Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[152,908] Haec nusquam non sunt obuia, quacunque de re tentas dicere, ingerunt sese uel nolenti.
{909} Quid faciet, quo se uertet hic ille superstitiose Ciceronianus ?
{910} An pro patre Christi dicet "Iupiter O- M-", pro filio dicet Apollinem aut Aesculapium, pro uirginum regina dicet Dianam, pro ecclesia sacram contionem aut ciuitatem aut rem publicam, pro ethnico perduellem, pro haeresi factionem, pro schismate seditionem, pro fide Christiana Christianam persuasionem, pro excommunications proscriptionem, pro excommunicare "diris deuouere" aut, quod nonnullis magis arridet, "aqua et igni interdicere", pro apostolis legatos aut ueredarios, pro Romano pontifice flaminem Dialem, pro consessu cardinalium patres conscriptos, pro synodo generali S- P- Q- rei publicae Christianae, pro episcopis praesides prouinciarum, pro electione episcoporum comitia, pro synodica constitutions senatus consultum, pro summo pontifice summum ciuitatis praefectum, pro Christo capite ecclesiae summum rei publicae praesidem, pro diabolo sycophantam, pro propheta uatem aut diuinum, pro prophetiis oracula diuum, pro baptismo tincturam, pro missa uictimam, pro consecratione corporis dominici sacrosanctum panificium, pro eucharistia sanctificum crustulum, pro sacerdote sacrificulum aut sacrorum antistitem, pro diacono ministrum aut curionem, pro gratia Dei numinis munificentiam, pro absolutione manumissionem ?

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003