Texte latin :
[30,229] altum silentium tenet omnia et, si mauultis Maronis audire carmen:
Placidum cum carpunt fessa soporem
Corpora per terras siluaeque et saeua quierunt
Aequora, cum medio uoluuntur sidera lapsu,
Cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque uolucres,
denique, cum tanta rerum omnium tranquillitas est, ut Pythagoras, si uiueret, orbium
caelestium harmoniam exaudire liquido posset.
{230} Nam tali tempore dii deaeque gaudent cum puris mentibus miscere colloquium.
{231} (Hypologus) Isto noctis tempore nos profani lemurum occursus formidare solemus.
{232} (Nosoponus) At nobis Musae dederunt et inauspicatos lemures "et malignum
spernere uulgus".
{233} (Bulephorus) At sunt noctes adeo tranquillae, ut in his Austri Boreaeque ruinas
aedium ac miseranda ludant naufragia.
{234} (Nosoponus) Noui, sed ego tranquillissimas eligo.
{235} Non arbitror esse uanum, quod scripsit Ouidius: "Est deus in nobis, agitante
calescimus illo".
{236} Si quid igitur diuinum habet hominis animus, id sese profert in eo profundissimo silentio.
{237} (Bulephorus) Non me fugit istud secretum semper a laudatissimis uiris fuisse
captatum, quoties aliquid immortalitate dignum molirentur.
{238} (Nosoponus) Habeo museum in intimis aedibus, densis parietibus, geminis et foribus
et fenestris, rimis omnibus gypso piceque diligenter obturatis, ut uix interdiu lux
aut sonitus ullus possit irrumpere nisi uehementior, qualis est feminarum rixantium aut fabrorum
ferrariorum.
|
|
Traduction française :
|