Texte latin :
[278,1608] Quod uoluit praestitit, nec dubito quin Ciceronis figuram potuisset effingere,
si huc uertisset animi studium.
{1609} Et huic tamen ad summam laudem cum alia quaedam obstitere, tum praecipue
regionis ac temporum infelicitas, quibus uix quicquam honoris habebatur literis
politioribus, et nationis parum frugalis uita.
{1610} In Italia summus esse poterat, nisi Germaniam praetulisset.
{1611} (Bulephorus) Superest Hayo Hermanus gentis eiusdem.
{1612} (Nosoponus) Agnosco iuuenem diuinae cuiusdam indolis, cuius tamen nullum
exstat in literis specimen praeterquam in epistulis aliquot quibus nihil purius sanius aut suauius.
{1613} Is fortasse palmam hanc tulerit, si naturae felicissimae par accesserit industria.
{1614} (Bulephorus) Haud transeundam censeo Vuesphaliam, quae nobis dedit Alexandrum
Hegium.
{1615} (Nosoponus) Virum eruditum sanctum ac facundum nominas, sed qui gloriae
contemptu nihil magni molitus sit.
{1616} (Bulephorus) Dedit et Hermannum Buscium.
{1617} (Nosoponus) In carmine pangendo felicem, in oratione soluta magna uis adest
ingenii, lectio uaria, iudicium acre, neruorum satis, sed compositio Quintiliano propior quam
Ciceroni.
|
|
Traduction française :
|