[0] LIBER DE IDOLORUM VANITATE. QUOD IDOLA DII NON SINT, ET QUOD
DEUS UNUS SIT, ET QUOD PER CHRISTUM SALUS CREDENTIBUS DATA SIT.
[1] I. Deos non esse quos colit uulgus hinc notum est. Reges olim fuerunt, qui ob
regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperunt. Inde illis
instituta templa, inde, ad defunctorum uultus per imaginem detinendos, expressa
simulacra; et immolabant hostias, et dies festos dando honore celebrabant.
Inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumpta solatia. Et uideamus an
stet haecapud singulos ueritas.
[2] II. Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodum maris
numina. Castores alternis moriuntur ut uiuant. Aesculapius ut in Deum
surgat fulminatur. Hercules ut hominem exuat Oeteis ignibus concrematur. Apollo
Admeti pecus pauit. Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis
infelix structor accepit. Antrum Iouis in Creta uisitur, et sepulchrum eius ostenditur,
et ab eo Saturnum fugatum esse manifestum est. Inde Latium de latebra eius nomen
accepit. Hic litteras imprimere, hic signare nummos in Italia primus instituit: inde
aerarium Saturni uocatur. Et rusticitatis hic cultor fuit: inde falcem ferens senex
pingitur . Hunc fugatum hospitio Ianus exceperat ; de cuius nomine Ianiculum
dictum est, et mensis Ianuarius institutus est. Ipse bifrons exprimitur, quod, in medio
constitutus, annum incipientem pariter et recedentem spectare uideatur. Mauri uero
manifeste reges colunt, nec ullo uelamento hoc nomen obtexunt.
[3] III. Inde per gentes et prouincias singulas uaria deorum religio mutatur, dum non
unus ab omnibus deus colitur, sed propria cuique maiorum suorum cultura seruatur.
Hoc ita Alexander Magnus insigni uolumine ad matrem suam scribit metu suae
potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum, quod
maiorum et regum memoria seruata sit, inde colendi et sacrificandi ritus inoleuerit.
Si autem aliquando dii nati sunt, cur non hodieque nascuntur? nisi si forte Iupiter
senuit, aut partus in Iunone defecit.
[4] IV. Cur uero deos putas pro Romanis posse, quos uideas nihil pro suis aduersus
eorum arma ualuisse? Romanorum enim uernaculos deos nouimus. Est
Romulus peierante Proculo deus factus, et Picus, et Tiberinus, et Pilumnus, et
Consus, quem Deum fraudis uel ut consiliorum deum, coli Romulus uoluit postquam
in raptum Sabinarum perfidia prouenit Deam quoque Cloacinam Tatius et inuenit et
coluit, Pauorem Hostilius atque Pallorem. Mox a nescio quo Febris dedicata, et Acca
et Flora meretrices . Interdum uero deorum uocabula apud Romanos
finguntur, ut sit apud illos et Viduus deus, qui anima corpus uiduet, qui quasi feralis
et funebris intra muros non habetur; et nihilominus, quia extorris factus, damnatur
potius Romana religione, quam colitur. Est et Scansus ab ascensibus dictus], et
Forculus a foribus, et a liminaribus Limentinus, et Cardea a cardinibus et ab
orbitatibus Orbona. Hi dii Romani. Caeterum Mars Thracius, et Iupiter Creticus, et
Iuno uel Argiua uel Samia uel Poena, et Diana Taurica, et deorum mater Idaea, et
Aegyptia portenta, non numina: quae utique si quid potestatis habuissent, sua ac
suorum regna seruassent. Plane sunt apud Romanos et uicti penates, quos Aeneas
profugus aduexit. Est et Venus calua, multo hic turpius calua quam apud Homerum
uulnerata.
[5] V. Regna autem non merito accidunt, sed sorte uariantur. Caeterum imperium ante
tenuerunt et Assyrii et Medi et Persae, et Graecos et Aegyptios regnasse
cognouimus. Ita uicibus potestatum uariantibus, Romanis quoque, ut et
caeteris, imperandi tempus obuenit. Caeterum, si ad originem redeas, erubescas.
Populus de sceleratis et nocentibus congregatur, et asylo constituto facit numerum
impunitas criminum. Nunc, ut rex ipse principatum habeat, ad crimina fit Romulus
parricida. Atque, ut matrimonium faciat, rem concordiae per discordias auspicatur.
Rapiunt, ferociunt, fallunt, ad copiam ciuitatis augendam. Nuptiae sunt illis rupta
hospitii foedera et cum sociis bella crudelia. Est et gradus summus in Romanis
honoribus consulatus. Sic consulatum coepisse uidemus ut regnum. Filios interficit
Brutus ut crescat de suffragio sceleris commendatio dignitatis. Non ergo de
religionibus sanctis, nec de auspiciis aut auguriis Romana regna creuerunt, sed
acceptum tempus certo fine custodiunt. Caeterum et Regulus auspicia
seruauit, et captus est; et Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et
uictus. Pullos edaces Paulus habuit, apud Cannas tamen caesus est. C- Caesar, ne
ante brumam in Africam nauigia transmitteret auguriis et auspiciis renitentibus,
spreuit, eo facilius et nauigauit et uicit.
[6] VI. Horum autem omnium ratio est illa quae fallit et decipit, et praestigiis
caecantibus ueritatem stultum et credulum uulgus inducit. Spiritus sunt insinceri et
uagi, qui, posteaquam terrenis uitiis immersi sunt, et a uigore coelesti terreno
contagio recesserunt, non desinunt perditi perdere et deprauati errorem prauitatis
infundere. Hos et poetae daemonas norunt; et Socrates instrui se et regi ad arbitrium
daemonis praedicabat, et magis inde est ad perniciosa uel ludicra potentatus;
quorum tamen praecipuus Hostanes et formam ueri Dei negat conspici
posse, et angelos ueros sedi eius dicit assistere. In quo et Plato pari ratione consentit,
et unum Deum seruans, caeteros angelos uel daemonas dicit. Hermes quoque
Trismegistus unum Deum loquitur, eumque incomprehensibilem atque
inaestimabilem confitetur.
[7] VII. Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecrati delitescunt. Hi afflatu
suo uatum pectora inspirant, extorum fibras animant, auium uolatus gubernant,
sortes regunt, oracula efficiunt, falsa ueris semper inuoluunt, nam et falluntur et
fallunt, uitam turbant, somnos inquietant, irrepentes etiam spiritus in corporibus
occulte mentes terrent, membra distorquent, ualetudinem frangunt, morbos
lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut, nidore altarium et rogis pecorum saginati,
remissis quae constrinxerant curasse uideantur. Haec est de illis medela cum illorum
cessat iniuria; nec aliud illis studium est quam a Deo homines auocare et ad
superstitionem sui ab intellectu uerae religionis auertere, et cum sint ipsi poenales,
quaerere sibi ad poenam comites quos ad crimen suum fecerint errore participes. Hi
tamen, adiurati per Deum uerum a nobis, statim cedunt et fatentur et de obsessis
corporibus exire coguntur. Videas illos nostra uoce et operatione maiestatis occultae
flagris caedi, igne torreri, incremento poenae propagantis extendi, eiulare, gemere,
deprecari, unde ueniant et quando discedant, ipsis etiam qui se colunt
audientibus confiteri; et uel exsiliunt statim, uel euanescunt gradatim, prout fides
patientis adiuuat aut gratia curantis aspirat. Hinc uulgus in odium nostri nominis
cogunt, ut nos odisse incipiant homines antequam nosse, ne cognitos aut imitari
possint aut damnare non possint.
[8] VIII. Unus igitur omnium dominus est Deus. Neque enim illa sublimitas potest
habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem. Ad diuinum imperium etiam
de terris mutuemur exemplum. Quando umquam regni societas aut cum fide coepit,
aut sine cruore desiit? Sic Thebanorum germanitas rupta, et permanens rogis
dissidentibus etiam in morte discordia. Et Romanos geminos unum non capit
regnum, quos unum uteri cedit hospitium. Pompeius et Caesar affines fuerunt, nec
tamen necessitudinis foedus in aemula potestate tenuerunt. Nec hoc tu de homine
mireris, cum in hoc omnis natura consentiat. Rex unus est apibus, et dux unus in
gregibus, et in armentis rector unus: multo magis mundi unus est rector, qui
uniuersa quaecumque sunt uerbo iubet, ratione dispensat, uirtute consummat.
[9] IX. Hic nec uideri potest, uisu clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec
aestimari, sensu maior est: et ideo sic eum digne aestimamus dum inaestimabilem
dicimus. Quod uero templum habere possit Deus, cuius templum totus est mundus?
et cum homo latius maneat, intra unam aediculam uim tantae maiestatis includam?
In nostra dedicandus est mente, in nostro consecrandus est pectore. Nec
nomen Deo quaeras: Deus nomen est illi. Illic uocabulis opus est ubi propriis
appellationum insignibus multitudo dirimenda est: Deo, qui solus est, Dei
uocabulum totum est. Ergo unus est, et ubique totus diffusus est . Nam et uulgus in
multis Deum naturaliter confitetur, cum mens et anima sui auctoris et principis
admonetur. Dici frequenter audimus, o Deus, et Deus uidet, et Deo commendo, et
Deus tibi reddat, et quod uult Deus, et si Deus dederit. Atque haec est summa delicti,
nolle agnoscere quem ignorare non possis.
[10] X. Quod uero Christus sit, et quomodo per ipsum nobis salus uenerit, sic est ordo, sic
est ratio. Iudaeis primum erat apud Deum gratia. Sic olim iusti erant, sic
maiores eorum religionibus obediebant . Inde illis et regni sublimitas floruit, et
generis magnitudo prouenit. Sed illi negligentes et indisciplinati et superbi
postmodum facti, et fiducia patrum inflati, dum diuina praecepta
contemnunt, datam sibi gratiam perdiderunt. Quam uero fuerit illis profana uita,
quae contracta sit uiolatae religionis offensa, ipsi quoque testantur qui, etsi uoce
tacent, exitu confitentur. Dispersi et palabundi uagantur; soli et coeli sui profugi, per
hospitia aliena iactantur.
[11] XI. Necnon Deus ante praedixerat fore ut, uergente saeculo et mundi fine iam
proximo, ex omni gente et populo et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores
et melioris obsequiiqui indulgentiam de diuinis muneribus haurirent , quam
acceptam, Iudaei contemptis religionibus, perdidissent. Huius igitur gratiae
disciplinaeque arbiter et magister Sermo et Filius Dei mittitur, qui per Prophetas
omnes retro illuminator et doctor humani generis praedicabatur . Hic est
uirtus Dei, hic ratio, hic sapientia eius et gloria. Hic in uirginem illabitur, carnem
Spiritus sanctus induitur, Deus cum homine miscetur. Hic Deus noster, hic
Christus est, qui mediator duorum, hominem induit, quem perducat ad Patrem.
Quod homo est esse Christus uoluit, ut et homo possit esse quod Christus est.
[12] XII. Sciebant et Iudaei Christum esse uenturum. Nam hic illis semper, Prophetis
admonentibus, annuntiabatur. Sed significato duplici eius aduentu, uno qui exercitio
et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intelligendo primum
aduentum, qui in passione praecessit occultus, unum tantum credunt qui erit in
potestate manifestus. Quod autem hoc Iudaeorum populus intelligere non potuit,
delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiae et intelligentiae coecitate mulctati, ut
qui uita indigni essent haberent uitam ante oculos nec uiderent.
[13] XIII. Itaque, cum Christus Iesus, secundum a Prophetis ante praedicta, uerbo et uocis
imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, leprosos
purgaret, illuminaret caecos, claudis gressum daret, mortuos rursus animaret,
cogeret sibi clementa famulari, seruire uentos, maria obedire, inferos cedere, Iudaei,
qui illum crediderant hominem tantum de humilitate carnis et corporis,
existimabant magum de licentia potestatis. Hunc magistri eorum atque primores, hoc
est, quos et doctrina ille et sapientia reuincebat, accensi ira et indignatione prouocati,
insecuti sunt, et postremo detentum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam
procurabat, tradiderunt, crucem eius et mortem suffragiis uiolentis ac pertinacibus
flagitantes.
[14] XIV. Hoc eos facturos et ipse praedixerat, et Prophetarum omnium testimonium sic
ante praecesserat, oportere illum pati, non ut sentiret mortem, sed ut uinceret; et
cum passus esset, ad superos denuo regredi, ut uim diuinae maiestatis ostenderet.
Fidem itaque rerum cursus impleuit. Nam et crucifixus, praeuento carnificis officio,
spiritum sponte dimisit, et die tertio rursus a mortuis sponte surrexit.
Apparuit discipulis suis talis qualis et fuerat, agnoscendum se uidentibus praebuit,
simul uinctus et substantiae corporalis firmitate conspicuus, ad dies quadraginta
remoratus est, ut de eo ad praecepta uitalia instrui possent, et discerent quae
docerent. Tunc in coelum circumfusa nube sublatus est, ut hominem quem dilexit,
quem induit, quem a morte protexit, ad Patrem uictor imponeret, iam
uenturus e coelo ad poenam diaboli et ad censuram generis humaniultoris uigore et
iudicis potestate; per orbem uero discipuli, magistro et Deo monente, diffusi
praecepta in salutem darent, ab errore tenebrarum ad uiam lucis adducerent, caecos
et ignaros ad agnitionem ueritatis ocularent.
[15] XV. Ac, ne esset probatio minus solida et de Christo delicata confessio, per tormenta,
per cruces, per multa poenarum genera tentantur. Dolor, qui ueritatis testis
est, admouetur ut Christus Dei Filius, qui hominibus ad uitam datus creditur, non
tantum praeconio uocis, sed et passionis testimonio praedicaretur. Hunc igitur
comitamur, hunc sequimur, hunc habemus itineris ducem, lucis principem, salutis
auctorem, coelum pariter et Patrem quaerentibus et credentibus pollicentem. Quod
est Christus erimus Christiani, si Christum fuerimus imitati.
|