Texte latin :
[334,1871] Sit autem prima praecipuaque cura cognoscendae rei, quam tractandam suscipis.
{1872} Ea tibi suppeditabit orationis copiam, suppeditabit affectus ueros ac natiuos.
{1873} Ita demum fiet, ut tua uiuat spiret agat moueat et rapiat oratio teque totum exprimat.
{1874} Nec statim adulterinum est, quod accedit ex imitatione.
{1875} Est aliquis cultus qui nec uirum dedecet et natiuam formam commendat, ueluti lotio,
uultus moderatio, sed in primis cura bonae ualetudinis.
{1876} Iam si tuam faciem uelis ad eius speciem componere, qui tibi dissimillimus est, nihil
agas.
{1877} Ceterum si uideris in quopiam tui non admodum dissimili effusiore risu immodicaque
rictus diductione dehonestari formam, aut adductione superciliorum, corrugatione frontis,
subductione nasi, reductione labiorum aut improba oculorum sublatione aliisque similibus
minus decentem reddi faciem, potes his uitatis tuam formam reddere meliorem, nec tamen
uultum sumes alienum, sed tuum compones.
{1878} Item: uides alterum parum decere caesariem impexam aut aequo promissiorem,
tuam licebit corrigere.
{1879} Rursum si conspexeris in alio, quantum addat gratiae frontis hilaritas modesta,
oculorum uerecundia totusque uultus habitus ad probitatem compositus, ut nec toruum
quicquam aut insolens nec leue aut incompositum prae se ferat, non erit praestigium,
si tuum uultum ad huius imitationem formaris.
|
|
Traduction française :
|