Texte latin :
[330,1860] Quid existimas in causa fuisse nisi geniorum arcanam quandam affinitatem,
quae in mutis illis literis agnoscitur ?
{1861} Hoc genuinum ac natiuum non spirat in oratione nihil nisi Ciceronem exprimentium.
{1862} Quid ? quod probi uiri, quanquam parum felici forma nati sunt, nolint tamen apposita
persona formosissimi cuiuspiam mentiri speciem ac ne pingi quidem alia forma sustineant,
quam dedit natura, quod turpe sit mentita facie imponere cuiquam et ridicula res sit mendax
speculum aut assentatrix imago.
{1863} At turpius mendacium sit, si cum sim Bulephorus, uelim haberi Nosoponus aut alius
quilibet.
{1864} An non igitur ab eruditis merito ridentur improbi quidam, qui uiros alioqui doctos
et eloquentes ac nominis immortalitate dignos non alio nomine reiciunt ac uelut e bibliothecis
submouent, nisi quod se ipsos stilo maluerint exprimere quam Ciceronem, cum imposturae
genus sit te ipsum non exprimere, sed alienae formae praestigium oculis hominum obicere.
{1865} Et haud scio an, si liceat ita permittente Deo, multos inuenturi simus, qui totam
corporis sui speciem uelint cum aliena commutare; multo pauciores arbitror fore, qui
mentem et ingenium totum cum alterius ingenio sint permutaturi.
{1866} Primum quod nemo uelit alius esse quam est, deinde quod suis quisque dotibus sic
temperatus est naturae prouidentia, ut, etiamsi quid adsit uitii, uirtutibus adiunctis paria faciat.
|
|
Traduction française :
|