitiis satius ducebant
eos obsideri quam liberari. Nam post Peloponnesium bellum Athenasque deuictas
cum Thebanis sibi rem esse existimabant et eos esse solos, qui aduersus resistere
auderent. Hac mente amicis suis summas potestates dederant alteriusque factionis
principes partim interfecerant, alios in exsilium eiecerant; in quibus Pelopidas hic,
de quo scribere exorsi sumus, pulsus patria carebat.
(cap- 2) Hi omnes fere Athenas se contulerant, non quo sequerentur otium, sed ut, quem
ex proximo locum fors obtulisset, eo patriam recuperare niterentur. Itaque cum
tempus est uisum rei gerendae, communiter cum iis, qui Thebis idem sentiebant,
diem delegerunt ad inimicos opprimendos ciuitatemque liberandam eum, quo
maximi magistratus simul consuerant epulari. 3 Magnae saepe res non ita magnis
copiis sunt gestae; sed profecto numquam tam ab tenui initio tantae opes sunt
profligatae. Nam duodecim adulescentuli coierunt ex iis, qui exsilio erant multati,
cum omnino non essent amplius centum, qui tanto se offerrent periculo. 4 Qua
paucitate percussa est Lacedaemoniorum potentia. Hi enim non magis
aduersariorum factioni quam Spartanis eo tempore bellum intulerunt, qui principes
erant totius Graeciae; quorum imperii maiestas, neque ita multo post, Leuctrica
pugna ab hoc initio perculsa concidit. 5 Illi igitur duodecim, quorum dux erat
Pelopidas, cum Athenis interdiu exissent, ut uesperascente caelo Thebas possent
peruenire, cum canibus uenaticis exierunt, retia ferentes, uestitu agresti, quo minore
suspicione facerent iter. Qui cum tempore ipso, quo studuerant, peruenissent,
domum Charonis deuerterunt, a quo et tempus et dies erat datus.
(cap- 3) Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re proposita est, nimia fiducia
quantae calamitati soleat esse. Nam magistratuum Thebanorum statim ad auris
peruenit exules in urbem uenisse. Id illi uino epulisque dediti usque eo despexerunt,
ut ne quaerere quidem de tanta re laborarint. 2 Accessit etiam quod magis aperiret
eorum dementiam. Allata est enim epistula Athenis ab Archino uni ex his Archiae,
qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione
eorum perscripta erant. Quae cum iam accubanti in conuiuio esset data, sicut erat
signata, sub puluinum subiciens `In crastinum' inquit `differo res seueras.' 3 At illi
omnes, cum iam nox processisset, uinolenti ab exulibus duce Pelopida sunt
interfecti. Quibus rebus confectis, uulgo ad arma libertatemque uocato, non solum
qui in urbe erant, sed etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium
Lacedaemoniorum ex arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores
Cadmeae occupandae partim occiderunt, partim in exsilium eiecerunt.
(cap- 4) Hoc tam turbido tempore, sicut supra docuimus, Epaminondas quoad cum
ciuibus dimicatum est, domi quietus fuit. Itaque haec liberandarum Thebarum
propria laus est Pelopidae: ceterae fere communes cum Epaminonda. 2 Namque in
Leuctrica pugna imperatore Epaminonda hic fuit dux delectae manus, quae prima
phalangem prostrauit Laconum. 3 Omnibus praeterea periculis adfuit - sicut,
Spartam cum oppugnauit, alterum tenuit cornu -, quoque Messena celerius
restitueretur, legatus in Persas est profectus. Denique haec fuit altera persona
Thebis, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epaminondae.
(cap- 5) Conflictatus autem est cum aduersa fortuna. Nam et initio, sicut ostendimus,
exul patria caruit, et cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere
legationisque iure satis tectum se arbitraretur, quod apud omnes gentes sanctum
esse consuesset, a tyranno Alexandro Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in
uincla coniectus est. 2 Hunc Epaminondas recuperauit, bello persequens
Alexandrum. Post id factum numquam animo placari potuit in eum, a quo erat
uiolatus. Itaque persuasit Thebanis, ut subsidio Thessaliae proficiscerentur
tyrannosque eius expellerent. 3 Cuius belli cum ei summa esset data eoque cum
exercitu profectus esset, non dubitauit, simulac conspexit hostem, confligere. 4 In
quo proelio Alexandrum ut animaduertit, incensus ira equum in eum concitauit,
proculque digressus a suis, coniectu telorum confossus concidit. Atque hoc secunda
uictoria accidit: nam iam inclinatae erant tyrannorum copiae. 5 Quo facto omnes
Thessaliae ciuitates interfectum Pelopidam coronis aureis et statuis aeneis
liberosque eius multo agro donarunt.
[17] AGESILAUS.
(cap- 1) AGESILAUS Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a
Xenophonte Socratico collaudatus est; eo enim usus est familiarissime. 2 Hic
primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem. Mos erat enim
a maioribus Lacedaemoniis traditus, ut duos haberent semper reges, nomine magis
quam imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie
Herculis Spartae reges fuerunt. 3 Horum ex altera in alterius familiae locum fieri
non licebat. Ita utraque suum retinebat ordinem. Primum ratio habebatur, qui
maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset; sin is uirilem sexum
non reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset propinquitate. 4 Mortuus erat
Agis rex, frater Agesilai. Filium reliquerat Leotychidem, quem ille natum non
agnorat; eundem moriens suum esse dixerat. Is de honore regni cum Agesilao,
patruo suo, contendit neque id, quod petiuit, consecutus est. 5 Nam Lysandro
suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et his temporibus potente,
Agesilaus antelatus est.
(cap- 2) Hic simulatque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis, ut exercitus
emitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens satius esse in Asia quam in
Europa dimicari. Namque fama exierat Artaxerxen comparare classis pedestrisque
exercitus, quos in Graeciam mitteret. 2 Data potestate tanta celeritate usus est, ut
prius in Asiam cum copiis peruenerit, quam regii satrapae eum scirent profectum.
Quo factum est, ut omnis imparatos imprudentesque offenderet. 3 Id ut cognouit
Tissaphernes, qui summum imperium tum inter praefectos habebat regios, indutias
a Lacone petiuit, simulans se dare operam, ut Lacedaemoniis cum rege conueniret,
re autem uera ad copias comparandas, easque impetrauit trimenstris. 4 Iurauit autem
uterque se sine dolo indutias conseruaturum. In qua pactione summa fide mansit
Agesilaus; contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparauit. 5 Id etsi
sentiebat Laco, tamen ius iurandum seruabat multumque in eo se consequi dicebat,
quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos
redderet; se autem conseruata religione confirmare exercitum, cum animaduerteret
deum numen facere secum hominesque sibi conciliare amiciores, quod iis studere
consuessent, quos conseruare fidem uiderent.
(cap- 3) Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus non dubitans, quod ipsius erant
plurima domicilia in Caria et ea regio his temporibus multo putabatur
locupletissima, eo potissimum hostis impetum facturos, omnis suas copias eo
contraxerat. 2 At Agesilaus in Phrygiam se conuertit eamque prius depopulatus est,
quam Tissaphernes usquam se moueret. Magna praeda militibus locupletatis
Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna
industria bellum apparauit. Et quo studiosius armarentur insigniusque ornarentur,
praemia proposuit, quibus donarentur, quorum egregia in ea re fuisset industria. 3
Fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui ceteris praestitissent, eos magnis
afficeret muneribus. His igitur rebus effecit, ut et ornatissimum et exercitatissimum
haberet exercitum. 4 Huic cum tempus esset uisum copias extrahere ex
hibernaculis, uidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostis non
credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum
facturum, ac pronuntiasset. 5 Itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes
eandem Cariam defendendam putauit. In quo cum eum opinio fefellisset uictumque
se uidisset consilio, sero suis praesidio profectus est. Nam cum illo uenisset, iam
Agesilaus multis locis expugnatis magna erat praeda potitus. 6 Laco autem cum
uideret hostis equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et iis locis
manum conseruit, quibus plus pedestres copiae ualerent. Pepulit ergo,
quotienscumque congressus est, multo maiores aduersariorum copias et sic in Asia
uersatus est, ut omnium opinione uictor duceretur.
(cap- 4) Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri,
nuntius ei domo uenit ephororum missu, bellum Athenienses et Boeotos indixisse
Lacedaemoniis; quare uenire ne dubitaret. 2 In hoc non minus eius pietas
suspicienda est quam uirtus bellica: qui cum uictori praeesset exercitui
maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta modestia dicto
audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si priuatus in comitio esset Spartae.
Cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi uoluissent! 3 Sed illuc redeamus.
Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque
gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello superasset Asiam. 4
Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate, ut quod
iter Xerxes anno uertente confecerat, hic transierit XXX diebus. 5 Cum iam haud ita
longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii
ceterique eorum socii apud Coroneam; quos omnes graui proelio uicit. 6 Huius
uictoriae uel maxima fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in templum Mineruae
coniecissent quaerereturque ab eo, quid his uellet fieri, etsi aliquot uulnera
acceperat eo proelio et iratus uidebatur omnibus, qui aduersus arma tulerant, tamen
antetulit irae religionem et eos uetuit uiolari. 7 Neque uero hoc solum in Graecia
fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione
omnia simulacra arasque conseruauit. 8 Itaque praedicabat mirari se, non
sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus eorum nocuissent, aut non grauioribus
poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent.
(cap- 5) Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque
Corinthium est appellatum. 2 Hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao
duce cecidissent eoque facto opes aduersariorum debilitatae uiderentur, tantum
afuit ab insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a
se uicti uitio aduersariorum concidissent: namque illa multitudine, si sana mens
esset Graeciae, supplicium Persas dare potuisse. 3 Idem cum aduersarios intra
moenia compulisset et, ut Corinthum oppugnaret, multi hortarentur, negauit id suae
uirtuti conuenire: se enim eum esse dixit, qui ad officium peccantis redire cogeret,
non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae. 4 `Nam si' inquit `eos exstinguere
uoluerimus, qui nobiscum aduersus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos
expugnauerimus illis quiescentibus. Quo facto sine negotio, cum uoluerint, nos
oppriment'.
(cap- 6) Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. Quo ne
proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum premeretur, ut si de exitu diuinaret,
exire noluit. Idem, cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris
oppidum, talem se imperatorem praebuit, ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi
ille fuisset, Spartam futuram non fuisse. 2 In quo quidem discrimine celeritas eius
consilii saluti fuit uniuersis. Nam cum quidam adulescentuli, hostium aduentu
perterriti, ad Thebanos transfugere uellent et locum extra urbem editum cepissent,
Agesilaus, qui perniciosissimum fore uideret, si animaduersam esset quemquam ad
hostis transfugere conari, cum suis eo uenit atque, ut si bono animo fecissent, 3
laudauit consilium eorum, quod eum locum occupassent; id se quoque fieri debere
animaduertisse. Sic adulescentis simulata laudatione recuperauit et adiunctis de suis
comitibus locum tutum reliquit. Namque illi aucti numero eorum, qui expertes erant
consilii, commouere se non sunt ausi eoque libentius, quod latere arbitrabantur,
quae cogitauerant.
(cap- 7) Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt
neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit,
quibuscumque rebus posset, patriam iuuare. 2 Nam cum praecipue Lacedaemonii
indigerent pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit; a quibus
magna donatus pecunia patriam subleuauit. 3 Atque in hoc illud in primis fuit
admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis ciuitatibusque
conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de uictu, nihil de
uestitu Laconum mutauit. 4 Domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes,
progenitor maiorum suorum, fuerat usus; quam qui intrarat, nullum signum
libidinis, nullum luxuriae uidere poterat, contra ea plurima patientiae atque
abstinentiae: sic enim erat instructa, ut in nulla re differret cuiusuis inopis atque
priuati.
(cap- 8) Atque hic tantus uir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi
uirtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo. Nam et statura fuit humili
et corpore exiguo et claudus altero pede. Quae res etiam nonnullam afferebat
deformitatem, atque ignoti, faciem eius cum intuerentur, contemnebant; qui autem
uirtutes nouerant, non poterant admirari satis. 2 Quod ei usu uenit, cum annorum
LXXX subsidio Tacho in Aegyptum isset et in acta cum suis accubuisset sine ullo
tecto stratumque haberet tale, ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius
quam pellis esset iniecta, eodemque comites omnes accubuissent, uestitu humili
atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in his regem neminem significaret, sed
homines non beatissimos esse suspicionem praeberet. 3 Huius de aduentu fama cum
ad regios esset perlata, celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. His
quaerentibus Agesilaum uix fides facta est unum esse ex iis, qui tum accubabant. 4
Qui cum regis uerbis, quae attulerant, dedissent, ille praeter uitulinam et eiusmodi
genera obsonii, quae praesens tempus desiderabat, nihil accepit; unguenta, coronas
secundamque mensam seruis dispertiit, cetera referri iussit. 5 Quo facto eum barbari
magis etiam contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum illa potissimum
sumpsisse arbitrabantur. 6 Hic cum ex Aegypto reuerteretur, donatus a rege
Nectanabide ducentis uiginti talentis, quae ille muneri populo suo daret uenissetque
in portum, qui Menelai uocatur, iacens inter Cyrenas et Aegyptum, in morbum
implicitus decessit. 7 Ibi eum amici, quo Spartam facilius perferre possent, quod
mel non habebant, cera circumfuderunt atque ita domum rettulerunt.
[18] EUMENES.
(cap- 1) EUMENES Cardianus. Huius si uirtuti par data esset fortuna, non ille quidem
maior exstitisset, sed multo illustrior atque etiam honoratior, quod magnos homines
uirtute metimur, non fortuna. 2 Nam cum aetas eius incidisset in ea tempora, quibus
Macedones florerent, multum ei detraxit inter eos uiuenti, quod alienae erat
ciuitatis, neque aliud huic defuit quam generosa stirps. 3 Etsi ille domestico summo
genere erat, tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne ferebant, neque
tamen non patiebantur. Vincebat enim omnes cura, uigilantia, patientia, calliditate
et celeritate ingenii. 4 Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi,
Amyntae filii, breuique tempore in intimam peruenit familiaritatem. 5 Fulgebat
enim iam in adulescentulo indoles uirtutis. Itaque eum habuit ad manum scribae
loco, quod multo apud Graios honorificentius est quam apud Romanos. Namque
apud nos re uera, sicut sunt, mercennarii scribae existimantur; at apud illos e
contrario nemo ad id officium admittitur nisi honesto loco, et fide et industria
cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem. 6 Hunc locum
tenuit amicitiae apud Philippum annos septem. Illo interfecto eodem gradu fuit
apud Alexandrum annos tredecim. Nouissimo tempore praefuit etiam alterae
equitum alae, quae Hetaerice appellabatur. Utrique autem in consilio semper adfuit
et omnium rerum habitus est particeps.
(cap- 2) Alexandro Babylone mortuo cum regna singulis familiaribus dispertirentur et
summa rerum tradita esset tuenda eidem, cui Alexander moriens anulum suum
dederat, 2 Perdiccae - ex quo omnes coniecerant eum regnum ei commisisse, quoad
liberi eius in suam tutelam peruenissent: aberat enim Crateros et Antipater, qui
antecedere hunc uidebantur; mortuus erat Hephaestio, quem unum Alexander, quod
facile intellegi posset, plurimi fecerat -, hoc tempore data est Eumeni Cappadocia
siue potius dicta: nam tum in hostium erat potestate. 3 Hunc sibi Perdiccas
adiunxerat magno studio, quod in homine iidem fidem et industriam magnam uidebat, non
dubitans, si eum pellexisset, magno usui fore sibi in iis rebus, quas apparabat.
Cogitabat enim, quod fere omnes in magnis imperiis concupiscunt, omnium partis
corripere atque complecti. 4 Neque uero hoc ille solus fecit, sed ceteri quoque
omnes, qui Alexandri fuerant amici. Primus Leonnatus Macedoniam praeoccupare
destinauit. Hic multis magnisque pollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut
Perdiccam desereret ac secum faceret societatem. 5 Cum perducere eum non posset,
interficere conatus est; et fecisset, nisi ille clam noctu ex praesidiis eius effugisset.
(cap- 3) Interim conflata sunt illa bella, quae ad internecionem post Alexandri mortem
gesta sunt, omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum. Quem etsi
infirmum uidebat, quod unus omnibus resistere cogebatur, tamen amicum non
deseruit neque salutis quam fidei fuit cupidior. 2 Praefecerat hunc Perdiccas ei parti
Asiae, quae inter Taurum montem iacet atque Hellespontum, et illum unum
opposuerat Europaeis aduersariis; ipse Aegyptum oppugnatum aduersus
Ptolemaeum erat profectus. 3 Eumenes cum neque magnas copias neque firmas
haberet, quod et inexercitatae et non multo ante erant contractae, aduentare autem
dicerentur Hellespontumque transisse Antipater et Crateros magno cum exercitu
Macedonum, uiri cum claritate tum usu belli praestantes - 4 Macedones uero milites
ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi,
qui summa imperii potirentur -: Eumenes intellegebat, si copiae suae cognossent,
aduersus quos ducerentur, non modo non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras. 5
Itaque hoc ei uisum est prudentissimum, ut deuiis itineribus milites duceret, in
quibus uera audire non possent, et his persuaderet se contra quosdam barbaros
proficisci. 6 Itaque tenuit hoc propositum et prius in aciem exercitum eduxit
proeliumque commisit, quam milites sui scirent, cum quibus arma conferrent.
Effecit etiam illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus
ualebat, quam peditatu, quo erat deterior.
(cap- 4) Quorum acerrimo concursu cum magnam partem diei esset pugnatum, cadit
Crateros dux et Neoptolemus, qui secundum locum imperii tenebat. Cum hoc
concurrit ipse Eumenes. 2 Qui cum inter se complexi in terram ex equis decidissent,
ut facile intellegi possent inimica mente contendisse animoque magis etiam
pugnasse quam corpore, non prius distracti sunt, quam alterum anima relinqueret.
Ab hoc aliquot plagis Eumenes uulneratur, neque eo magis ex proelio excessit, sed
acrius hostis institit. 3 Hic equitibus profligatis, interfecto duce Cratero, multis
praeterea et maxime nobilibus captis pedester exercitus, quod in ea loca erat
deductus, ut inuito Eumene elabi non posset, pacem ab eo petit. Quam cum
impetrasset, in fide non mansit et se, simulac potuit, ad Antipatrum recepit. 4
Eumenes Craterum ex acie semiuiuum elatum recreare studuit; dum id non posset,
pro hominis dignitate proque pristina amicitia - namque illo usus erat Alexandro
uiuo familiariter - amplo funere extulit ossaque in Macedoniam uxori eius ac liberis
remisit.
(cap- 5) Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas apud Nilum flumen
interficitur a Seleuco et Antigene rerumque summa ad Antipatrum defertur. Hic,
qui deseruerant, exercitu suffragium ferente, capitis absentes damnantur, in his
Eumenes. Hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum
administrauit. Sed exiles res animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen
minuebant. 2 Hunc persequens Antigonus, dum omni genere copiarum abundaret,
saepe in itineribus uexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis
locis, quibus pauci multis possent resistere. 3 Sed extremo tempore, cum consilio
capi non posset, multitudine circumitus est. Hinc tamen multis suis amissis se
expediuit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit. 4 In quo cum
circumsederetur et uereretur, ne uno loco manens equos militares perderet, quod
spatium non esset agitandi, callidum fuit eius inuentum, quemadmodum stans
iumentum concalfieri exercerique posset, quo libentius et cibo uteretur et a corporis
motu non remoueretur. 5 Substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus
plene terram posset attingere; deinde post uerberibus cogebat exsultare et calces
remittere. Qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret. 6
Quo factum est, quod omnibus mirabile est uisum, ut aeque iumenta nitida ex
castello educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestribus
ea locis habuisset. 7 In hac conclusione, quotienscumque uoluit, apparatum et
munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit. Tenuit autem se uno loco,
quamdiu hiems fuit, quod castra sub diuo habere non poterat. Ver appropinquabat:
simulata deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit
seque ac suos omnes extraxit incolumis.
(cap- 6) Ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri cum litteras et nuntios misisset
in Asiam consultum, utrum regnum repetitum in Macedoniam ueniret - nam tum in
Epiro habitabat - et eas res occuparet, 2 huic ille primum suasit, ne se moueret et
exspectaret, quoad Alexandri filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate
raperetur in Macedoniam, obliuisceretur omnium iniuriarum et in neminem
acerbiore uteretur imperio. 3 Horum illa nihil fecit. Nam et in Macedoniam profecta
est et ibi crudelissime se gessit. Petit autem ab Eumene absente, ne pateretur
Philippi domus ac familiae inimicissimos stirpem quoque interimere ferretque
opem liberis Alexandri. 4 Quam ueniam si daret, quam primum exercitus a pararet,
quos sibi subsidio adduceret. Id quo facilius faceret, se omnibus praefectis, qui in
officio manebant, misisse litteras, ut ei parerent eiusque consiliis uterentur. 5 His
rebus Eumenes permotus satius duxit, si ita tulisset fortuna, perire bene meritis
referentem gratiam quam ingratum uiuere.
(cap- 7) Itaque copias contraxit, bellum aduersus Antigonum comparauit. Quod una
erant Macedones complures nobiles, in his Peucestes, qui corporis custos fuerat
Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, et Antigenes, cuius sub imperio phalanx
erat Macedonum, inuidiam uerens, quam tamen effugere non potuit, si potius ipse
alienigena summi imperii potiretur quam alii Macedonum, quorum ibi erat
multitudo, 2 in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam
auream cum sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes cotidie conuenire, ut ibi
de summis rebus consilia caperentur, credens minore se inuidia fore si specie
imperii nominisque simulatione Alexandri bellum uideretur administrare. 3 Quod
effecit. Nam cum non ad Eumenis principia, sed ad regia conueniretur atque ibi de
rebus deliberaretur, quodam modo latebat, cum tamen per eum unum gererentur
omnia.
(cap- 8) Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit, non acie instructa, sed in itinere,
eumque male acceptum in Mediam hiematum coegit redire. Ipse in finitima regione
Persidis hiematum copias diuisit, non ut uoluit, sed ut militum cogebat uoluntas. 2
Namque illa phalanx Alexandri Magni, quae Asiam peragrarat deuiceratque Persas,
inueterata cum gloria tum etiam licentia, non parere se ducibus, sed imperare
postulabat, ut nunc ueterani faciunt nostri. Itaque periculum est, ne faciant, quod illi
fecerunt, sua intemperantia nimiaque licentia ut omnia perdant neque minus eos,
cum quibus steterint, quam aduersus quos fecerint. 3 Quod si quis illorum
ueteranorum legat facta, paria horum cognoscat neque rem ullam nisi tempus
interesse iudicet. Sed ad illos reuertar. Hiberna sumpserant non ad usum belli, sed
ad ipsorum luxuriam longeque inter se discesserant. 4 Hoc Antigonus cum
comperisset intellegeretque se parem non esse paratis aduersariis, statuit aliquid
sibi consilii noui esse capiendum. Duae erant uiae, qua ex Medis, ubi ille hiemabat,
ad aduersariorum hibernacula posset perueniri. 5 Quarum breuior per loca deserta,
quae nemo incolebat propter aquae inopiam, ceterum dierum erat fere decem; illa
autem, qua omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed erat
copiosa omniumque rerum abundans. 6 Hac si proficisceretur, intellegebat prius
aduersarios rescituros de suo aduentu, quam ipse tertiam partem confecisset
itineris; sin per loca sola contenderet, sperabat se imprudentem hostem
oppressurum. 7 Ad hanc rem conficiendam imperauit quam plurimos utris atque
etiam culleos comparari, post haec pabulum, praeterea cibaria cocta dierum decem,
ut quam minime fieret ignis in castris. Iter quo habeat, omnis celat. Sic paratus, qua
constituerat, proficiscitur.
(cap- 9) Dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo castrorum eius suspicio allata
est ad Eumenem hostem appropinquare. Conueniunt duces; quaeritur, quid opus sit
facto. Intellegebant omnes tam celeriter copias ipsorum contrahi non posse, quam
Antigonus adfuturus uidebatur. 2 Hic omnibus titubantibus et de rebus summis
desperantibus Eumenes ait, si celeritatem uelint adhibere et imperata facere, quod
ante non fecerint, se rem expediturum. Nam quod diebus quinque hostis transisse
posset, se effecturum, ut non minus totidem dierum spatio retardaretur. Quare
circumirent, suas quisque contraheret copias. 3 Ad Antigoni autem refrenandum
impetum tale capit consilium. Certos mittit homines ad infimos montes, qui obuii
erant itineri aduersariorum, hisque praecipit, ut prima nocte, quam latissime
possint, ignis faciant quam maximos atque hos secunda uigilia minuant, tertia
perexiguos reddant 4 et assimulata castrorum consuetudine suspicionem iniciant
hostibus, his locis esse castra ac de eorum aduentu esse praenuntiatum; idemque
postera nocte faciant. 5 Quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant.
Antigonus tenebris obortis ignis conspicatur; credit de suo aduentu esse auditum et
aduersarios illuc suas contraxisse copias. 6 Mutat consilium et, quoniam
imprudentes adoriri non posset, flectit iter suum et illum anfractum longiorem
copiosae uiae capit ibique diem unum opperitur ad lassitudinem sedandam militum
ac reficienda iumenta, quo integriore exercitu decerneret.
(cap- 10) Sic Eumenes callidum imperatorem uicit consilio celeritatemque impediuit
eius, neque tamen multum profecit. 2 Nam inuidia ducum, cum quibus erat,
perfidiaque Macedonum ueteranorum, cum superior proelio discessisset, Antigono
est deditus, cum exercitus ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum
defensurum neque umquam deserturum. Sed tanta fuit nonnullorum uirtutis
obtrectatio, ut fidem amittere mallent quam eum non perdere. 3 Atque hunc
Antigonus, cum ei fuisset infestissimus conseruasset, si per suos esset licitum, quod
ab nullo se plus adiuuari posse intellegebat in iis rebus, quas impendere iam
apparebat omnibus. Imminebant enim Seleucus, Lysimachus, Ptolemaeus, opibus
iam ualentes, cum quibus ei de summis rebus erat dimicandum. 4 Sed non passi
sunt ii, qui circa erant, quod uidebant Eumene recepto omnis prae illo parui futuros.
Ipse autem Antigonus adeo erat incensus, ut nisi magna spe maximarum rerum
leniri non posset.
(cap- 11) Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset,
quemadmodum seruari uellet, `Ut acerrimum' inquit `leonem aut ferocissimum
elephantum'. Nondum enim statuerat, conseruaret eum necne. 2 Veniebat autem ad
Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius
casu capere uellent, et qui propter ueterem amicitiam colloqui consolarique
cuperent; multi etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem
tam diu tamque ualde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent
uictoriae. 3 At Eumenes cum diutius in uinclis esset, ait Onomarcho, penes quem
summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam tertium diem sic teneretur: non
enim hoc conuenire Antigoni prudentiae, ut sic deuteretur uicto; quin aut interfici
aut missum fieri iuberet. 4 Hic cum ferocius Onomarcho loqui uideretur, `Quid tu?'
inquit `animo si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius, quam in potestatem
inimici uenires?' 5 Huic Eumenes `Utinam quidem istud euenisset! Sed eo non
accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus. Non enim cum quoquam
arma contuli, quin is mihi succubuerit; non enim uirtute hostium, sed amicorum
perfidia decidi'. Neque id erat falsum. Nam et dignitate fuit honesta et uiribus
ad laborem ferendum firmis neque tam magno corpore quam figura uenusta.
(cap- 12) De hoc Antigonus cum solus constituere non auderet, ad consilium rettulit. Hic
eum omnes primo perturbati admirarentur non iam de eo sumptum esse supplicium,
a quo tot annos adeo essent male habiti, ut saepe ad desperationem forent adducti, 2
quique maximos duces interfecisset, denique in quo uno tantum esset, ut, quoad ille
uiueret, ipsi securi esse non possent, interfecto nihil habituri negotii essent,
postremo, si illi redderet salutem, quaerebant, quibus amicis esset usurus: sese enim
cum Eumene apud eum non futuros. 3 Hic cognita consilii uoluntate tamen usque
ad septimum diem deliberandi sibi spatium reliquit. Tum autem, cum iam uereretur,
ne qua seditio exercitus oriretur, uetuit quemquam ad eum admitti et cotidianum
uictum remoueri iussit. Nam negabat se ei uim allaturum, qui aliquando fuisset
amicus. 4 Hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus, cum castra
mouerentur, insciente Antigono iugulatus est a custodibus.
(cap- 13) Sic Eumenes annorum V et XL, cum ab anno uicesimo, uti supra ostendimus,
VII annos Philippo apparuisset, XIII apud Alexandrum eundem locum obtinuisset,
in his unum equitum alae praefuisset, post autem Alexandri Magni mortem
imperator exercitus duxisset summosque duces partim reppulisset, partim
interfecisset, captus non Antigoni uirtute, sed Macedonum periurio, talem habuit
exitum uitae. 2 In quo quanta omnium fuerit opinio eorum, qui post Alexandrum
Magnum reges sunt appellati, ex hoc facillime potest iudicari, quod nemo Eumene
uiuo rex appellatus est, sed praefectus, 3 eidem post huius occasum statim regium
ornatum nomenque sumpserunt neque, quod initio praedicarant, se Alexandri
liberis regnum seruare, praestare uoluerunt et uno propugnatore sublato, quid
sentirent, aperuerunt. Huius sceleris principes fuerunt Antigonus, Ptolemaeus,
Seleucus, Lysimachus, Cassandrus. 4 Antigonus autem Eumenem mortuum
propinquis eius sepeliundum tradidit. Hi militari honestoque funere, comitante toto
exercitu, humauerunt ossaque eius in Cappadociam ad matrem atque uxorem
liberosque eius deportanda curarunt.
[19] PHOCION
(cap- 1) PHOCION Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus
cepit, tamen multo eius notior integritas uitae quam rei militaris labor. Itaque huius
memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est
appellatus. 2 Fuit enim perpetuo pauper, cum diuitissimus esse posset propter
frequentis delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. 3 Hic
cum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur
accipere simulque admonerent, si ipse his facile careret, liberis tamen suis
prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam paternam tueri
gloriam, 4 his ille `Si mei similes erunt, idem hic' inquit `agellus illos alet, qui me
ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum
ali augerique luxuriam.'
(cap- 2) Idem cum prope ad annum octogesimum prospera peruenisset fortuna, extremis
temporibus magnum in odium peruenit suorum ciuium, 2 primo quod cum Demade
de urbe tradenda Antipatro consenserat eiusque consilio Demosthenes cum ceteris,
qui bene de re publica meriti existimabantur, populi scito in exsilium erant expulsi.
Neque in eo solum offenderat, quod patriae male consuluerat, sed etiam quod
amicitiae fidem non praestiterat. 3 Namque auctus adiutusque a Demosthene eum,
quem tenebat, ascenderat gradum, cum aduersus Charetem eum subornaret; ab
eodem in iudiciis, cum capitis causam diceret, defensus aliquotiens, liberatus
discesserat. Hunc non solum in periculis non defendit, sed etiam prodidit. 4
Concidit autem maxime uno crimine, quod, cum apud eum summum esset
imperium populi et Nicanorem, Cassandri praefectum, insidiari Piraeo
Atheniensium a Dercylo moneretur idemque postularet, ut prouideret, ne
commeatibus ciuitas priuaretur, huic audiente populo Phocion negauit esse
periculum seque eius rei obsidem fore pollicitus est. 5 Neque ita multo post Nicanor
Piraeo est potitus, sine quo Athenae omnino esse non possunt. Ad quem
recuperandum cum populus armatus concurrisset, ille non modo neminem ad arma
uocauit, sed ne armatis quidem praeesse uoluit.
(cap- 3) Erant eo tempore Athenis duae factiones, quarum una populi causam agebat,
altera optimatium. In hac erat Phocion et Demetrius Phalereus. Harum utraque
Macedonum patrociniis utebatur. Nam populares Polyperchonti fauebant, optimates
cum Cassandro sentiebant. 2 Interim a Polyperchonte Cassandrus Macedonia pulsus
est. Quo facto populus superior factus statim duces aduersariae factionis capitis
damnatos patria propulit, in his Phocionem et Demetrium Phalereum, deque ea re
legatos ad Polyperchontem misit, qui ab eo peterent, ut sua decreta confirmaret. 3
Huc eodem profectus est Phocion. Quo ut uenit, causam: apud Philippum regem
uerbo, re ipsa quidem apud Polyperchontem iussus est dicere: namque is tum regis
rebus praeerat. 4 Hic ab Agnone accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex
consilii sententia in custodiam coniectus, Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus
fieret iudicium.
(cap- 4) Huc ut peruentum est, cum propter aetatem pedibus iam non ualeret
uehiculoque portaretur, magni concursus sunt facti, cum alii, reminiscentes ueteris
famae, aetatis misererentur, plurimi uero ira exacuerentur propter proditionis
suspicionem Piraei maximeque, quod aduersus populi commoda in senectute
steterat. 2 Quare ne perorandi quidem ei data est facultas et dicendi causam. Inde
iudicio legitimis quibusdam confectis damnatus, traditus est undecimuiris, quibus
ad supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent. 3 Hic cum ad
mortem duceretur, obuius ei fuit Euphiletus, quo familiariter fuerat usus. Is cum
lacrimans dixisset `O quam indigna perpeteris, Phocion!' huic ille `At non
inopinata' inquit: `hunc enim exitum plerique clari uiri habuerunt Athenienses'. 4 In
hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire. Itaque a
seruis sepultus est.
[20] TIMOLEON.
(cap- 1) TIMOLEON Corinthius. Sine dubio magnus omnium iudicio hic uir exstitit.
Namque huic uni contigit, quod nescio an nulli, ut et patriam, in qua erat natus,
oppressam a tyranno liberaret et a Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam
inueteratam seruitutem depelleret totamque Siciliam multos annos bello uexatam a
barbarisque oppressam suo aduentu in pristinum restitueret. 2 Sed in his rebus non
simplici fortuna conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sapientius tulit
secundam quam aduersam fortunam. 3 Nam cum frater eius Timophanes, dux a
Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset particepsque
regni posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit ciuium suorum
libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit. 4 Hac
mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem parentibus nata
nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curauit. Ipse non modo manus non
attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem uoluit. Nam dum res
conficeretur, procul in praesidio fuit, ne quis satelles posset succurrere. 5 Hoc
praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus. Nonnulli
enim laesam ab eo pietatem putabat et inuidia laudem uirtutis obterebant. Mater
uero post id factum neque domum ad se filium admisit neque aspexit, quin eum
fratricidam impiumque detestans compellaret. 6 Quibus rebus ille adeo est
commotus, ut nonnumquam uitae finem facere uoluerit atque ex ingratorum
hominum conspectu morte decedere.
(cap- 2) Interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum potitus est.
Cuius aduersarii opem a Corinthiis petierunt ducemque, quo in bello uterentur,
postularunt. Huc Timoleon missus incredibili felicitate Dionysium tota Sicilia
depulit. 2 Cum interficere posset, noluit, tutoque ut Corinthum perueniret, effecit,
quod utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius
benignitatis memoriam uolebat exstare, eamque praeclaram uictoriam ducebat, in
qua plus esset clementiae quam crudelitatis, postremo ut non solum auribus
acciperetur, sed etiam oculis cerneretur, quem et ex quanto regno ad quam
fortunam detulisset. 3 Post Dionysii decessum cum Hiceta bellauit, qui aduersatus
erat Dionysio; quem non odio tyrannidis dissensisse, sed cupiditate indicio fuit,
quod ipse expulso Dionysio imperium dimittere noluit. 4 Hoc superato Timoleon
maximas copias Carthaginiensium apud Crinissum flumen fugauit ac satis habere
coegit, si liceret Africam obtinere, qui iam complures annos possessionem Siciliae
tenebant. Cepit etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem bellicosum et
potentem, qui tyrannos adiutum in Siciliam uenerat.
(cap- 3) Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem belli non solum regiones, sed
etiam urbes desertas uideret, conquisiuit, quos potuit, primum Siculos; dein
Corintho arcessiuit colonos, quod ab his initio Syracusae erant conditae. 2 Ciuibus
ueteribus sua restituit, nouis bello uacuefactas possessiones diuisit; urbium moenia
disiecta fanaque deserta refecit; ciuitatibus leges libertatemque reddidit; ex maximo
bello tantum otium totae insulae conciliauit, ut hic conditor urbium earum, non illi,
qui initio deduxerant, uideretur. 3 Arcem Syracusis, quam munierat Dionysius ad
urbem obsidendam, a fundamentis disiecit; cetera tyrannidis propugnacula
demolitus est deditque operam, ut quam minime multa uestigia seruitutis manerent.
4 Cum tantis esset opibus, ut etiam inuitis imperare posset, tantum autem amorem
haberet omnium Siculorum, ut nullo recusante regnum obtinere, maluit se diligi
quam metui. Itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac priuatus Syracusis,
quod reliquum uitae fuit, uixit. 5 Neque uero id imperite fecit. Nam quod ceteri
reges imperio potuerunt, hic beneuolentia tenuit. Nullus honos huic defuit, neque
postea res ulla Syracusis gesta est publice, de qua prius sit decretum quam
Timoleontis sententia cognita. 6 Nullius umquam consilium non modo antelatum,
sed ne comparatum quidem est; neque id magis beneuolentia factum est quam
prudentia.
(cap- 4) Hic cum aetate iam prouectus esset, sine ullo modo morbo lumina oculorum
amisit. Quam calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum querentem quisquam
audierit, neque eo minus priuatis publicisque rebus interfuerit. 2 Veniebat autem in
theatrum, cum ibi concilium populi haberetur, propter ualetudinem uectus iumentis
iunctis, atque ita de uehiculo, quae uidebantur, dicebat. Neque hoc illi quisquam
tribuebat superbiae. Nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore
eius exiit. 3 Qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, numquam aliud dixit
quam se in ea re maxime diis agere gratias atque habere, quod, cum Siciliam
recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse uoluissent. Nihil enim rerum
humanarum sine deorum numine geri putabat. Itaque suae domi sacellum
Automatias constituerat idque sanctissime colebat. 4 Ad hanc hominis excellentem
bonitatem mirabiles accesserant casus. Nam proelia maxima natali suo die fecit
omnia: quo factum est, ut eius diem natalem festum haberet uniuersa Sicilia.
(cap- 5) Huic quidam Laphystius, homo petulans et ingratus, uadimonium cum uellet
imponere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures concurrissent, qui
procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon orauit omnes, ne id
facerent. 2 Namque id ut Laphystio et cuiuis liceret, se maximos labores summaque
adisse pericula. Hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus, quod quisque uellet,
legibus experiri liceret. Idem, cum quidam Laphystii similis, nomine Demaenetus,
in contione populi de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inueheretur
in Timoleonta, 3 dixit nunc demum se uoti esse damnatum: namque hoc a diis
immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret Syracusanis, in qua
cuiuis liceret, de quo uellet, impune dicere. 4 Hic cum diem supremum obisset,
publice a Syracusanis in gymnasio, quod Timoleonteum appellatur, tota celebrante
Sicilia sepultus est.
[21] DE REGIBUS (Argumentum).
(cap- 1) Hi fere fuerunt Graecae gentis duces, qui memoria digni uideantur, praeter
REGES. Namque eos attingere noluimus, quod omnium res gestae separatim sunt
relatae. Neque tamen hi admodum sunt multi. 2 Lacedaemonius autem Agesilaus
nomine, non potestate fuit rex, sicut ceteri Spartani. Ex iis uero, qui dominatum
imperio tenuerunt, excellentissimi fuerunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et
Darius, Hystaspi filius; quorum uterque priuatus uirtute regnum est adeptus. Prior
horum apud Massagetas in proelio cecidit; Darius senectute diem obiit supremum. 3
Tres sunt praeterea eiusdem generis: Xerxes et duo Artaxerxae, Macrochir
cognomine et Mnemon. Xerxi maxime est illustre, quod maximis post hominum
memoriam exercitibus terra marique bellum intulit Graeciae. 4 At Macrochir
praecipuam habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam
incredibili ornauit uirtute belli: namque illo Perses nemo manu fuit fortior.
Mnemon autem iustitiae fama floruit. Nam cum matris suae scelere amisisset
uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum pietas uinceret. 5 Ex his duo eodem nomine
morbo naturae debitum reddiderunt; tertius ab Artabano praefecto ferro interemptus est.
(cap- 2) Ex Macedonum autem gente duo multo ceteros antecesserunt rerum gestarum
gloria: Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus. Horum alter Babylone
morbo consumptus est: Philippus Aegiis a Pausania, cum spectatum ludos iret,
iuxta theatrum occisus est. 2 Unus Epirotes, Pyrrhus, qui cum populo Romano
bellauit. Is cum Argos oppidum oppugnaret in Peloponneso, lapide ictus interiit.
Unus item Siculus, Dionysius prior. Nam et manu fortis et belli peritus fuit et, id
quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus, non
auarus, nullius denique rei cupidus nisi singularis perpetuique imperii ob eamque
rem crudelis. Nam dum id studuit munire, nullius pepercit uitae, quem eius
insidiatorem putaret. 3 Hic cum uirtute tyrannidem sibi peperisset, magna retinuit
felicitate. Maior enim annos LX natus decessit florente regno neque in tam multis
annis cuiusquam ex sua stirpe funus uidit, cum ex tribus uxoribus liberos
procreasset multique ei nati essent nepotes.
(cap- 3) Fuerunt praeterea magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui post obitum eius
imperia ceperunt, in his Antigonus et huius filius Demetrius, Lysimachus,
Seleucus, Ptolemaeus. 2 Ex his Antigonus in proelio, cum aduersus Seleucum et
Lysimachum dimicaret, occisus est. Pari leto affectus est Lysimachus ab Seleuco;
namque societate dissoluta bellum inter se gesserunt. 3 At Demetrius, cum filiam
suam Seleuco in matrimonium dedisset neque eo magis fida inter eos amicitia
manere potuisset, captus bello in custodia socer generi periit a morbo. 4 Neque ita
multo post Seleucus a Ptolemaeo Cerauno dolo interfectus est, quem ille a patre
expulsum Alexandrea, alienarum opum indigentem receperat. Ipse autem
Ptolemaeus, cum uiuus filio regnum tradidisset, ab illo eodem uita priuatus dicitur.
5 De quibus quoniam satis dictum putamus, non incommodum uidetur non
praeterire Hamilcarem et Hannibalem, quos et animi magnitudine et calliditate
omnes in Africa natos praestitisse constat.
[22] HAMILCAR.
(cap- 1) HAMILCAR, Hannibalis filius, cognomine Barca, Carthaginiensis, primo
Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia
praeesse coepit exercitui. 2 Cum ante eius aduentum et mari et terra male res
gererentur Carthaginiensium, ipse, ubi adfuit, numquam hosti cessit neque locum
nocendi dedit saepeque e contrario occasione data lacessiuit semperque superior
discessit. Quo facto, cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic
defendit, ut bellum eo loco gestum non uideretur. 3 Interim Carthaginienses classe
apud insulas Aegatis a C- Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli
facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. Ille etsi flagrabat
bellandi cupiditate, tamen paci seruiundum putauit, quod patriam, exhaustam
sumptibus, diutius calamitates belli ferre non posse intellegebat, 4 sed ita, ut statim
mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renouare Romanosque
armis persequi, donicum aut uirtute uicissent aut uicti manus dedissent 5 Hoc
consilio pacem conciliauit; in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum
compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenuerunt, armis relictis Sicilia
decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto
flagitio domum rediret. Non enim suae esse uirtutis arma a patria accepta aduersus
hostis aduersariis tradere. Huius pertinaciae cessit Catulus.
(cap- 2) At ille ut Carthaginem uenit, multo aliter, ac sperarat, rem publicam se
habentem cognouit. Namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum
bellum, ut numquam in pari periculo fuerit Carthago, nisi cum deleta est. 2 Primo
mercennarii milites, qui aduersus Romanos fuerant, desciuerunt; quorum numerus
erat XX milium. Hi totam abalienarunt Africam, ipsam Carthaginem oppugnarunt.
3 Quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis petierint
eaque impetrarint. Sed extremo, cum prope iam ad desperationem peruenissent,
Hamilcarem imperatorem fecerunt. 4 Is non solum hostis a muris Carthaginis
remouit, cum amplius C milia facta essent armatorum, sed etiam eo compulit, ut
locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. Omnia oppida
abalienata, in his Uticam atque Hipponem, ualentissima totius Africae, restituit
patriae. 5 Neque eo fuit contentus, sed etiam finis imperii propagauit, tota Africa
tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum uideretur multis annis fuisse.
(cap- 3) Rebus his ex sententia peractis, fidenti animo atque infesto Romanis, quo
facilius causam bellandi reperiret, effecit, ut imperator cum exercitu in Hispaniam
mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum nouem. 2 Erat praeterea
cum eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal; quem nonnulli diligi turpius,
quam par erat, ab Hamilcare loquebantur. Non enim maledici tanto uiro deesse
poterant. Quo factum est, ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo uetaretur esse.
Huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus eorum non poterat
interdici socero genero. 3 De hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso
ille exercitui praefuit resque magnas gessit et princeps largitione uetustos peruertit
mores Carthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit
imperium.
(cap- 4) At Hamilcar posteaquam mare transiit in Hispaniamque uenit, magnas res
secunda gessit fortuna; maximas bellicosissimasque gentes subegit; equis, armis,
uiris, pecunia totam locupletauit Africam. 2 Hic cum in Italiam bellum inferre
meditaretur, nono anno, postquam in Hispaniam uenerat, in proelio pugnans
aduersus Vettones occisus est. 3 Huius perpetuum odium erga Romanos maxime
concitasse uidetur secundum bellum Poenicum. Namque Hannibal, filius eius,
assiduis patris obtestationibus eo est perductus, ut interire quam Romanos non
experiri mallet.
[23] HANNIBAL.
(cap- 1) HANNIBAL, Hamilcaris filius, Carthaginiensis. Si uerum est, quod nemo
dubitat, ut populus Romanus omnes gentes uirtute superarit, non est infitiandum
Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia, quanto populus
Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. 2 Nam quotienscumque cum eo
congressus est in Italia, semper discessit superior. Quod nisi domi ciuium suorum
inuidia debilitatus esset, Romanos uidetur superare potuisse. Sed multorum
obtrectatio deuicit unius uirtutem. 3 Hic autem uelut hereditate relictum odium
paternum erga Romanos sic conseruauit, ut prius animam quam id deposuerit, qui
quidem, cum patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit
animo bellare cum Romanis.
(cap- 2) Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis, omnium his
temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tanta cupiditate incendit
bellandi, ut usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae. 2 Ad quem cum
legati uenissent Romani, qui de eius uoluntate explorarent darentque operam,
consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab
ipsis corruptus alia atque antea sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal
comperisset seque ab interioribus consiliis segregari uidisset, tempore dato adiit ad
regem, 3 eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc
adiunxit: `Pater meus' inquit `Hamilcar puerulo me, utpote non amplius VIIII annos
nato, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine, Ioui optimo maximo hostias
immolauit. 4 Quae diuina res dum conficiebatur, quaesiuit a me, uellemne secum in
castra proficisci. Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem, ne
dubitaret ducere, tum ille `Faciam', inquit `si mihi fidem, quam postulo, dederis.'
Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris
remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. 5 Id ego
ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conseruaui, ut nemini dubium
esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. 6 Quare, si quid amice
de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum
parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.' Hac igitur, qua
diximus, aetate cum patre in Hispaniam profectus est.
(cap- 3) Cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit.
Hoc quoque interfecto exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Carthaginem
delatum publice comprobatum est. 2 Sic Hannibal, minor V et XX annis natus
imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit;
Saguntum, foederatam ciuitatem, ui expugnauit; tres exercitus maximos
comparauit. 3 Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in
Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit.
Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi uictum dimisit.
4 Ad Alpes posteaquam uenit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo
umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat, quo facto is
hodie saltus Graius appellatur, Alpicos conantes prohibere transitu concidit; loca
patefecit, itinera muniit, effecit, ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus
homo inermis uix poterat repere. Hac copias traduxit in Italiamque peruenit.
(cap- 4) Conflixerat apud Rhodanum cum P- Cornelio Scipione consule eumque
pepulerat. Cum hoc eodem Clastidi apud Padum decernit sauciumque inde ac
fugatum dimittit. 2 Tertio idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam
aduersus eum uenit. Cum his manum conseruit, utrosque profligauit. Inde per
Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. 3 Hoc itinere adeo graui morbo
afficitur oculorum, ut postea numquam dextro aeque bene usus sit. Qua ualetudine
cum etiam tum premeretur lecticaque ferretur C- Flaminium consulem apud
Trasumenum cum exercitu insidiis circumuentum occidit neque multo post C-
Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam
peruenit. 4 Ibi obuiam ei uenerunt duo consules, C- Terentius et L- Aemilius.
Utriusque exercitus uno proelio fugauit, Paulum consulem occidit et aliquot
praeterea consulares, in his Cn- Seruilium Geminum, qui superiore anno fuerat
consul.
(cap- 5) Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. In propinquis urbi
montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reuerteretur,
Q- Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. 2 Hic clausus
locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expediuit; Fabioque,
callidissimo imperatori, dedit uerba. Namque obducta nocte sarmenta in cornibus
iuuencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam
immisit. Quo repentino obiecto uisu tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum,
ut egredi extra uallum nemo sit ausus. 3 Hanc post rem gestam non ita multis diebus
M- Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo
productum in proelium fugauit. Tiberium Sempronium Gracchum, iterum
consulem, in Lucanis absens in insidias inductum sustulit. M- Claudium
Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. 4 Longum
est omnia enumerare proelia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi
possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo
aduersus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.
(cap- 6) Hinc inuictus patriam defensum reuocatus bellum gessit aduersus P- Scipionem,
filium eius, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud
Trebiam fugarat. 2 Cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus cupiuit
impraesentiarum bellum componere, quo ualentior postea congrederetur. In
colloquium conuenit; condiciones non conuenerunt. 3 Post id factum paucis diebus
apud Zamam cum eodem conflixit: pulsus - incredibile dictu - biduo et duabus
noctibus Hadrumetum peruenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum
trecenta. 4 In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati
sunt ei; quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e
fuga collegit; nouis dilectibus paucis diebus multos contraxit.
(cap- 7) Cum in apparando acerrime esset occupatus, Carthaginienses bellum cum
Romanis composuerunt. Ille nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa
gessit (itemque Mago frater eius) usque ad P- Sulpicium C- Aurelium consules. 2
His enim magistratibus legati Carthaginienses Romam uenerunt, qui senatui
populoque Romano gratias agerent, quod cum iis pacem fecissent, ob eamque rem
corona aurea eos donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent
captiuique redderentur. 3 His ex senatus consulto responsum est: munus eorum
gratum acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros; captiuos non
remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, inimicissimum
nomini Romano, etiamnum cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem
eius Magonem. 4 Hoc responso Carthaginienses cognito Hannibalem domum et
Magonem reuocarunt. Huc ut rediit, rex factus est, postquam praetor fuerat, anno
secundo et uicesimo. Ut enim Romae consules, sic Carthagine quotannis annui bini
reges creabantur. 5 In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit, ac fuerat in
bello. Namque effecit, ex nouis uectigalibus non solum ut esset pecunia, quae
Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario reponeretur. 6
Deinde (anno post praeturam) M- Claudio L- Furio consulibus Roma legati
Carthaginem uenerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam
iis senatus daretur, nauem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum profugit. 7
Hac re palam facta Poeni naues duas, quae eum comprehenderent, si possent
consequi, miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt,
ipsum exulem iudicarunt.
(cap- 8) At Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, L- Cornelio Q- Minucio
consulibus, cum V nauibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum si forte
Carthaginienses ad bellum Antiochi spe fiduciaque inducere posset, cui iam
persuaserat, ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. Huc Magonem fratrem
exciuit. 2 Id ubi Poeni resciuerunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem
affecerunt poena. Illi desperatis rebus cum soluissent naues ac uela uentis
dedissent, Hannibal ad Antiochum peruenit. De Magonis interitu duplex memoria
prodita est. Namque alii naufragio, alii a seruolis ipsius interfectum eum scriptum
reliquerunt. 3 Antiochus autem, si tam in agendo bello consiliis eius parere
uoluisset, quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam Thermopylis de
summa imperii dimicasset. Quem etsi multa stulte conari uidebat, tamen nulla
deseruit in re. 4 Praefuit paucis nauibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere,
hisque aduersus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. Quo cum
multitudine aduersariorum sui superarentur, ipse, quo cornu rem gessit, fuit
superior.
(cap- 9) Antiocho fugato uerens, ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset
potestatem, Cretam ad Gortynios uenit, ut ibi, quo se conferret, consideraret. 2 Vidit
autem uir omnium callidissimus in magno se fore periculo, nisi quid prouidisset,
propter auaritiam Cretensium. Magnam enim secum pecuniam portabat, de qua
sciebat exisse famam. 3 Itaque capit tale consilium. Amphoras complures complet
plumbo, summas operit auro et argento. Eas praesentibus principibus deponit in
templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem
inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in
propatulo domi abicit. 4 Gortynii templum magna cura custodiunt non tam a ceteris
quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret secumque duceret.
(cap- 10) Sic conseruatis suis rebus Poenus illusis Cretensibus omnibus ad Prusiam in
Pontum peruenit. Apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam
egit quam regem armauit et exercuit aduersus Romanos. 2 Quem cum uideret
domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat
bellicosas nationes. Dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis
amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra; 3 sed utrobique
Eumenes plus ualebat propter Romanorum societatem. Quo magis cupiebat eum
Hannibal opprimi; quem si remouisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. Ad
hunc interficiundum talem iniit rationem. 4 Classe paucis diebus erant decreturi.
Superabatur nauium multitudine; dolo erat pugnandum, cum par non esset armis.
Imperauit quam plurimas uenenatas serpentes uiuas colligi easque in uasa fictilia
conici. 5 Harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat
nauale proelium, classiarios conuocat hisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis
regis concurrant nauem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. Id illos facile
serpentium multitudine consecuturos. 6 Rex autem in qua naue ueheretur, ut scirent,
se facturum. Quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio
fore.
(cap- 11) Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur.
Quarum acie constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam
faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit. 2
Qui ubi ad naues aduersariorum peruenit epistulamque ostendens se regem
professus est quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat,
quin aliquid de pace esset scriptum. Tabellarius ducis naue declarata suis eodem,
unde erat egressus, se recepit. 3 At Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit, nisi
quae ad irridendum eum pertinerent. Cuius etsi causam mirabatur neque reperiebat,
tamen proelium statim committere non dubitauit. 4 Horum in concursu Bithynii
Hannibalis praecepto uniuersi nauem Eumenis adoriuntur. Quorum uim rex cum
sustinere non posset, fuga salutem petit; quam consecutus non esset, nisi intra sua
praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata. 5 Reliquae
Pergamenae naues cum aduersarios premerent acrius, repente in eas uasa fictilia, de
quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. Quae iacta initio risum
pugnantibus concitarunt, neque, quare id fieret, poterat intellegi. 6 Postquam autem
naues suas oppletas conspexerunt serpentibus, noua re perterriti, cum, quid
potissimum uitarent, non uiderent, puppes uerterunt seque ad sua castra nautica
rettulerunt. 7 Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superauit neque tum
solum, sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit aduersarios.
(cap- 12) Quae dum in Asia geruntur, accidit casu, ut legati Prusiae Romae apud T-
Quintium Flamininum consularem cenarent atque ibi de Hannibale mentione facta
ex his unus diceret eum in Prusiae regno esse. 2 Id postero die Flamininus senatui
detulit. Patres conscripti, qui Hannibale uiuo numquam se sine insidiis futuros
existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui ab rege
peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. 3 His Prusia
negare ausus non est: illud recusauit, ne id a se fieri postularent, quod aduersus ius
hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent; locum ubi esset, facile inuenturos.
Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello, quod ei a rege datum erat muneri,
idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet uerens,
ne usu ueniret, quod accidit. 4 Huc cum legati Romanorum uenissent ac multitudine
domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures
praeter consuetudinem armatos apparere. Qui imperauit ei, ut omnes fores aedificii
circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. 5 Puer
cum celeriter, quid esset, renuntiasset omnisque exitus occupatos ostendisset, sensit
id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius uitam esse retinendam. Quam
ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum uirtutum uenenum, quod semper
secum habere consuerat, sumpsit.
(cap- 13) Sic uir fortissimus, multis uariisque perfunctus laboribus, anno acquieuit
septuagesimo. Quibus consulibus interierit, non conuenit. Namque Atticus M-
Claudio Marcello Q- Fabio Labeone consulibus mortuum in annali suo scriptum
reliquit, at Polybius L- Aemilio Paulo Cn- Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho
P- Cornelio Cethego M- Baebio Tamphilo. 2 Atque hic tantus uir tantisque bellis
districtus nonnihil temporis tribuit litteris. Namque aliquot eius libri sunt, Graeco
sermone confecti, in his ad Rhodios de Cn- Manlii Volsonis in Asia rebus gestis. 3
Huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex his duo, qui cum eo in castris
fuerunt simulque uixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosylus
Lacedaemonius. Atque hoc Sosylo Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore.
4 Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare imperatores,
quo facilius collatis utrorumque factis, qui uiri praeferendi sint, possit iudicari.
[24] LIBER DE LATINIS HISTORICIS – CATO.
(cap- 1) M- CATO, ortus municipio Tusculo adulescentulus, priusquam honoribus
operam daret, uersatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat.
Inde hortatu L- Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut
M- Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigrauit in foroque esse
coepit. 2 Primum stipendium meruit annorum decem septemque. Q- Fabio M-
Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est
C- Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo
cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. 3 Quaestor obtigit P- Africano consuli; cum
quo non pro sortis necessitudine uixit: namque ab eo perpetua dissensit uita. 4
Aedilis plebi factus est cum C- Heluio. Praetor prouinciam obtinuit Sardiniam, ex
qua, quaestor superiore tempore ex Africa decedens, Q- Ennium poetam deduxerat;
quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem
triumphum.
(cap- 2) Consulatum gessit cum L- Valerio Flacco, sorte prouinciam nactus Hispaniam
citeriorem, exque ea triumphum deportauit. 2 Ibi cum diutius moraretur, P- Scipio
Africanus, consul iterum, cuius in priori consulatu quaestor fuerat, uoluit eum de
prouincia depellere et ipse ei succedere neque hoc per senatum efficere potuit, cum
quidem Scipio principatum in ciuitate obtineret, quod tum non potentia, sed iure res
publica administrabatur. Qua ex re iratus senatui, consulatu peracto priuatus in urbe
mansit. 3 At Cato, censor cum eodem Flacco factus, seuere praefuit ei potestati.
Nam et in complures nobiles animaduertit et multas res nouas in edictum addidit,
qua re luxuria reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare. 4 Circiter annos
octoginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa suscipere
inimicitias non destitit. A multis temptatus non modo nullum detrimentum
existimationis fecit, sed, quoad uixit, uirtutum laude creuit.
(cap- 3) In omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricola sollers et peritus iuris
consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. 2
Quarum studium etsi senior arripuerat, tamen tantum progressum fecit, ut non
facile reperiri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit
incognitum. Ab adulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit. 3
Earum sunt libri VII. Primus continet res gestas regum populi Romani: secundus et
tertius, unde quaeque ciuitas orta sit Italica; ob quam rem omnes Origines uidetur
appellasse. In quarto autem bellum Poenicum est primum, in quinto secundum. 4
Atque haec omnia capitulatim sunt dicta. Reliquaque bella pari modo persecutus est
usque ad praeturam Seruii Galbae, qui diripuit Lusitanos; atque horum bellorum
duces non nominauit, sed sine nominibus res notauit. In eisdem exposuit, quae in
Italia Hispaniisque aut fierent aut uiderentur admiranda. In quibus multa industria
et diligentia comparet, nulla doctrina. 5 Huius de uita et moribus plura in eo libro
persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu T- Pomponii Attici. Quare
studiosos Catonis ad illud uolumen delegamus.
[25] LIBER DE LATNIS HISTORICIS - POMPONIUS ATTICUS.
(cap- 1) T- POMPONIUS ATTICUS, ab origine ultima stirpis Romanae generatus,
perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. 2 Patre usus est
diligente et, ut tum erant tempora, diti in primisque studioso litterarum. Hic, prout
ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet, filium
erudiuit. 3 Erat autem in puero praeter docilitatem ingenii summa suauitas oris
atque uocis, ut non solum celeriter acciperet, quae tradebantur, sed etiam
excellenter pronuntiaret. Qua ex re in pueritia nobilis inter aequales ferebatur
clariusque exsplendescebat, quam generosi condiscipuli animo aequo ferre possent.
4 Itaque incitabat omnes studio suo. Quo in numero fuerunt L- Torquatus, C-
Marius filius, M- Cicero; quos consuetudine sua sic deuinxit, ut nemo his perpetuo
fuerit carior.
(cap- 2) Pater mature decessit. Ipse adulescentulus propter affinitatem P- Sulpicii, qui
tribunus plebi interfectus est, non expers fuit illius periculi. Namque Anicia,
Pomponii consobrina, nupserat Seruio, fratri Sulpicii. 2 Itaque interfecto Sulpicio,
posteaquam uidit Cinnano tumultu ciuitatem esse perturbatam neque sibi dari
facultatem pro dignitate uiuendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis
animis ciuium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis fauerent partibus, idoneum tempus
ratus studiis obsequendi suis, Athenas se contulit. Neque eo setius adulescentem
Marium hostem iudicatum iuuit opibus suis, cuius fugam pecunia subleuauit. 3 Ac
ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem magnam
partem fortunarum traiecit suarum. Hic ita uixit, ut uniuersis Atheniensibus merito
esset carissimus. 4 Nam praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat,
saepe suis opibus inopiam eorum publicam leuauit. Cum enim uersuram facere
publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se
interposuit atque ita, ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius,
quam dictum esset, debere passus sit. 5 Quod utrumque erat iis salutare. Nam neque
indulgendo inueterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris
crescere. 6 Auxit hoc officium alia quoque liberalitate. Nam uniuersos frumento
donauit, ita ut singulis sex modii tritici darentur; qui modus mensurae medimnus
Athenis appellatur.
(cap- 3) Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus uideretur. Quo
factum est, ut huic omnes honores, quos possent, publice haberent ciuemque facere
studerent; quo beneficio ille uti noluit, quod nonnulli ita interpretantur, amitti
ciuitatem Romanam alia ascita. 2 Quamdiu adfuit, ne qua sibi statua poneretur,
restitit; absens prohibere non potuit. Itaque aliquot ipsi et Phidiae locis sanctissimis
posuerunt: hunc enim in omni procuratione rei publicae actorem auctoremque
habebant. 3 Igitur primum illud munus fortunae, quod in ea potissimum urbe natus
est, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii, ut eandem et patriam haberet et
domum; hoc specimen prudentiae, quod, cum in eam se ciuitatem contulisset, quae
antiquitate, humanitate doctrinaque praestaret omnes, unus ei fuerit carissimus.
(cap- 4) Huc ex Asia Sulla decedens cum uenisset, quamdiu ibi fuit, secum habuit
Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina. Sic enim Graece
loquebatur, ut Athenis natus uideretur; tanta autem suauitas erat sermonis Latini, ut
appareret in eo natiuum quendam leporem esse, non ascitum. Item poemata
pronuntiabat et Graece et Latine sic, ut supra nihil posset addi. 2 Quibus rebus
factum est ut Sulla nusquam eum ab se dimitteret cuperetque secum deducere. Qui
cum persuadere temptaret, `Noli, oro te', inquit Pomponius `aduersum eos me uelle
ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui.' At Sulla adulescentis
officio collaudato omnia munera ei, quae Athenis acceperat, proficiscens iussit
deferri. 3 Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae daret,
quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua tempora aut litteris
aut Atheniensium rei publicae tribueret, nihilo minus amicis urbana officia
praestitit. 4 Nam et ad comitia eorum uentitauit, et si qua res maior acta est, non
defuit. Sicut Ciceroni in omnibus eius periculis singularem fidem praebuit; cui ex
patria fugienti HS ducenta et quinquaginta milia donauit. 5 Tranquillatis autem
rebus Romanis remigrauit Romam, ut opinor, L- Cotta et L- Torquato consulibus.
Quem discedentem sic uniuersa ciuitas Atheniensium prosecuta est, ut lacrimis
desiderii futuri dolorem indicaret.
(cap- 5) Habebat auunculum Q- Caecilium, equitem Romanum, familiarem L- Luculli,
diuitem, difficillima natura. Cuius sic asperitatem ueritus est, ut, quem nemo ferre
posset, huius sine offensione ad summam senectutem retinuerit beneuolentiam.
Quo facto tulit pietatis fructum. 2 Caecilius enim moriens testamento adoptauit eum
heredemque fecit ex dodrante; ex qua hereditate accepit circiter centies sestertium.
3 Erat nupta soror Attici Q- Tullio Ciceroni, easque nuptias M- Cicero conciliarat,
cum quo a condiscipulatu uiuebat coniunctissime, multo etiam familiarius quam
cum Quinto, ut iudicari possit plus in amicitia ualere similitudinem morum quam
affinitatem. 4 Utebatur autem intime Q- Hortensio, qui his temporibus principatum
eloquentiae tenebat, ut intellegi non posset, uter eum plus diligeret, Cicero an
Hortensius, et, id quod erat difficillimum, efficiebat, ut, inter quos tantae laudis
esset aemulatio, nulla intercederet obtrectatio essetque talium uirorum copula.
(cap- 6) In re publica ita est uersatus, ut semper optimarum partium et esset et
existimaretur, neque tamen se ciuilibus fluctibus committeret, quod non magis eos
in sua potestate existimabat esse, qui se his dedissent, quam qui maritimis
iactarentur. 2 Honores non petiit, cum ei paterent propter uel gratiam uel
dignitatem, quod neque peti more maiorum neque capi possent conseruatis legibus
in tam effusi ambitus largitionibus neque geri e re publica sine periculo corruptis
ciuitatis moribus. 3 Ad hastam publicam numquam accessit. Nullius rei neque praes
neque manceps factus est. Neminem neque suo nomine neque subscribens
accusauit; in ius de sua re numquam iit: iudicium nullum habuit. 4 Multorum
consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in prouinciam
sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum; qui ne cum Q-
quidem Cicerone uoluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere posset.
Non enim decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam esse
praetoris. 5 Qua in re non solum dignitati seruiebat, sed etiam tranquillitati, cum
suspiciones quoque uitaret criminum. Quo fiebat, ut eius obseruantia omnibus esset
carior, cum eam officio, non timori neque spei tribui uiderent.
(cap- 7) Incidit Caesarianum ciuile bellum, cum haberet annos circiter sexaginta. Usus
est aetatis uacatione neque se quoquam mouit ex urbe. Quae amicis suis opus
fuerant ad Pompeium proficiscentibus, omnia ex sua re familiari dedit. Ipsum
Pompeium coniunctum non offendit. 2 Nullum ab eo habebat ornamentum, ut
ceteri, qui per eum aut honores aut diuitias ceperant; quorum partim inuitissimi
castra sunt secuti, partim summa cum eius offensione domi remanserunt. 3 Attici
autem quies tantopere Caesari fuit grata, ut uictor, cum priuatis pecunias per
epistulas imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam sororis filium et
Q- Ciceronem ex Pompeii castris concesserit. Sic uetere instituto uitae effugit noua
pericula.
(cap- 8) Secutum est illud tempus occiso Caesare, cum res publica penes Brutos
uideretur esse et Cassium ac tota ciuitas se ad eos conuertisse uideretur. 2 Sic M-
Bruto usus est, ut nullo ille adulescens aequali familiarius quam hoc sene neque
solum eum principem consilii haberet, sed etiam in conuictu. 3 Excogitatum est a
quibusdam, ut priuatum aerarium Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis
constitueretur. Id facile effici posse arbitrati sunt, si principes eius ordinis pecunias
contulissent. Itaque appellatus est a C- Flauio, Bruti familiari, Atticus, ut eius rei
princeps esse uellet. 4 At ille, qui officia amicis praestanda sine factione existimaret
semperque a talibus se consiliis remouisset, respondit: si quid Brutus de suis
facultatibus uti uoluisset, usurum, quantum hae paterentur: sed neque cum
quoquam de ea re collocuturum neque coiturum. Sic ille consensionis globus huius
unius dissensione disiectus est. 5 Neque multo post superior esse coepit Antonius,
ita ut Brutus et Cassius destituta tutela prouinciarum, quae iis dicis causa datae
erant a consule, desperatis rebus in exsilium proficiscerentur. 6 Atticus, qui
pecuniam simul cum ceteris conferre noluerat florenti illi parti, abiecto Bruto
Italiaque cedenti HS centum milia muneri misit, eidem in Epiro absens trecenta
iussit dari, neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque desperatos reliquit.
(cap- 9) Secutum est bellum gestum apud Mutinam. In quo si tantum eum prudentem
dicam, minus, quam debeam, praedicem, cum ille potius diuinus fuerit, si diuinatio
appellanda est perpetua naturalis bonitas, quae nullis casibus agitur neque minuitur.
2 Hostis Antonius iudicatus Italia cesserat; spes restituendi nulla erat. Non solum
inimici, qui tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam, qui aduersariis eius se
dabant et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem, Antonii
familiares insequebantur, uxorem Fuluiam omnibus rebus spoliare cupiebant,
liberos etiam exstinguere parabant. 3 Atticus cum Ciceronis intima familiaritate
uteretur, amicissimus esset Bruto, non modo nihil his indulsit ad Antonium
uiolandum, sed e contrario familiares eius ex urbe profugientes, quantum potuit,
texit, quibus rebus indiguerunt, adiuuit. 4 P- uero Volumnio ea tribuit, ut plura a
parente proficisci non potuerint. Ipsi autem Fuluiae, cum litibus distineretur
magnisque terroribus uexaretur, tanta diligentia officium suum praestitit, ut nullum
illa stiterit uadimonium sine Attico, sponsor omnium rerum fuerit. 5 Quin etiam,
cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem neque post calamitatem uersuram
facere potuisset, ille se interposuit pecuniamque sine faenore sineque ulla
stipulatione credidit, maximum existimans quaestum memorem gratumque
cognosci simulque aperiens se non fortunae, sed hominibus solere esse amicum. 6
Quae cum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat existimare. Nemini
enim in opinionem ueniebat Antonium rerum potiturum. 7 Sed sensim is a nonnullis
optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos ciues uideretur. Ille autem,
sui iudicii, potius, quid se facere par esset, intuebatur, quam quid alii laudaturi
forent.
(cap- 10) Conuersa subito fortuna est. Ut Antonius rediit in Italiam, nemo non magno in
periculo Atticam putarat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. 2 Itaque
ad aduentum imperatorum de foro decesserat, timens proscriptionem, latebatque
apud P- Volumnium, cui, ut ostendimus, paulo ante opem tulerat - tanta uarietas his
temporibus fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut
periculo -, habebatque secum Q- Gellium Canum, aequalem simillimumque sui. 3
Hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod cum eo, quem puerum in ludo
cognorat, adeo coniuncte uixit, ut ad extremam aetatem amicitia eorum creuerit. 4
Antonius autem etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam
omnibus eius amicis esset inimicus eosque uellet proscribere, multis hortantibus
tamen Attici memor fuit officii et ei, cum requisisset, ubinam esset, sua manu
scripsit, ne timeret statimque ad se ueniret: se eum et illius causa Canum de
proscriptorum numero exemisse. Ac ne quod periculum incideret, quod noctu
fiebat, praesidium ei misit. 5 Sic Atticus in summo timore non solum sibi, sed etiam
ei, quem carissimum habebat, praesidio fuit. Neque enim suae solum a quoquam
auxilium petiit salutis, sed coniunctis, ut appareret nullam seiunctam sibi ab eo
uelle fortunam. 6 Quod si gubernator praecipua laude fertur, qui nauem ex hieme
marique scopuloso seruat, cur non singularis eius existimetur prudentia, qui ex tot
tamque grauibus procellis ciuilibus ad incolumitatem peruenit?
(cap- 11) Quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit, quam ut quam plurimis, quibus
rebus posset, esset auxilio. Cum proscriptos praemiis imperatorum uulgus
conquireret, nemo in Epirum uenit, cui res ulla defuerit, nemini non ibi perpetuo
manendi potestas facta est: 2 qui etiam post proelium Philippense interitumque C-
Cassii et M- Bruti L- Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque
Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituerit tueri atque ex Epiro iis
omnia Samothraciam supportari iusserit. 3 Difficile est omnia persequi et non
necessarium. Illud unum intellegi uolumus, illius liberalitatem neque temporariam
neque callidam fuisse. 4 Id ex ipsis rebus ac temporibus iudicari potest, quod non
florentibus se uenditauit, sed afflictis semper succurrit; qui quidem Seruiliam, Bruti
matrem, non minus post mortem eius quam florentem coluerit. 5 Sic liberalitate
utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam
iniuriam acceperat, non malebat obliuisci quam ulcisci. Idem immortali memoria
percepta retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tamdiu meminerat, quoad
ille gratus erat, qui acceperat. 6 Itaque hic fecit, ut uere dictum uideatur
Sui cuique mores fingunt fortunam hominibus.
Neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit, qui cauit, ne qua in re iure
plecteretur.
(cap- 12) His igitur rebus effecit, ut M- Vipsanius Agrippa, intima familiaritate
coniunctus adulescenti Caesari, cum propter suam gratiam et Caesaris potentiam
nullius condicionis non haberet potestatem, potissimum eius deligeret affinitatem
praeoptaretque equitis Romani filiam generosarum nuptiis. 2 Atque harum
nuptiarum conciliator fuit - non est enim celandum - M- Antonius, triumuir rei
publicae constituendae. Cuius gratia cum augere possessiones posset suas, tantum
afuit a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usus sit ea nisi in deprecandis amicorum
aut periculis aut incommodis. 3 Quod quidem sub ipsa proscriptione perillustre fuit.
Nam cum L- Saufeii, equitis Romani, aequalis sui, qui complures annos studio
ductus philosophiae Athenis habitabat habebatque in Italia pretiosas possessiones,
triumuiri bona uendidissent consuetudine ea, qua tum res gerebantur, Attici labore
atque industria factum est, ut eodem nuntio Saufeius fieret certior se patrimonium
amisisse et recuperasse. 4 Idem L- Iulium Calidum, quem post Lucretii Catullique
mortem multo elegantissimum poetam nostram tulisse aetatem uere uideor posse
contendere, neque minus uirum bonum optimisque artibus eruditum, quem post
proscriptionem equitum propter magnas eius Africanas possessiones in
proscriptorum numerum a P- Volumnio, praefecto fabrum Antonii, absentem
relatum expediuit. 5 Quod in praesenti utrum ei laboriosius an gloriosius fuerit,
difficile est iudicare, quod in eorum periculis non secus absentes quam praesentes
amicos Attico esse curae cognitum est.
(cap- 13) Neque uero ille uir minus bonus pater familias habitus est quam ciuis. Nam
cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus aedificator. Neque tamen
non in primis bene habitauit omnibusque optimis rebus usus est. 2 Nam domum
habuit in colle Quirinali Tamphilianam, ab auunculo hereditate relictam; cuius
amoenitas non aedificio, sed silua constabat. Ipsum enim tectum antiquitus
constitutum plus salis quam sumptus habebat; in quo nihil commutauit, nisi si quid
uetustate coactus est. 3 Usus est familia, si utilitate iudicandum est, optima; si
forma, uix mediocri. Namque in ea erant pueri litteratissimi, anagnostae optimi et
plurimi librarii, ut ne pedissequus quidem quisquam esset, qui non utrumque horum
pulchre facere posset, pari modo artifices ceteri, quos cultus domesticus desiderat,
apprime boni. 4 Neque tamen horum quemquam nisi domi natum domique factum
habuit; quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. Nam et non
intemperanter concupiscere, quod a plurimis uideas, continentis debet duci, et
potius diligentia quam pretio parare non mediocris est industriae. 5 Elegans, non
magnificus; splendidus, non sumptuosus: omnisque diligentia munditiam, non
affluentiam affectabat. Supellex modica, non multa, ut in neutram partem conspici
posset. 6 Nec praeteribo, quamquam nonnullis leue uisum iri putem: cum in primis
lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium
ordinum homines inuitaret, scimus non amplius quam terna milia peraeque in
singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum. 7 Atque hoc
non auditum, sed cognitum praedicamus: saepe enim propter familiaritatem
domesticis rebus interfuimus.
(cap- 14) Nemo in conuiuio eius aliud acroama audiuit quam anagnosten; quod nos
quidem iucundissimum arbitramur: neque umquam sine aliqua lectione apud eum
cenatum est, ut non minus animo quam uentre conuiuae delectarentur. 2 Namque
eos uocabat, quorum mores a suis non abhorrerent. Cum tanta pecuniae facta esset
accessio, nihil de cotidiano cultu mutauit, nihil de uitae consuetudine, tantaque usus
est moderatione, ut neque in sestertio uicies, quod a patre acceperat, parum se
splendide gesserit neque in sestertio centies affluentius uixerit, quam instituerat,
parique fastigio steterit in utraque fortuna. 3 Nullos habuit hortos, nullam
suburbanam aut maritimam sumptuosam uillam, neque in Italia, praeter Arretinum
et Nomentanum, rusticum praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in
Epiroticis et urbanis possessionibus. Ex quo cognosci potest usum eum pecuniae
non magnitudine, sed ratione metiri solitum.
(cap- 15) Mendacium neque dicebat neque pati poterat. Itaque eius comitas non sine
seueritate erat neque grauitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum
amici magis uererentur an amarent. Quidquid rogabatur, religiose promittebat, quod
non liberalis, sed leuis arbitrabatur polliceri, quod praestare non posset. 2 Idem in
nitendo, quod semel annuisset, tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem
uideretur agere. Numquam suscepti negotii eum pertaesum est: suam enim
existimationem in ea re agi putabat; qua nihil habebat carius. 3 Quo fiebat, ut omnia
Ciceronum, Catonis Marci, Q- Hortensii, Auli Torquati, multorum praeterea
equitum Romanorum negotia procuraret. Ex quo iudicari poterat non inertia, sed
iudicio fugisse rei publicae procurationem.
(cap- 16) Humanitatis uero nullum afferre maius testimonium possum, quam quod
adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus, senex adulescenti M- Bruto, cum
aequalibus autem suis, Q- Hortensio et M- Cicerone, sic uixit, ut iudicare difficile
sit, cui aetati fuerit aptissimus. 2 Quamquam eum praecipue dilexit Cicero, ut ne
frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior. 3 Ei rei sunt indicio praeter
eos libros, in quibus de eo facit mentionem, qui in uulgus sunt editi, undecim
uolumina epistularum ab consulatu eius usque ad extremum tempus ad Atticum
missarum; quae qui legat, non multum desideret historiam contextam eorum
temporum. 4 Sic enim omnia de studiis principum, uitiis ducum, mutationibus rei
publicae perscripta sunt, ut nihil in his non appareat et facile existimari possit
prudentiam quodam modo esse diuinationem. Non enim Cicero ea solum, quae
uiuo se acciderunt, futura praedixit, sed etiam, quae nunc usu ueniunt, cecinit ut uates.
(cap- 17) De pietate autem Attici quid plura commemorem? Cum hoc ipsum uere
gloriantem audierim in funere matris suae, quam extulit annorum XC, cum esset
VII et LX, se numquam cum matre in gratiam redisse, numquam cum sorore fuisse
in simultate, quam prope aequalem habebat. 2 Quod est signum aut nullam umquam
inter eos querimoniam intercessisse aut hunc ea fuisse in suos indulgentia, ut, quos
amare deberet, irasci eis nefas duceret. 3 Neque id fecit natura solum, quamquam
omnes ei paremus, sed etiam doctrina. Nam principum philosophorum ita percepta
habuit praecepta, ut his ad uitam agendam, non ad ostentationem uteretur.
(cap- 18) Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator; quam adeo
diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo uolumine exposuerit, quo
magistratus ordinauit. 2 Nulla enim lex neque pax neque bellum neque res illustris
est populi Romani, quae non in eo suo tempore sit notata, et, quod difficillimum
fuit, sic familiarum originem subtexuit, ut ex eo clarorum uirorum propagines
possimus cognoscere. 3 Fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut M- Bruti rogatu
Iuniam familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine enumerauerit, notans, qui a
quoque ortus quos honores quibusque temporibus cepisset; 4 pari modo Marcelli
Claudii de Marcellorum, Scipionis Cornelii et Fabii Maximi Fabiorum et
Aemiliorum. Quibus libris nihil potest esse dulcius iis, qui aliquam cupiditatem
habent notitiae clarorum uirorum. 5 Attigit quoque poeticen, credimus, ne eius
expers esset suauitatis. Namque uersibus, qui honore rerumque gestarum
amplitudine ceteros Romani populi praestiterunt, 6 exposuit ita, ut sub singulorum
imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisque uersibus
descripserit: quod uix credendum sit, tantas res tam breuiter potuisse declarari. Est
etiam unus liber Graece confectus, de consulatu Ciceronis.
(cap- 19) Hactenus Attico uiuo edita a nobis sunt. Nunc, quoniam fortuna nos superstites
ei esse uoluit, reliqua persequemur et, quantum potuerimus, rerum exemplis
lectores docebimus, sicut supra significauimus, suos cuique mores plerumque
conciliare fortunam. 2 Namque hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in
affinitatem peruenit imperatoris, diui filii; cum iam ante familiaritatem eius esset
consecutus nulla alia re quam elegantia uitae qua ceteros ceperat principes ciuitatis
dignitate pari, fortuna humiliores. 3 Tanta enim prosperitas Caesarem est consecuta,
ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerit, et conciliarit, quod
nemo adhuc ciuis Romanus quiuit consequi. 4 Nata est autem Attico neptis ex
Agrippa, cui uirginem filiam collocarat. Hanc Caesar uix anniculam Ti- Claudio
Neroni, Drusilla nato, priuigno suo, despondit; quae coniunctio necessitudinem
eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem.
(cap- 20) Quamuis ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad
suorum quemquam litteras misit, quin Attico mitteret, quid ageret, in primis, quid
legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, 2 sed etiam, cum esset in
urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe quam uellet, Attico
frueretur, nullus dies temere intercessit, quo non ad eum scriberet, cum modo
aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei
proponeret, interdum iocans eius uerbosiores eliceret epistulas. 3 Ex quo accidit,
cum aedis Iouis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, uetustate atque incuria
detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret. 4 Neque
uero a M- Antonio minus absens litteris colebatur, adeo ut accurate ille ex ultumis
terris, quid ageret, curae sibi haberet certiorem facere Atticum. 5 Hoc quale sit,
facilius existimabit is, qui iudicare poterit, quantae sit sapientiae eorum retinere
usum beneuolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum aemulatio, sed
obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit (incidere) necesse inter Caesarem atque
Antonium, cum se uterque principem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum
esse cuperet.
(cap- 21) Tali modo cum VII et LXX annos complesset atque ad extremam senectutem
non minus dignitate quam gratia fortunaque creuisset - multas enim hereditates
nulla alia re quam bonitate consecutus est - tantaque prosperitate usus esset
ualetudinis, ut annis XXX medicina non indiguisset, 2 nactus est morbum, quem:
initio et ipse et medici contempserunt. Nam putarunt esse tenesmon, cui remedia
celeria faciliaque proponebantur. 3 In hoc cum tres menses sine ullis doloribus,
praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, subito tanta uis morbi in
imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint. 4
Atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque
accessisse sensit, Agrippam generum ad se accersi iussit et cum eo L- Cornelium
Balbum Sextumque Peducaeum. 5 Hos ut uenisse uidit, in cubitum innixus
`Quantam' inquit `curam diligentiamque in ualetudine mea tuenda hoc tempore
adhibuerim, cum uos testes habeam, nihil necesse est pluribus uerbis
commemorare. Quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod
ad sanandam me pertineret, reliquum est, ut egomet mihi consulam. 6 Id uos
ignorare nolui. Nam mihi stat alere morbum desinere. Namque his diebus quidquid
cibi sumpsi, ita produxi uitam, ut auxerim dolores sine spe salutis. Quare a uobis
peto, primum, ut consilium probetis meum, deinde, ne frustra dehortando impedire
conemini'.
(cap- 22) Hac oratione habita tanta constantia uocis atque uultus, ut non ex uita, sed ex
domo in domum uideretur migrare, 2 cum quidem Agrippa eum flens atque
osculans oraret atque obsecraret, ne id, quod natura cogeret, ipse quoque sibi
acceleraret, et quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque
reseruaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit. 3 Sic cum biduum cibo
se abstinuisset, subito febris decessit leuiorque morbus esse coepit. Tamen
propositum nihilo setius peregit. Itaque die quinto, postquam id consilium inierat,
pridie Kalendas Aprilis Cn- Domitio C- Sosio consulibus, decessit. 4 Elatus est in
lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus
bonis, maxima uulgi frequentia. Sepultus est iuxta uiam Appiam ad quintum
lapidem in monumento Q- Caecilii, auunculi sui.
|