Texte latin :
[64,448] quendam Trachalo simillimum, utrum malles a Cicerone uocis moderationem petere
an a Trachalo ?
{449} Opinor ab eo, qui hac parte praefertur omnibus.
{450} Pudoris ac modestiae specimen utrum malles a Crasso, si uiueret, petere an a Cicerone ?
{451} Et ne de singulis commemorem, nonne sumeres a singulis, in quo ceteris antestarent ?
{452} (Hypologus) Quis non eligeret potiora, nisi qui uel non diiudicaret uel sibi inuideret ?
{453} (Bulephorus) Itaque mihi probatur Zeuxidis exemplum, quod secutus etiam Quintilianus
imitatori praecipit nec unum esse legendum nec omnes nec quoslibet, sed ex praecipuis
deligendos aliquot eximios, inter quos Ciceroni primas tribuit, non solitudinem.
{454} Summum enim esse uult inter proceres, non solitarium exclusis ceteris.
{455} (Nosoponus) Si Quintiliani consiliis auscultabimus, idem nobis usu ueniet quod
euenit ipsi.
{456} (Bulephorus) Quidnam ?
{457} (Nosoponus) Ut parum euadamus Ciceroniani.
{458} Nobis alius propositus est scopus.
{459} (Bulephorus) An parum erit Ciceronianum, cui quicquam accesserit, quod
a Cicerone petitum non fuerit ?
{460} (Nosoponus) Sic autumant.
{461} (Bulephorus) Etiam si melius fuerit, quod ab alio petitur, aut ne sit quidem illud
apud Ciceronem ?
{462} (Nosoponus) Quidni?
|
|
Traduction française :
|