Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[74,507] multumque nos ipsos torserimus, tandem Goticas uoces aut Teutonum soloecismos pro Ciceronianis flosculis amplectamur aemulemurque ?
{508} (Nosoponus) Istud malum auertant Musae.
{509} (Bulephorus) Vereor, ne Musis dormitantibus id nobis frequentur eueniat, Nosopone.
{510} Nec enim semel lusum hunc uidimus.
{511} Fragmentum e Cicerone decerptum addito Germani cuiuspiam titulo quam deridebant, quoties barbarum inclamabant, qui sibi ualde Ciceroniani uidebantur !
{512} Rursus aliquid pridie confictum proferebatur in medium, addebatur Ciceronis nomen et fingebatur exemplar repertum in bibliotheca peruetusta: quam exosculabantur, quam adorabant diuinam illam et inimitabilem Ciceronis phrasim !
{513} Quid ? quod eruditi non negant in Ciceronis scriptis inueniri soloecismos inexcusabiles, quales et olim exciderunt et excidunt hodie uiris eruditis, dum in uarias res distracta cogitatione magis sententiae praecedentis meminerunt quam uerborum, eoque fit ut periodi clausula prioribus non respondeat.
{514} Quod genus sit: "Diutius commorans Athenis, quoniam uenti negabant soluendi facultatem, erat animus ad te scribere".
{515} Initio uersabatur in animo "uolebam" aut "statueram", post magis arrisit "in animo erat", quae uoces eundem efficiunt sensum, sed parum congruunt iis quae praecesserant.

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003