Texte latin :
[230,1336] (Bulephorus) Qui sic?
{1337} (Nosoponus) Quoniam in prima statim operis praefatione sic locutus est: "Alioqui
nihil inter Deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae
cogitatio assequeretur humana".
{1338} Ubi Cicero dixit "dispositiones" pro "decretis" ?
{1339} Immo dum Ciceronianus esse studet, factus est Ciceroni dissimilis.
{1340} Est enim hoc Ciceronis rem eandem duabus uocibus idem aut propemodum idem
significantibus inculcare.
{1341} Hinc est illud "consilia et dispositiones".
{1342} Qui scis, an et uocalium hiatum captarit, ut Ciceronianus esset, in "consilia et", rursus
in "cogitatio assequeretur".
{1343} Fortassis et compositionem affectauit scazontis clausula comma finiens uelut in
"balneatore" et "archipirata".
{1344} Cuiusmodi clausulis frequenter utitur in eadem praefatione, ut in prima statim periodo
"inhaerere" et rursus "instruere possimus" ac mox "apud Graecos" atque iterum "luce orationis
ornata" et g-authis g-au "honesta suscepta", mox et "honorasti" nec multo post "nominis
tradas", iterum "ut sequerentur hortarer", item aliquanto post "reliquerunt".
{1345} Hoc certe Tullianum habet, quod subinde ditrochaeo finit, ut "contulerunt",
"conuocamus", "sopiamus", "inchoamus"; semel ponit in clausula "quaesisse uideatur".
{1346} Haec indicant illum magno studio Ciceronis imaginem affectasse.
{1347} Verum hoc nomine iustius reiceres Lactantium a titulo Tullianorum, quod nec
eruditionem nec uim nec pectus attulerit ad defensionem philosophiae Christianae, quae
M- Tullius attulit ad actionem causarum ciuilium.
{1348} (Bulephorus) E reliquorum numero quem primum aut ultimum proferam ?
{1349} Cyprianum ?
|
|
Traduction française :
|