Texte latin :
[200,1155] Quid architectus parans insignem aliquam domum absoluere, num ex unis
aedibus sumit omnia ?
{1156} Non opinor, sed cum iudicio deligit e plurimis quod conspexerit esse felix.
{1157} Alioqui nihil egregiae laudis uidebitur assecutus, si spectator agnoscat hoc aut illud
aedificium imitatione redditum esse.
{1158} Et tamen hic tolerabilius sit seruisse exemplari quam in oratione.
{1159} Quae ratio est igitur nos tanta superstitione uni Ciceroni addictos esse ?
{1160} Bis autem peccant qui non solum assident uni praescripto, uerum etiam nullis artis
rhetoricae praeceptionibus instructi nec alium legunt quam Ciceronem nec aliud quam legunt.
{1161} Quid enim confert oculos in Ciceronem habere fixes, nisi admoueas artifices oculos ?
{1162} Quid enim mihi profuerit graphices ignaro, si totos dies spectem Apellis aut Zeuxidis
tabulas ?
{1163} Verum ubi didiceris recte dicendi praecepta, ubi deinde peritus quispiam artifex
indicarit tibi in aliquot Ciceronis orationibus, in quibus plurimum artis expressit, colorem et
statum, tum propositiones feliciter inuentas, mox harum ordinem partitionem tractationem
locupletationem absolutionem, totius orationis in prooemio semina, tum coagmentationem
singularum partium, ad haec consilium iudiciumque, quod animaduerti potest, arte praecipi non
potest, item prudentiam oratoris, quid quo loco posuerit, quid quare omiserit, quid in quem
locum distulerit, praeterea quibus rationibus tractet affectus utriusque generis, postremo lucem
copiam ornatum sermonis, tum demum mira perspicies in Cicerone, quae non perspicit sedulus
ille contemplator.
|
|
Traduction française :
|