Texte latin :
[246,1434] Georgium Trapezontium fateor uirum egregie doctum deque re literaria pulchre
meritum, et hoc absolutiorem Theodorum Gazam, quorum ille se ad Ciceronis dictionem
effingendam studio composuisse uidetur, hic Aristotelem exprimere maluit, quo non alius
felicior, siue uertit Graeca Latine siue Latina Graece; cum sua loquitur, duo quaedam
obstrepunt delicato lectori: philosophiae studium in quo totus erat, et illud g-gnehsion Graeci
sermonis quod Latine loquentes sequi solet ac uix unquam dediscitur.
{1435} (Bulephorus) Quid uetat quominus Graecus absoluat Romanam linguam, si Britannis
ac Frisonibus hoc contigit, praesertim cum sermo Graecus tum in uerbis tum in tropis plurimam
habeat affinitatem cum Latino?
{1436} (Nosoponus) Quid Britannis ac Frisonibus contigerit, aliis aestimandum relinquo,
mihi uidetur affinitas sermonis obstare puritati.
{1437} Citius enim pure Romane loquetur Hibernus quam Gallus aut Hispanus,
quemadmodum citius Gallus dicet Germanice loqui pure quam Italice aut Hispanice.
{1438} Sed pergam.
{1439} Georgium Merulam Alexandrinum esse scio, an Graecus fuerit nescio, uir in
reddendis Graecis splendidus et elegans, ut cum ueteribus multis conferri queat.
{1440} Marulli pauca legi, tolerabilia, si minus haberent paganitatis.
|
|
Traduction française :
|