Texte latin :
[70,491] Siquidem De Inuentione libros substituto Oratore ueluti damnauit.
{492} Et orationem pro Deiotaro munus leuidense uocat.
{493} Ad haec in his, quae scripsit tantum, non etiam recognouit, ipse Cicero non est
Ciceronianus, cuiusmodi sunt libri De legibus, praeter alla multa.
{494} Qui fiet igitur, ut totum, quantus est, aemulemur, quem et mutilum habemus et
truncum et in nonnullis indolatum ac sui dissimilem ?
{495} Nisi forte probaturus es illum, qui inchoatas Apellis tabulas aut rudes Lysippi
statuas imitans speret se alterum Apellem aut Lysippum euasurum.
{496} Id si conspiceret Apelles ipse, quem ferunt ingenio candido liberoque fuisse,
nonne clamaret: "Quid facis, g-kakozehle?
{497} Istic non est Apelles".
{498} Iam si quis sibi proposuisset insignem Lysippi statuam effingendam, cui robigo
uitiasset mentum et os aut ei parti non imposuisset artifex summam manum, grauaretur
eius partis exemplum ab alio quopiam artifice sumere an potius haberet illud, ut est
corruptum et imperfectum, aemulari, ne recedat ab exemplo cui semet addixit, quam ex
alterius artificis signo, quod deest, supplere ?
{499} (Nosoponus) Ut possumus, aiunt, quando ut uolumus non licet.
{500} (Bulephorus) Aliis, Nosopone, rectius istud uerbum usurpabitur, qui quod in Cicerone
deminutum est, ex aliis scriptoribus sarciunt.
Mallent enim ex uno omnia, uel quia promptius est uel quia nullus illo dixit felicius;
uerum quando id non est datum, ex aliis mutuantur.
|
|
Traduction française :
|