Texte latin :
[148,889] (Nosoponus) Monstri simile narras.
{890} (Bulephorus) Non est monstrosa ueritas; qui mentitur, monstri simile dicit.
{891} Nonne fateris Ciceroni simillimum, qui de quacunque re dicit optime ?
{892} (Nosoponus) Fateor.
{893} (Bulephorus) Ad bene dicendum duae potissimum res conducunt, ut penitus cognitum
habeas, de quo dicendum est, deinde ut pectus et affectus suppeditet orationem.
{894} (Nosoponus) Ista quidem docent Horatius et Fabius et alioqui citra auctorem
uerissima sunt; quare non conabor infitias ire.
{895} (Bulephorus) Unde igitur Ciceroniani nomen feret, hoc est optime dicentis, qui de
rebus loquitur, quas nec penitus intelligit nec affectu pectoris prosequitur, ut ne dicam quas
plane negligit oditque ?
{896} (Hypologus) Id quidem perdifficile est.
{897} Qui possit enim pictor, quamuis probus artifex, effingere figuram hominis, quem
nunquam attente contemplatus est aut fortasse ne uidit quidem ?
{898} Deinde uix impetres ab hoc artificum genere, ut scite rem exprimant, nisi delectentur
argumento.
{899} (Bulephorus) Illud igitur in primis curandum erat Ciceronianis, ut intelligant mysteria
Christianae religionis nec minore studio libros sacros euoluant, quam Cicero philosophorum
poetarum iurisperitorum augurum et historicorum euoluerat.
|
|
Traduction française :
|