Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[118,735] Senecae laudata est copia; huius incautus ac sedulus aemulator periclitatur, ne redundans et immodicus euadat pro copioso.
{736} Bruti grauitatem si aemuleris anxie, fortassis tristis et asper euades.
{737} Laudatur Crispi iucunditas; huius aemulator uenit in discrimen, ne pro iucundo fiat ineptus aut leuis.
{738} Noui, qui, cum mirabilem illam Ouidii facilitatem conarentur exprimere, uersus effutirent et neruis et spiritu carentes.
{739} Et ne singulos commemorando tibi fiam molestus, dicam in genere quod restat.
{740} In quibusdam eminet argumentandi subtilitas; hanc qui uehementer affectat, periclitatur, ne uel frigidus uel obscurus euadat.
{741} In aliis admiramur felicem artis neglectum; hoc qui contendit effingere, fortassis in uulgare dicendi uel potius garriendi genus incidet.
{742} In alio dilucet summa artis obseruatio; id qui nitatur exprimere, incidet in scenicum quoddam dicendi genus.
{743} Atticae frugalitati proxima est exilitas, copioso uerborum fluxui uicina est loquacitas.
{744} Summam in mouendis affectibus g-deinohsin excipit insaniae species, ut granditatem fastus, asseuerandi fiduciam improbitas.
{745} (Nosoponus) Confessa praedicas.
{746} (Bulephorus) Ex his uero sunt quaedam, quae sic eminent in auctoribus, ut pro uitiis habenda sint, nisi iunctis uirtutibus pensarentur, quemadmodum in Seneca compositionis abruptum et sententiarum immodicam densitatem

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003