Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[130,794] (Nosoponus) De ueste conuenit.
{795} (Bulephorus) Da nunc, si libet, ex pictoribus Apellem, qui suae aetatis et deos et homines optime pingere solitus est, si quo fato rediret in hoc saeculum et tales pingeret Germanos, quales olim pinxit Graecos, tales monarchas, qualem olim pinxit Alexandrum, cum hodie tales non sint, nonne diceretur male pinxisse?
{796} (Nosoponus) Male, quia non apte.
{797} (Bulephorus) Si tali habitu pingeret quis Deum patrem, quali pinxit olim Iouem, tali specie Christum, quali tum pingebat Apollinem, num probares tabulam ?
{798} (Nosoponus) Nequaquam.
{799} (Bulephorus) Quid ? si quis Virginem matrem hodie sic exprimeret, quemadmodum Apelles olim effigiabat Dianam, aut Agnem uirginem ea forma, qua ille pinxit illam omnium literis celebratam g-Anaduomenehn, aut diuam Theclam ea specie, qua pinxit Laidem, num hunc diceres Apelli similem ?
{800} (Nosoponus) Non arbitror.
{801} (Bulephorus) Et si quis templa nostra talibus ornaret simulacris, qualibus olim Lysippus ornauit fana deorum, num hunc diceres Lysippo similem ?
{802} (Nosoponus) Non dicerem.
{803} (Bulephorus) Cur ita ?
{804} (Nosoponus) Quia signa rebus non congruerent.
{805} Idem dicerem, si quis asinum pingeret specie bubali aut accipitrem figura cuculi, etiamsi ad eam tabulam summam alioqui curam et artem adhiberet.

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003