Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[186,1085] (Nosoponus) Cum equis hinnire, si ad alterutrum adigat fatorum necessitas.
{1086} (Bulephorus) Et tamen asinus ueluti conatur humano more loqui.
{1087} (Nosoponus) At opinor meam Mineruam non usque adeo auersam esse ab ingenio Ciceronis.
{1088} Proinde, quod naturae deest, absoluet meditatio.
{1089} Quare fac absoluas quod admonendum existimas.
{1090} (Bulephorus) Recte facis, quod in uiam reuocas, nam alio dilapsurus erat sermo meus.
{1091} Summa est, ut quod cupimus uere faciamus, hoc est totum Ciceronem exprimamus, qui nec in uerbis nec in formulis nec in numeris nec in scriptis totus est, immo uix dimidiatus, ut ante satis declaratum est.
{1092} (Nosoponus) Ubi igitur totus?
{1093} (Bulephorus) Nusquam nisi in se ipso.
{1094} Quodsi totum uis exprimere Ciceronem, te ipsum non potes exprimere.
{1095} Si te ipsum non exprimis, mendax speculum tua fuerit oratio nihiloque minus absurdum uidebitur, quam si coloribus oblita facie te pro Nosopono Petronium esse simules.
{1096} (Nosoponus) Aenigmata loqueris.
{1097} (Bulephorus) Dicam crassius.
{1098} Ineptiunt qui se torquent in hoc, ut Ciceronem istis rationibus totum exprimant, quod fieri nec potest, si expediat, nec expedit, si fieri possit.
{1099} Sic autem totus exprimi potest, si uirtutes illius non easdem reddere contendamus, sed pares ad illius imitationem exprimere aut, si licet, etiam uincere.

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003