Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[174,1011] Veniam ad allusiones, quas si tollas, scis ipse quantum ueneris decedat orationi.
{1012} Cur hic nobis uehementius blanditur, si quis significans aliquem indecenter admixtum alieno gregi dicat "uidisses corchorum inter olera" quam si dicat "uidisses Saulem inter prophetas", aut si significans quippiam non in loto factum dictumue dicat "in lenticula unguentum" quam "anulum aureum in nare suilla", aut si significans non fortunae sed bonae conscientiae fidendum esse dicat "in sacrae ancorae praesidio spem esse reponendam" quam si dicat "solidae petrae innitendum", aut si quis uolens boni uiri partes esse alienis inseruire commodis potius quam utilitatis propriae rationem habere dicat "nihil minus decet Christianum hominem quam Aspendium agere citharoedum" quam si dicat ad Pauli dictum alludens "magis esse spectandum quid liceat quam quid expediat"?
{1013} Haec si persequi laborem, iusti uoluminis res sit; indicasse sat habeo.
{1014} Quam inhiamus, quam stupescimus, siquod ueterum daemoniorum simulacrum aut etiam simulacri fragmentum nacti fuerimus, et Christi ac diuorum imagines uix aequis oculis aspicimus !
{1015} Ut admiramur epigramma seu epitaphium in corroso quopiam saxo repertum : "Luciae coniugi carissimae ante tempus exstinctae Marcellus posuit diis manibus sacrum.
{1016} O me infelicem.
{1017} Cur uiuo?"
{1018} In huiusmodi cum saepenumero non solum sensus inepti et paganici, uerum etiam insignes reperiantur soloecismi, tamen ea exosculamur ueneramur ac propemodum adoramus antiquitatem, et apostolorum reliquias deridemus.

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003