Texte latin :
[106,667] (Bulephorus) Nec illepidum est nec g-aprosdionuson, quod narras.
{668} Ceterum ut institutum prosequar: An non audimus patres familias obiurgantes male
moratos filios: "Vos me redditis infamem et inuisum ciuibus meis, uos obscuratis imagines
maiorum, pudet me talium liberorum; si pergitis, abdicabo uos"?
{669} Nonne ad consimilem modum audimus interdum fratrem indignari fratri, quod
illius improbis moribus detrimentum opinionis suae capiat ?
{670} Hoc animo probabile est Ciceronem esse in istos ridiculos simios, hoc animo nos
esse decet qui illius g-gnehsia g-tekna studemus haberi.
{671} (Nosoponus) In re tam praeclara nonnihil est uel umbram assequi.
{672} (Bulephorus) Sit hoc aliquid iis quibus satis est umbra uocari Ciceronis; ego nec
Apollinis umbram dici me cupiam.
{673} Malim enim uiuus esse Crassus quam umbraticus Cicero.
{674} Verum ut quod instituimus peragamus, fac esse qui totum Ciceronem in uerbis figuris
et numeris exprimat, quod ipsum tamen an multi possint nescio, quantulum is habebit
Ciceronis ?
{675} Sit hoc in imitando Cicerone quod Zeuxis fuit in effigiando corpore muliebri.
{676} Expressit lineamenta colorem aetatem et, ut summum artificium praestiterit, affectus
nonnihil, hoc est dolentis gaudentis irati metuentis attenti aut dormitantis.
{677} Haec qui praestitit, nonne quicquid ars potest absoluit ?
|
|
Traduction française :
|