Texte latin :
[22,174] (Nosoponus) Aut his nominibus: amor, lectio, scriptor?
{175} (Bulephorus) Nihil.
{176} (Nosoponus) At illud habeto persuasum et necessum esse mihi et opus esse,
quicunque contendat ad Ciceroniani cognominis dignitatem, tanta religione, ut nec his
quamlibet uulgatis dictionibus utatur nisi consulto indice, nisi forte tutum existimas fidere
grammaticis, qui uerba per omnes modos personas genera et tempora, nomina pronomina
et participia per omnes casus et numeros inflectunt, cum nobis fas non sit quicquam horum
usurpare, quod a Cicerone non fuerit usurpatum.
{177} Non magnum est grammatice dicere, sed diuinum est Tulliane loqui.
{178} (Bulephorus) Dic, obsecro, clarius.
{179} (Nosoponus) "Amo, amas, amat", sit enim hoc exempli causa dictum, apud
Ciceronem inuenio, at "amamus" et "amatis" fortasse non inuenio.
{180} Item "amabam" inuenio, "amabatis" non inuenio.
{181} Rursus "amaueras" inuenio, "amaras" non inuenio.
{182} Contra "amasti" reperio, "amauisti" nequaquam.
{183} Iam quid si "legeram, legeras, legerat" reperias, "legeratis" non reperias, si
"scripseram" inuenias, "scripseratis" non inuenias ?
{184} Ad eundem modum coniecta de uerborum omnium inflexionibus !
{185} De casuum inflexionibus similis est ratio: "amor", "amores", "amorum", "amori"
comperio apud Ciceronem, "o amor", "hos amores", "horum amorum", "his amoribus",
"o amores" non comperio.
{186} Item "lectio", "lectionis", "lectioni", "lectionem" inuenio, "lectiones", "lectionibus",
"lectionum", "has lectiones" et "o lectiones" non inuenio.
{187} Ita "scriptorem" et "scriptores" reperio, "scriptoribus" et "scriptorum" pro substantiuo
nomine non reperio.
|
|
Traduction française :
|