Texte latin :
[156,920] Quid aliud quam fumum ingeram materiae tenebris ?
{921} Quoties ad has salebras restitabit lector ?
{922} Sed age, liceat hactenus ludere Ciceronis imagine, quid flet, ubi res poscet diuinarum
scripturarum testimonia ?
{923} An, cum erit citandum aliquid ex decalogi praeceptis, tantum ascribam "recita legem"?
{924} Cum pronuntiandum erit constitutio synodi, ascribam "recita senatus consultum" ?
{925} Cum erit aliquid promendum ex prophetis aut apostolis, ascribere sat erit "recita
testimonium"?
{926} Sic enim omnino solet Cicero.
{927} Itaque uitabo, ne dictionem Ciceronianam uerbis non Ciceronianis contaminem ?
{928} (Nosoponus) Quid igitur?
{929} Num auctor eris nobis sic loquendi, quemadmodum scripserunt Thomas et Scotus ?
{930} (Bulephorus) Si melius dicit qui dicit aptius, sic de rebus sacris loqui praestiterat
quam in his Ciceronem exprimere.
{931} Quanquam est medium quiddam inter Scotos et Ciceronis simias.
{932} Nec statim male Latinum est, quod apud Ciceronem non exstat, qui, ut saepe iam
dictum est, nec exstat totus, et si totus exstaret, non tractauit omnes materias, et si tractasset
omnes illorum temporum, nostras res nec tractauit nec nouit.
{933} Postremo, quod ad sermonis proprietatem et elegantiam attinet, nec Ciceroni cedit
M- Varro et hac dote praefertur C- Caesar.
|
|
Traduction française :
|