Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

nec



Texte latin :

[148,889] (Nosoponus) Monstri simile narras.
{890} (Bulephorus) Non est monstrosa ueritas; qui mentitur, monstri simile dicit.
{891} Nonne fateris Ciceroni simillimum, qui de quacunque re dicit optime ?
{892} (Nosoponus) Fateor.
{893} (Bulephorus) Ad bene dicendum duae potissimum res conducunt, ut penitus cognitum habeas, de quo dicendum est, deinde ut pectus et affectus suppeditet orationem.
{894} (Nosoponus) Ista quidem docent Horatius et Fabius et alioqui citra auctorem uerissima sunt; quare non conabor infitias ire.
{895} (Bulephorus) Unde igitur Ciceroniani nomen feret, hoc est optime dicentis, qui de rebus loquitur, quas nec penitus intelligit nec affectu pectoris prosequitur, ut ne dicam quas plane negligit oditque ?
{896} (Hypologus) Id quidem perdifficile est.
{897} Qui possit enim pictor, quamuis probus artifex, effingere figuram hominis, quem nunquam attente contemplatus est aut fortasse ne uidit quidem ?
{898} Deinde uix impetres ab hoc artificum genere, ut scite rem exprimant, nisi delectentur argumento.
{899} (Bulephorus) Illud igitur in primis curandum erat Ciceronianis, ut intelligant mysteria Christianae religionis nec minore studio libros sacros euoluant, quam Cicero philosophorum poetarum iurisperitorum augurum et historicorum euoluerat.

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003