Texte latin :
[272,1571] (Nosoponus) Ego sane libellos istos maiorem in modum admiratus sum non
abhorrentes a dictione Tulliana, nisi quod argumentum et regia dignitas suum quoddam
eloquendi genus desiderare uidetur.
{1572} (Bulephorus) Quid superest igitur, nisi ut hinc nauigemus in Hollandiam ?
{1573} (Nosoponus) Prius in Scotiam censeo.
{1574} (Bulephorus) Non grauarer, si quem illic nossem quem te laturum existimem.
{1575} In Daniam malo, quae nobis dedit Saxonem Grammaticum, qui suae gentis
historiam splendide magnificeque contexuit.
{1576} (Nosoponus) Probo uiuidum et ardens ingenium, orationem nusquam remissam
aut dormitantem, tum miram uerborum copiam, sententias crebras et figurarum admirabilem
uarietatem, ut satis admirari non queam, unde illa aetate homini Dano tanta uis eloquendi
suppetierit, sed uix ulla in illo Ciceronis lineamenta reperias.
{1577} (Bulephorus) Igitur in Hollandiam.
{1578} (Nosoponus) Immo prius in Zelandiam, ne quem praetereas.
{1579} (Bulephorus) Alit et illa regio quaedam dextra ingenia, sed pleraque luxu obruuntur.
{1580} Hinc sane tibi profero Adrianum Barlandum, in cuius scriptis agnoscas candorem
ac facilitatem Tullianae dictionis.
|
|
Traduction française :
|