Texte latin :
[58,413] (Bulephorus) At idem Gellius, quamuis parum aequus, fatetur inter Senecae
sententias esse quibus nihil melius dici poterat.
{414} Nec fieri potest, ut omnes aeque felices sint, ubi sermo totus sententiis contextus est.
{415} Verum ex his facilius inuenias quod imiteris quam ex aliis, in quibus nec crebrae sunt
nec insignes.
{416} Agedum.
{417} Nonne res interdum exigit breuitatem ?
{418} (Nosoponus) Fortassis.
{419} (Bulephorus) Huius exemplum utrum rectius petes a Sallustio Brutoue an a Cicerone?
{420} (Nosoponus) Cicero breuitatem non affectauit.
{421} (Bulephorus) In Demosthene laudatur uis orationis, hoc est neruosum quiddam ac
naturale: ab utro hoc rectius petemus ?
{422} (Nosoponus) De Latinis agebamus.
{423} (Bulephorus) Verum haec sunt omnium linguarum communia.
{424} Rursum res interdum postulat seueritatem; huius exemplum rectiusne petemus a
Cicerone an a Bruto et Pollione?
{425} (Hypologus) Ut pro hoc respondeam, ab his, qui hac nota fuerunt insignes.
{426} (Bulephorus) Ubi negotium inuolutum partitionibus explicandum est, utrum a Cicerone
petemus an ab Hortensio aut si quis Hortensio similis ?
{427} (Nosoponus) Quid petemus ab eo, cuius praeter memoriam nihil exstat ?
{428} (Bulephorus) Verum disputandi gratia fingamus exstare.
|
|
Traduction française :
|