Texte latin :
[288,1661] (Nosoponus) Rem diuinasti.
{1662} (Bulephorus) Ne Lopidem quidem, opinor, aut Sanctium.
{1663} (Nosoponus) Hic theologus est nec affectauit hanc laudem, ille multo infelicior est
in laudando quam in reprehendendo; nec hic nec ille Ciceronianus.
{1664} (Bulephorus) Demirabor, si Ioannem Ludouicum Viuem ab hoc honore submouebis.
{1665} (Nosoponus) Equidem nec ingenium nec eruditionem nec memoriam in illo
desidero, adest illi parata sententiarum ac uerborum copia, cumque fuerit initio duriusculus,
in dies magis ac magis in illo maturescit eloquentia; quem si nec uita nec studium destituerit,
bona spes est fore ut inter Ciceronianos numeretur.
{1666} Sunt enim quibus scribendi conatus iuxta Mandrabuli morem, ut habet prouerbium,
succedat.
|
|
Traduction française :
|