Texte latin :
[294,1683] Quanquam multum etiam afuit a Cicerone, cui materia defuit exercendae
mirabilis illius eloquentiae, quam in seriis grauibusque causis Cicero praestitit.
{1684} Longolius edidit epistulas sane quam elegantes ac feliciter elaboratas, fateor,
sed multas argumento perquam humili, plures affectato, quod genus uidentur aliquot
epistulae Plinii iunioris.
{1685} Atqui tales non arbitror in epistularum numero ponendas.
{1686} Quid enim habent epistulae Senecae quod epistulae congruat praeter titulum ?
{1687} At in Ciceronis epistulis nihil est accersitum.
{1688} Aut de grauibus seriisque negotiis scribit ea quae coram exponeret, si licuisset,
aut cum amicis absentibus de familiaribus colloquitur rebus aut de studiis confabulatur,
quemadmodum solent amici praesentes inter se miscere sermonem.
{1689} Quid quod Cicero non edidit epistulas suas et quasdam uidetur
scripsisse neglectius, quam loqui solitus erat ?
{1690} Unde bona pars earum, quas Tiro Ciceronis libertus collegerat, intercidit, haud,
opinor, peritura, si docti eas iudicassent immortalitate dignas.
{1691} Primum igitur illa simplicitas et gratia sermonis inaffectati, deinde ueritas abest in
epistulis Longolii plerisque.
{1692} Ad haec, quoniam nec eadem fuit fortuna Longolii quae Ciceronis nec eadem negotia,
fit ut interdum inepta sit ac frigeat imitatio.
|
|
Traduction française :
|