Texte latin :
[324,1826] (Nosoponus) Poetas excusat a priscis concessa licentia.
{1827} (Bulephorus) Audies hic illud Horatianum: "At non ut placidis coeant immitia,
non ut Serpentes auibus geminentur, tigribus agni".
{1828} Minus, opiner, conuenit Musis Apollini reliquisque diis poeticis cum Christianae
pietatis mysteriis quam serpentibus cum auibus aut tigribus cum agnis, praesertim in
argumento serio.
{1829} Alioqui, si quid obiter per iocum aspergatur ex ueterum fabulis, ferendum arbitror
magis quam probandum.
{1830} Oportebat enim omnem Christianorum orationem resipere Christum, sine quo nec
suaue nec splendidum est quicquam nec utile nec honestum nec elegans nec facundum nec
eruditum.
{1831} Liceat sane praeludere ad seria pueris.
{1832} In ueris, in seriis, quodque grauius est, in piis materiis quis ferat ista paganica
progymnasmata?
{1833} (Nosoponus) Quod igitur tuum est consilium ?
{1834} Ut Ciceronem abiciam e manibus ?
{1835} (Bulephorus) Immo, ut semper in sinu sit potius adulescenti eloquentiae candidato,
sed quorundam morositas fastidiumque prorsus abiciendum est, qui scriptum alioqui doctum
et elegans reicere solent et indignum lectu iudicare, non ob aliud, nisi quod ad Ciceronis
imitationem non sit elaboratum.
{1836} Primum enim non quibuslibet ingeniis congruit Tulliana phrasis, ut male cessura
sit affectatio; deinde, si desunt naturae uires, ut inimitabilem dicendi felicitatem assequaris,
quid stultius quam in eo discruciari, quod non potest contingere ?
|
|
Traduction française :
|