Texte latin :
[270,1563] Deinde parentum auctoritas ad leges eius gentis discendas, quibus nihil
illiteratius, adegit; mox in causis agendis exercitatus, hinc ad reipublicae munia uocatus,
uix succisiuis horis respicere potuit ad eloquentiae studia.
{1564} Tandem in regiam pertractus et regni regiorumque negotiorum undis immersus
magis amare potest studia quam colere.
{1565} Et tamen dicendi genus, quod assecutus est, magis uergit ad Isocraticam
structuram ac dialecticam subtilitatem quam ad fusum illud Ciceronianae dictionis flumen,
quanquam urbanitate nihilo M- Tullio inferior est.
{1566} Quoniam autem adulescens diu uersatus est in poematibus scribendis, poetam
agnoscas et in oratione prosa.
{1567} (Bulephorus) Angliam igitur relinquamus, neque enim nominabo Guilelmum
Latamerum aut Reginaldum Polum, quorum prior uir pius theologiam absoluere maluit
quam Ciceronianam eloquentiam, alter Ciceronis admirator summus et aemulator non infelix
nihil adhuc suo nomine uoluit in lucem prodire.
{1568} Quanquam in epistulis familiaribus satis declarat quid ualeat, sed non traducam
ea quibus ipse lucem nondum tribuit.
{1569} Alioqui habet innumeros ea insula summae spei iuuenes, sed interim
censorem agimus, non diuinum.
{1570} Quid autem mirum illic efflorescere iuuentutem, ubi rex ipse non solum praemiis
excitat bene nata ingenia, uerum etiam exemplo suo quamlibet pigris subdit calcaria,
duobus iam libellis testatus quantum et faueat pietati et ingenio facundiaque polleat.
|
|
Traduction française :
|