Texte latin :
[32,239] (Bulephorus) Vocum humanarum tonitrua et officinarum strepitus non sinunt animum
sibi praesentem esse.
{240} (Nosoponus) Proinde ne in proximis quidem conclauibus patior quenquam habere
cubile, ne uel dormientium uoces ronchiue cogitationis secretum interpellent.
{241} Sunt enim qui in somnis loquuntur, et nonnulli tam clare stertunt, ut procul etiam
audiantur.
{242} (Hypologus) Mihi frequenter et sorices noctu scripturienti negotium facessunt.
{243} (Nosoponus) In meis aedibus ne muscae quidem locus est.
{244} (Bulephorus) Sapienter tu quidem atque etiam feliciter, Nosopone, si queas et animi
curas obstrepentes excludere; quae si nos et nocte comitantur in abditum illud, quid
profecerimus captato silentio?
{245} (Nosoponus) Recte mones, Bulephore.
{246} Nam intelligo tumultus istos aliis saepe molestiores esse quam uicinorum
fabrorum folles aut malleos.
{247} (Bulephorus) Quid ergo ? tibi nunquam obstrepunt amor, odium, liuor, spes,
metus, zelotypia ?
{248} (Nosoponus) Ne te multis morer, illud semel scito, Bulephore, qui amore zelotypia
ambitione studio pecuniae similibusque tenentur morbis, eos frustra hanc ambire laudem,
cuius nos sumus candidati.
{249} Res tam sacra requirit pectus non modo purum ab omnibus uitiis, uerum etiam ab
omnibus curis uacuum, non aliter quam secretiores illae disciplinae, magia, astrologia
et quam uocant alcumisticam.
{250} Porro leuiores illae curae facile cedunt intentioni tam acri tamque seriae.
|
|
Traduction française :
|