Texte latin :
[216,1245] (Bulephorus) Facundum et efficacem.
{1246} (Nosoponus) Quem, inquam?
{1247} (Bulephorus) Ad quem nihil Aesculapius aut Hippocrates.
{1248} (Nosoponus) Enecas.
{1249} (Bulephorus) Quo nemo paratior nec amicior nec fidelior nec curat hepar aut
stomachum; hominis intima sanat.
{1250} (Nosoponus) Si nomen edere grauaris, saltem indica pharmacum.
{1251} (Bulephorus) Et nomen et pharmacum scies: g-ho g-logos g-toh g-logoh mihi
medicatus est.
{1252} (Hypologus) Verissima praedicas; g-psuchehs g-nosousehs g-estin g-iatros g-logos.
{1253} (Bulephorus) Sic ab eo morbo reuixi, Nosopone.
{1254} Quodsi uoles hic aliquantisper eius quem prius gessi personam suscipere, ego g-tou
g-logou uices obiero.
{1255} (Nosoponus) Suscipio, quando ita uidetur.
{1256} (Bulephorus) Cum me uehemens teneret morbi paroxysmus, sic adortus est medicus,
quemadmodum nunc loquor tibi.
{1257} Pudor, inquit, te malus urget infelix, qui ferre non possis conuicium cum tot hominum
milibus commune.
{1258} (Nosoponus) Quodnam ?
{1259} (Bulephorus) Quia negaris esse Ciceronianus.
{1260} (Nosoponus) Istuc me discruciat, fateor.
{1261} (Bulephorus) At responde mihi per Musas, quem mihi dabis Ciceronianum praeter
unum Ciceronem?
{1262} A ueteribus ordiamur.
{1263} In oratorum catalogo quem perlongum in Bruto contexuit M- Tullius uix duo sunt,
quos dignetur oratorum titulo, tantum abest ut Ciceroniani uideri queant.
{1264} Iam C- Caesar Ciceronianus dici non potest, uel quia uixit iisdem temporibus, uel
quia longe aliud dicendi genus sibi proposuerat contentus eleganter proprieque dicere.
|
|
Traduction française :
|