Texte latin :
[310,1749] Satis quidem Tulliane conuiciatur.
{1750} Ubi tandem uentum ad errorum capita recensenda, subobscursus est et uix ab illis
intelligitur, qui Lutheri dogmata tenent.
{1751} Atqui hic res summam orationis perspicuitatem desiderabat, si uoluisset esse
Ciceronianus.
{1752} Iam ex ipsa rerum propositione non difficile fuerit coniectare, qualis futurus fuerit in
refellendis dogmatibus aduersarii suisque confirmandis.
{1753} Sedulo quidem uitat uoces nostrae religionis, nunquam usurpans fidei uocabulum,
sed in eius locum substituens "persuasionem" aliaque permulta quae prius attigimus, semel
tamen atque iterum utitur nomine Christiani, per imprudentiam, opinor.
{1754} Nam ea dictio nusquam exstat in libris M- Tullii.
{1755} Quanquam et hic multa felicissime dixit nec alia re magis peccauit, quam quod nimis
anxie studuit esse Ciceronianus, cui maluit orationem congruere quam causae.
{1756} (Nosoponus) At tamen istis dictu mirum quam nunc applaudant Itali quidam.
{1757} (Bulephorus) Confiteor, laudant illa, sed ista legunt.
{1758} Bataui oratoris naenias, quae Colloquia uocantur, quanto plures terunt manibus
quam Longolii scripta, quamlibet eloborata, quamlibet expolita, quamlibet Tulliana et, ut
Graece dicam, melius g-kekrotehmena.
{1760} Quid in causa?
{1761} Quid nisi quod illic res ipsa capit moraturque lectorem qualicunque sermone tractata ?
{1762} Ad haec, quoniam theatrica sunt et uita carent, dormitat lector stertitque.
|
|
Traduction française :
|