Texte latin :
[56,400] comoedia lepore facetiaque potissimum commendetur, ad hanc uenerem Latini ne
aspirauerint quidem.
{401} Est igitur aliqua uirtus oratoris, quae rectius petatur ab aliis quam a Cicerone.
{402} (Nosoponus) Nos de Latinis agimus.
{403} (Bulephorus) Age, audebimusne Ciceronis iocos cum C- Caesaris aut cum
Octauii Caesaris dictis conferre ?
{404} (Nosoponus) Vix ausim, quod adhuc nemo doctorum ausus est.
{405} (Bulephorus) Itaque, si res festiuitatem desideret, non mihi fas erit aliquid ex Octauii
dictis effingere ?
{406} (Nosoponus) Non, si uelis haberi Ciceronianus.
{407} (Bulephorus) Rursus abs te quaero, num sententias ponas inter ornamenta dictionis.
{408} (Nosoponus) Gemmae sunt et lumina, tantum abest ut submoueam ab arte.
{409} (Bulephorus) Hic appello tuum iudicium, an in hoc genere laudis Cicero ceteris
omnibus antecellat.
{410} (Nosoponus) Non me clam est, quod Seneca Publium mimographum in hac laude
praefert omnibus.
{411} Verum non protinus oraculum est, quod Senecae uisum est, qui ipse in sententiis
immodicus est et quibusdam friuolis indulget.
{412} (Hypologus) Et istud Quintiliani et Auli Gellii iudicium reici poterat, quod uterque
uideatur inuisum habuisse Senecam, alter ob aemulationem, alter ob ingenii dictionisque
similitudinem.
|
|
Traduction française :
|