Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[20,157] mea referat scire", denique aliam, cum ait "non ignota referam".
{158} Item aliud est "orare Lentulum", aliud "orare causam".
{159} Rursus aliter "contendit" qui cum altero certat, aliter qui quid instanter ab aliquo petit, aliter contendit qui magno studio conititur ad aliquid efficiendum, aliter qui res duas inter se committit comparatque.
{160} (Hypologus) Papae, istuc est scribere g-lexikous g-elegchous.
{161} (Bulephorus) Nunc demum intelligo et tuam uigilantiam et meam oscitantiam.
{162} (Nosoponus) Nec singulas dictiones incomitatas noto, sed adiungo quae praecedunt ac sequuntur.
{163} Nec sat habeo unum aut alterum notasse locum, quod alii solent, sed quoties dictio reperitur apud Ciceronem, quamuis consimili forma, toties noto paginam, latus paginae et uersus numerum, addito signo, quod indicet, in medione uersus sit dictio an in initio an in fine.
{164} His rebus fieri uides, ut una dictio plures occupet paginas.
{165} (Bulephorus) Deum immortalem! quid tanta non efficiat cura ?
{166} (Nosoponus) Manedum, Bulephore!
{167} Nihil est, quod hactenus audisti.
{168} (Bulephorus) Quid istis potest accedere ?
{169} (Nosoponus) Quid prodest tenere uerbum, si haereas aut etiam labaris in deflexis, deriuatis et compositis ?
{170} (Bulephorus) Non satis perspicio, quod dicis.
{171} (Nosoponus) Expediam.
{172} Quid tritius aut uulgatius his uerbis: amo, lego, scribo?
{173} (Bulephorus) Etiamne haec in dubium ueniunt ?

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003