Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[164,952] Hoc qui praestare ualet, prodeat, et aequis animis feremus illum dici Ciceronianum, si tantopere ducitur huius amore cognominis.
{953} Ipse M- Tullius, si uiueret hoc rerum statu, Dei patris nomen non iudicaret minus elegans quam Iouis O- M-, nec minus decoris putaret accedere dictioni, si subinde repeteret Iesum Christum quam si Romulum aut Scipionem Africanum aut Q- Curtium aut M- Decium.
{954} Nec minus splendidum existimaret ecclesiae catholicae nomen quam patrum conscriptorum, quam Quiritium, quam senatus populique Romani.
{955} Diceret nobiscum "fidem in Christum", diceret "infideles" qui a Christo sunt alieni, diceret "paracletum spiritum", diceret "sanctam trinitatem".
{956} Quod dico probabilibus argumentis colligi potest.
{957} Num illum deterruit elegantiae studium, quominus in Philippicis, dum praeit formulam senatus consulti, utatur uerbis sollemnibus magis quam Latinis ?
{958} An non in Topicis utitur uerbis iureconsultorum longe alienis a phrasi rhetorica?
{959} An ille fastidisset uerba nostrae philosophiae peculiaria ?
{960} (Nosoponus) Mihi quidem uideris satis feliciter declamare.
{961} (Bulephorus) Ad haec nonne gratia sermonis bona ex parte pendet ex condituris et allusionibus ?
{962} At M- Tullius unde sumit haec condimenta?

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003