Texte latin :
[322,1811] At pie tractari qui potest, si nunquam dimoueas oculos a Virgiliis Horatiis ac
Nasonibus ?
{1812} Nisi forte quorundam studium approbas qui fragmentis Homericorum aut
Virgilianorum uersuum undique decerptis et in centonem consarcinatis Christi uitam
descripserunt.
{1813} Operosum sane scribendi genus, sed cui unquam ista lacrimulam extuderunt?
{1814} Quem ad pietatem commouerunt ?
{1815} Quem ab impura uita reuocarunt ?
{1816} Atqui non ita multum dissimilis est istorum conatus, qui uerbis sententiolis figuris ac
numeris ex Cicerone congestis conuestiunt argumentum Christianum.
{1818} Quid enim laudis fert ille rhapsodus?
{1819} Nempe, quod accurate uersatus est in Homero siue Virgilio.
{1820} Quid fructus adfert hic Ciceronianus ?
{1821} Applauditur diligenter in M- Tullii scriptis uersato, sed tantum ab iis qui et ipsi in
iisdem uersati, quid unde decerptum sit, agnoscunt.
{1822} Habet ea res uoluptatem plane quandam, fateor, sed cum apud perpaucos tum eius
generis, ut facile uertatur in satietatem, postremo quae nihil aliud sit quam uoluptas.
{1823} Ceterum illud, sine quo Fabius negat esse mirabilem eloquentiam, quod in concitandis
affectibus situm est, prorsus abest.
{1824} Et tamen nobis interim uidemur Marones ac Cicerones.
{1825} Dic mihi, Nosopone, si quis argumentum rapti Ganymedis eleganter constructum
opere musaico dissoluat et iisdem tessellis aliter concinnatis exprimere conetur Gabrielem
caeleste nuntium adferentem Virgini Nazarenae, nonne durum parumque felix opus nascetur
ex optimis quidem tessellis, sed minus argumento congruentibus?
|
|
Traduction française :
|