Texte latin :
[96,619] Simile est, cum per "illud" pronomen indicat non quod praecessit, sed quod mox
sequitur.
{620} Et in epistulis fortassis semel atque iterum dixit "cogitabam in Tusculanum";
itaque Ciceronianus sibi uidetur, qui subinde dixerit "Romam cogitabam" pro eo quod erat
"in animo habebam" siue "statueram proficisci Romam".
{621} M- Tullius anni numerum non ascribit epistulis, sed tantum mensis diem : et
Ciceronianus non erit, si quis a Christi natali annum ascripserit, quod saepe necessarium est,
semper utile? (idem non ferunt, si quis honoris gratia nomen eius, ad quem scribat, suo
praeferat, quod genus sit "Carolo Caesari Codrus Urceus salutem".
{622} Par flagitium existimant, si quid dignitatis aut laudis addas proprio nomini, uelut "incluto
Pannoniae Bohemiaeque regi Ferdinando Velius salutem dicit".
{623} Nec Plinio iuniori possunt ignoscere, quod "suum" appellat, si quando scribit amico,
cum eius facti nullum apud Ciceronem exstet exemplum.
{624} Ut parum Tullianus reicietur, qui, quod exemplum a principum officiis mutuati docti
quidam nuper usurpare coeperunt, summam eius epistulae, cui respondere parat,
in initio proponat, quod id nusquam factum sit a M- Tullio.
{625} Noui quosdam notatos ut soloecos, quod in salutatione pro S- D- posuerint S- P- D-,
i- e- salutem plurimam dicit, quod negarent hoc apud Ciceronem inueniri.
{626} Nonnulli uero putant et illud Tullianum esse salutationem non in fronte, sed in tergo
literarum ponere, quod his uerbis admoneretur lator, quas quibus deberet reddere non sine
salutationis officio.
{627} Quantula res facit, ut ab hac palma decidamus!
{628} Multo uero minus erit Ciceronianus, qui salutarit hac formula: "Hilarius Bertulphus
Leuino Panagatho totius hominis salutem" aut "salutem perpetuam".
{629} Verum hic quoque longius aberit a Ciceroniano, qui sic orsus fuerit epistulam: "Gratia,
pax et
|
|
Traduction française :
|