Texte latin :
[172,1005] Et hoc nomine persuademus nobis sordidari nitorem orationis, cum Hannibal
et Camillus mera sint orationis lumina?
{1006} Eiciamus reuellamus profligemus ex animo paganitatem hanc, pectus uere Christianum
ad lectionem adferamus, et uidebimus lucidissimam stellam additam orationi, quoties Iesu
Christi nomen fuerit insertum, eximiam accessisse gemmam, quoties Virginis matris, quoties
Pauli Petrique nomen admiscebitur, multum decoris accessisse, quoties ex diuinarum literarum
adytis, quoties e spiritus sancti lecythis ac myrotheciis sententiam uiderimus interiectam, modo
in loco, modo ex animo, multoque plus dignitatis adiunctum dictioni, quam si ex Ennianis aut
Accianis scriptis X milia dictorum, quae in illis habentur uenustissima, fuissent addita.
{1007} (Hypologus) Isto sane pacto uitatur, ne quid haereseos insimulent theologi.
{1008} (Bulephorus) Iam si quid est ornatus in tropis ac schematis, id totum est nobis cum
Cicerone commune; rerum maiestate fideque longe sumus illo superiores.
{1009} Tantum de uocibus imponit nobis imaginatio paganica, fallit affectus parum
Christianus; ideo putent nobis quae suapte natura sunt pulcherrima, quia non amamus,
utinam non odissemus.
{1010} Ut enim iuxta Theocriti sententiam amanti pulchra sunt et ea quae pulchra non sunt,
ita nihil est odio non deforme.
|
|
Traduction française :
|