Texte latin :
[244,1422] (Bulephorus) Ne tu summam laudem illi tribuisti, si quis tamen omnino nimium
theologus esse potest.
{1423} (Nosoponus) Potest ad huius palmae condicionem.
{1424} (Bulephorus) Bene habet; unum, ni fallor, repperi quem non reicies, Angelum
Politianum.
{1425} Nam Marsilium Ficinum proferre non audeo.
{1426} (Nosoponus) Fateor Angelum prorsus angelica fuisse mente, rarum naturae
miraculum, ad quodcunque scripti genus applicaret animum, sed nihil ad phrasim Ciceronis;
diuersis uirtutibus suspiciendus est.
{1427} (Bulephorus) Si producam in hunc ordinem Codrum Urceum, Georgium
Trapezontium, si Theodorum Gazam, Ianum Lascarem, Georgium Merulam, M-
Musurum, Marullum, prope diuino, quid dicturus sis.
{1429} Submouebis ab hoc certamine totum Graecorum genus quibus inuisus
est tuus amasius Cicero.
{1430} Verum nolim in his comitiis habere suffragium iram, odium aut amorem.
{1431} (Nosoponus) Nec habebunt.
{1432} De Iano, quoniam adhuc superest, dicendum est parcius : morum comitate generis
nobilitatem prae se fert, acri iudicio uir, multae in epigrammatibus argutiae; poterat inter
Ciceroniani cognominis candidatos numerari, ni crebrae legationes ac regum negotia
reuocassent hominem a Musis.
{1433} Codro nec Latinae linguae facultas deerat nec urbanitas, uerum homo non dissentiens
ab Epicuro neglexit hanc laudem, ut non uulgarem, ita nec paruo parabilem.
|
|
Traduction française :
|