Texte latin :
[76,516] Quin A- Gellius lib- VI- cap- decimo quinto profert locum ex secundo libro
Ciceronis de Gloria, in quo manifesto lapsus est uersus aliquot Homericos ex Iliados H-
tribuens Aiaci, cum ibi dicantur ab Hectore.
{517} An id quoque conabimur aemulari?
{518} Id profecto faciendum, si totum exprimemus.
{519} Ad haec obseruatum memoriaeque proditum est Ciceronem dixisse quaedam,
quae nemo doctus putauit imitanda, ueluti cum ait "in potestatem esse" pro "in potestate esse".
{520} Ac sane fieri potest, ut illud "-tem" pro "-te" fecerit in autographo calami fluxus aut
alius quispiam casus aut in aliis exemplaribus librarius oscitans induxerit.
{521} Rursus in edicto M- Antonii M- Tullius ueluti barbaram et Latinis inauditam uocem
proscindit "piissimus" a "pio", cum ea apud probatissimos Latinae linguae scriptores reperiatur.
{522} Idem ut soloecon in eo reprehendit, quod scripsisset "facere contumeliam",
quemadmodum dicimus Latine "facere iniuriam", cum apud Terentium, optimum, ni fallor,
elegantiae Romanae auctorem, ita loquatur Thais: "Nam si ego digna hac contumelia sim
maxime, at tu indignus, qui faceres tamen"; opinor enim tacite repeti "contumeliam".
{523} Idem ab his uocibus "nouissime" et "nouissimus" ceu male Latinis abstinuit, cum eis non
ueriti sint uti M- Cato et Sallustius.
{524} Qua religione M- Tullium A- Gellius testatur usum et in aliis multis dictionibus, quibus
auctores bene Latini et ante illum et post illum frequenter usi sunt.
{525} Fertur et geminum "ss" scripsisse, quoties antecedebat longa uocalis, uelut in "caussa,
uissae, remissi" pro "causa, uisae, remisi".
|
|
Traduction française :
|