Texte latin :
[4,20] (Hypologus) Fortasse febris in uenis et corde grassans.
{21} (Bulephorus) Febris est et non febris, interius quiddam adurens quam si febris
in uenis aut corde grassetur, ab intimis animi penetralibus quae in cerebro sunt proficiscens.
{22} Sed desine frustra diuinare, nouum mali genus est.
{23} (Hypologus) Nondum igitur habet nomen?
{24} (Bulephorus) Apud Latinos nondum, Graeci uocant zelodulean.
{25} (Hypologus) Nuper accidit, an g-chronion est malum.
{26} (Bulephorus) Annos iam plus septem eo tenetur miser.
{27} Sed heus, conspecti sumus.
{28} Videtur hue gradum flectere; melius ex ipso cognosces quid sit mali.
{29} Initio Dauum agam, tu fac orationi subseruias et fabulae partem agas.
{30} (Hypologus) Equidem id faciam sedulo, si norim, quid mihi deleges.
{31} (Bulephorus) Percupio ueterem amiculum tanto leuare malo.
{32} (Hypologus) Etiamne rem medicam calles ?
{33} (Bulephorus) Scis esse dementiae genus, quod non totam menteur adimit,
sed unam modo partem animi laedit, uerum insigniter, ueluti sunt qui sibi uidentur
capite taurina gestare cornua aut naso praelongo onusti aut ingens idque fictile portare
caput exili collo innixum, mox comminuendum, si se uel tantulum commoueant,
nonnulli sunt qui, quoniam se mortuos arbitrantur, uiuorum exhorrent congressum.
|
|
Traduction française :
|