Texte latin :
[206,1182] Quod igitur parum uirile ducebatur in Cicerone, num putas decorum uideri
Christianis, quorum omnis ratio magis spectat ad bene uiuendum quam ad ornate compteque
dicendum, a quorum moribus oportet plurimum abesse quicquid ad fucos et scenicam
delectationem accedit?
{1183} Sed fac esse decorum : quos fructus speras tantis pares sudoribus ?
{1184} Finis totius huius studii est persuadere.
{1185} At quanto hic erat potentior Phocion quam Demosthenes, Aristides quam
Themistocles, quanto efficacior Cato quam Cicero, qui reos nonnunquam grauabat suo
patrocinio, accusatione subleuabat.
{1186} Nihil hic moror illa magnifice sane dicta "pulchrius est esse Phidiam quam scriniarium
aut coquum", cum horum opera magis necessaria sint rei publicae quam signa Phidiae.
{1187} Pictorum ac statuariorum ars delectandis oculis reperta est; id ubi praestitit, absoluit
munus suum.
{1188} Eloquentia quae nihil aliud quam delectat, non est eloquentia, nimirum in
aliud reperta, quod nisi praestat, nec decora uideri debet bono uiro.
{1189} Verum ut olim fuerit utilis eloquentia Ciceronis, hodie quis est illius usus?
{1190} An in iudiciis?
{1191} Ibi res agitur articulis ac formulis per procuratores et aduocatos quiduis potius
quam Ciceronianos, apud indices apud quos barbarus esset Cicero.
{1192} Neque multo maior usus in conciliis, ubi singuli paucis aperiunt quod uidetur idque
Gallice aut Germanice.
{1193} Maximae uero res hodie per consilium quod arcanum uocant conficiuntur; ad id uix
tres homines adhibentur, illiterati fere; reliquis licet consultare.
|
|
Traduction française :
|