Texte latin :
[104,655] quam indocti discipuli et improbi filii, aliunde captantes uirtutis opinionem, cum
suis bonis eam conciliare non queant, ita nulli gestiunt insolentius nomine Ciceronis,
quam qui Ciceronis sunt dissimillimi.
{656} Noui medicos insigniter artis quam profitebantur imperitos, qui, quo quaestum
facerent uberiorem, celebris alicuius medici, quem uix uiderant, se discipulos iactitabant
rogatique, cur praeter artem hoc aut illud ministrarent aegrotis, conuicio respondere solebant:
"Num tu illo doctior? Hunc praeceptorem sequor".
{658} Atqui illius quem nominabant paene nihil imitabantur praeter uitanda potius quam
aemulanda, puta si forte celebris ille fuit in respondendo consultoribus difficilior aut morosior
uel in exigenda mercede durior.
{659} Quo tandem animo credis egregium illum medicum esse erga tales discipulos ?
{660} (Hypologus) Haud dubium quin pessimo, nisi prorsus nullam habet existimationis
suae rationem.
{661} (Bulephorus) Quonam reliquos eiusdem medici ueros ac germanos discipulos?
{662} (Hypologus) Aeque malo, quod apud uulgus tales habentur discipuli, qualem
experiuntur illum gloriosum impostorem.
{663} Atqui, si pateris, ut orationis tuae cursum interpellem, faxo ut uideas.
{664} (Bulephorus) Licet.
{665} (Hypologus) Quidam casu uiderat Erasmum scribere calamo, cui ob breuitatem
additum erat lignum, coepit ilico suis pennis alligare baculum atque ita sibi uisus est Erasmico
more scribere.
{666} Sed perge, obsecro.
|
|
Traduction française :
|