Texte latin :
[178,1032] (Nosoponus) Exspectabam ut adiuuares conatus nostros.
{1033} Ceterum nescio quo modo dilapsus alio labefactas animum meum, ne pertendam
quod aggressus sum.
{1034} (Bulephorus) Iam dixi et repeto: non retraho animum tuum a praeclaris coeptis,
sed ad ea quae sunt optima surrigo.
{1035} Neque enim haec ideo commemorata sunt, quod arbitrer te talibus affinera affectibus,
sed illud pro mea uirili molior, ut feliciter affectemus Ciceronianam eloquentiam, ne sedulo
quidem sed parum rectis iudiciis id agentes nihil aliud assequamur, quam ut, dura ualde
studemus haberi Ciceroniani, nihil minus simus quam Ciceroniani, si modo perpetuum esse
pateris, quod donasti, Ciceronis esse quam optime dicere ac ne bene quidem dicere qui non
dicat apte, tum frigidam ac mortuam esse dictionem, quae non proficiscatur e pectore.
{1036} (Nosoponus) Qui fiet igitur, ut reddamur aliquando germane Ciceroniani ?
{1037} Neque enim grauabor tuum sequi consilium, si quod habes meo rectius.
{1038} (Bulephorus) Hic est quod nobis optare, quod te monere possim, praeterea non
multum.
{1039} Ingenium ac naturam Ciceronis optare possum nobis, dare non possum.
{1040} Habent singula mortalium ingenia suum quiddam ac genuinum, quae res tantam habet
uim, ut ad hoc aut illud dicendi genus natura compositus frustra nitatur ad diuersum.
{1041} Nulli enim bene cessit g-theomachia, quemadmodum Graeci solent dicere.
|
|
Traduction française :
|