Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[36,263] materiae liquidioris animi sedem inuadat neu qua nebula e stomacho exhalata grauet "atque affigat humo diuinae particulam aurae".
{264} (Bulephorus) Sic affectum fuisse arbitror Hesiodum, cum Musae cum ipso loquerentur.
{265} (Hypologus) "At Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma prosiliit dicenda".
{266} (Nosoponus) Et ideo scripsit uinum olentia carmina.
{267} (Bulephorus) "Et satur est, cum dicit Horatius "ohe".
{268} (Nosoponus) Quid agat furor poeticus, nihil ad nos.
{269} Ciceromanum esse sobria res est.
{270} (Hypologus) Me cerebrum destituit, si quando ieiuno.
{271} (Nosoponus) Non plane ieiunum est.
{272} Sumo decem acinos uuae passae minutulae, quam Corinthiacam uocant.
{273} Hic neque cibus est neque potus et tamen utrunque est.
{274} (Bulephorus) Intelligo.
{275} Leniter humectant conferuntque cerebro ac memoriae.
{276} (Nosoponus) Addo tria coriandri grana saccaro incrustata.
{277} (Bulephorus) Optime, ne quid uaporis ex decem illis acinis prouolet in mentis sedem.
{278} (Nosoponus) Neque uero quibuslibet noctibus abutor ad hanc operam.
{279} (Bulephorus) Non ?
{280} Eas excepisti, quibus saeuit Auster aut Boreas.
{281} Fortassis hibernas fugis ob noctis rigorem.
{282} (Nosoponus) Hoc incommodi facile depellit focus luculentus.
{283} (Hypologus) At interim obstrepit fumus et materiae crepitus.

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003